numeris et personas
personis et tempora temporibus congrua disponere (XVII 185 II p.
200). denique si unicus terminus, quo Varronem in libris syntacticis
usum esse e Gellii testimonio scimus, *proloquium* his recurrit, quod
uerbum praeter Martianum Capellam et Arnobium nemo adhibuit (nam
Pseudo-Apul. de dogm. Plat. III p. 262 Hild. nihil nisi Varronem ita
dixisse refert), his argumentis coniunctis adducor, ut eas libelli istius
particulas, quae ingenium Varronianum prodant, ad libros de lingua
latina referam. Ad syntaxin inlustrandam non multum inde lucramur,
nam pauca tantum de uerbis et sententiis simplicibus coniunctisque ad
firmandam dispositionem suam praefatus est. plura de etymologia
discimus de qua infra dicam. Sed hic facile aliquis obiciat, ne
confidentius loquere! cum enim Martianus Capella IIII 338 Kopp. p. 97
Grot. non solum eandem totius argumenti dispositionem atque
Augustinus (cap. IIII) habeat, sed etiam in eius disputatione de uerbis
aequiuocis et uniuocis eadem quamquam multo breuius legantur, quae
Augustinus profert,{14} praeterea autem et hunc (de ord. II 12, 35 tom.
II p. 415 cf. F. Ritschl quaest. uarr. p. 7) et illum (IIII 335 p. 97 cf. C.F.
Hermann praef. ed. Kopp. p. XX. Ritschl l.l. p. 5) Varronis
disciplinarum libris usum esse constet, nonne multo ueri est similius,
illa e libro disciplinarum de dialectica fluxisse, in quo stoicorum placita
non neglecta esse uideantur{15}? neque sine specie quadam
probabilitatis haec opponuntur, praesertim cum ita totum Augustini
opusculum ex uno Varronis libro, quamquam magno opere extenuato,
haustum esse possit, nam quae de ui uerbi disputat cap. VII-X nullo
modo libris de lingua latina, perbene dialecticae apta sunt. Sed
praeterquam quod in hac (libro enim singulari tractabatur)
unumquemque tam longa disputatio de etymologiis offendet nescio an
singularis consensus, quem supra exposui, cum libris de lingua latina
hanc dubitationem tollat. ne autem nihil profecisse uideamur, si hoc
concedere prorsus recusas, unum adicio. Varronem libros disciplinarum
multis annis post illos de lingua latina scripsisse demonstrauit
Ritschelius l.l. p. 57, quamuis L. Mercklin (philolog. IIII p. 427)
dissentiat; in his igitur sine dubio quae ipse summa industria multaque
meditatione congesserat non neglexit, sed retractata passimque mutata
et admodum contracta suum in usum conuertit, id quod etiam in aliis
libris eum fecisse infra monebo. utcunque igitur statuis, quamquam
prius illud mihi multo magis arridere tacere nolo, iure nostro nunc haec
fragmina nos in relliquiis de lingua latina posuisse concedes.
Footnote 12: Episcopi Hipponensis enim hoc opusculum esse
demonstrauit Prantl l.l. p. 666, quamquam id C.F. Webero proleg. in
Augustini art. gramm. p. 1 non persuasisse uidetur. addere potuit in
libro de magistro quem patrem breui post illud scripsisse constat (cf.
Augustin. retract. I 12) nonnulla recurrere quae in illo libello leguntur
ut V 12. 16. Tom. I p. 679. 682 ed. congr. S. Maur., unde apparet
dialecticam illic expositam re uera Augustinum amplexum esse.
Footnote 13: Apud Varronem recurrunt ueriloquia urbis V 143 p. 145
horrei V 106 p. 109 putei V 25 p. 41. uiolentum apud Augustinum a ui,
ab eodem uis uiolare VI 80 p. 256, et ab eodem per gradus quosdam
apud ilium uinculum uimen uitis uietus, ab ipso uis V 62 p. 68 uincire
uinclum uiere, V 37 p. 38 uinum, ab hoc uitis deriuatur (de postremis cf.
Donat. in Ter. Eun. IIII 4, 21). solius uiae origo, quod V 35 p. 37. de re
rust. I 2, 14 a uehendo ducitur, non respondet; talem inconstantiam
autem nemini antiquorum grammaticorum non excidisse inter peritos
constat, de Varrone cf. Mueller praef. Varr. p. VII. quae praeterea apud
Augustinum occurrunt lucus bellum foedus e.q.s. in libris nostris non
explicantur.--Breuiter moneo locum V 22 p. 31, qui multos uexauit,
nuper Ludouicum Oxé de Varr. etymolog. quibusd. p. 22, et in codice
ut tradunt ita legitur _Vias quidem iter, quod ea uehendo teritur, iter
iterum, actus quod agendo teritur_ e loco s. s. V 35 p. 37 illuc inlatum
et quodammodo uicinis etymologiis accommodatum esse, quod
neminem uidisse miror.
Footnote 14: August. l.l. p. 48E: 'ea quae una defintio potest includere
uniuoca uocantur: illius autem, quae sub uno nomine necesse est
definire diuerse, aequiuoci nomen est'. p. 49C: 'haec sunt igitur uniuoca,
quae non solum nomine uno, sed una etiam eiusdem nominis
definitione clauduntur, quamuis et inter se propriis nominibus et
definitionibus distingui possunt.' Mart. Capella IIII 355 p. 103 sq.
'aequiuocum est quando multarum rerum unum est nomen, sed non
eadem definitio, ut leo ... uniuocum est, quando duarum uel plurium
rerum unum nomen est et definitio.'
Footnote 15: Cassiodor. de artib. et discipl. liber, p. 536b Garet:
'dialecticam uero et rhetoricam Varro in nouem disciplinarum libris tali
similitudine definiuit: dialectica et rhetorica est quod in manu hominis
pugnus adstrictus et palma distensa, illa breui oratione argumenta
concludens, ista facundiae compos copioso sermone discurrens, illa
uerba contrahens, ista distendens'. cf. Isid. orig. II 23, 1. a Zenone haec
Varronem transtulisse Cassiod. l.l. p. 531b Sext.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.