Emp. adu. math. II 7
alii docent, et alia in promptu sunt, quibus illud confirmetur.
Varro, cuius uerba Augustinus multis ambagibus reddidit, de enuntiatis
simplicibus et coniunctis egit, quorum haec sententiam aut inplent aut
non inplent (fr. 32*). quae inplent iterum affirmari possunt aut
nequeunt; priora sunt proloquia, de quorum, coniunctione postremo
dixit. haec stoicorum "lekta ellipê" et "autotelê", "axiômata hapla" et
"ouch hapla" esse uides. in quibus unum notandum est. tertia uerbi
persona praeter uerba, quae nos dicimus inpersonalia, in simplicibus
uerbis ponitur, prima et secunda persona in coniunctis quae simplicem
non habent significationem (cf. Mart. Cap. IIII 388 p. 118), nam ego et
tu pronomina tacite subiecta sunt, quod quamquam de stoicis non
diserte memoratur{16} ex eorum placitis necessario manat, ut in hac
quoque re illos Varro secutus sit.
Footnote 16: Hoc moneo propter Carolum Prantl l.l. p. 667 qui id a
stoicis alienum putat. Laertius autem Diogenes (VII 63) scribit: "ellipê
(lekta) men oun esti ta anapartiston echonta tên ekphoran hoion
'graphei'; epizêtoumen gar tis?" quod cum in prima et secunda persona
absolute quaeri non possit, discrimen quoddam inter has et illam fecisse
stoicos sequitur.
Quomodo uero amplam materiam in duodecim libros distribuerit,
conici uix potest. suspicari licet priore hexade eum de casibus obliquis
et uerborum formis, quatenus haec cum illis coniuncta sint, altera de
proloquiis simplicibus et conpositis disputasse, quod conuenit cum
stoicorum diuisione in "lekta ellipê" et "autotelê". neque e Gelli libri
XVI capite octauo sequitur (fr. 36), in fine demum libri XXIIII
proloquia tractata esse, quod quomodocunque rem disposuerit fieri
potuisse nego. quare quod Gellius adicit, Varronem "axiômata" alias
profata alias proloquia uertisse, id non cum Ritschelio (l.l. p. 5) ad
dialecticam sed ad ipsos libros de lingua latina referendum duco, ut his
uocibus promiscue, ut in aliis terminis fecit, usus sit. *profatum* enim,
quantum sciam, apud nullum scriptorem, *proloquium* apud
Augustinum et Capellam occurrit. quorum hunc librum de dialectica
legisse constat, illum eundem fortasse adhibuisse supra uidimus. sed
longius progrediendum est. narrat enim hoc capite Gellius, se inspectis
dialecticorum "eisagôgais", ut de axiomatis a M. Varrone profata uel
proloquia adpellatis se edoceret, quaesiuisse commentarium L. Aeli de
proloquiis, quem sine dubio in eodem libro Varronis atque illud
memoratum uiderat (cf. L. Mercklin d. citiermeth. d. Gell. in
Fleckeiseni annal. supplem. III p. 646), sed eo reperto nihil inde
didicisse et ad Graecos libros rediisse. ponit ex his sumptam
definitionem Chrysippi "axiômatos" (cf. L.D. VII 65), deinde eam,
quam Varro de proloquio in libro 'de lingua latina ad Ciceronem quarto
uicesimo' protulit. secuntur, interiectis quibusdam proloquiorum
exemplis et axiomatis descriptione apud stoicos usitata iterumque
nominato Varrone (ut de Ciceronis "axiômatos" uersione ex disp.
Tusculanis I 7, 14 petita taceam), "axiômatôn sunnêmmenou
sumpeplegmenou diezeugmenou paradiezeugmenou" explicationes,
adiectis interpretationibus latinis, quas cum e graecis libris quos ante
significauit, licet reliqua inde hauriret, sumere non potuerit, ad eundem
Varronem referendae uidentur. in qua re incertum est, num utramque
quam profert proloquii "sunêmmenou" et "sumpeplegmenou"
uersionem Varroni an fortasse alteram Aelio debuerit. duo in promptu
sunt quibus haec suspitio confirmetur. primum enim Gellium has
interpretationes non de suo addidisse, quod hominem philosophiae non
ignarum fecisse facile contendas, inde conligendum, quod "axiôma
diezeugmenon", quod ipse (V 11, 8) 'diiunctiuum' appellat, nostro loco
'disiunctum' uertitur. alterum est, quod proloqui "paradiezeugmenou",
stoicis ut uidetur adhuc ignoti (cf. Prantl l.l. p. 448. 605), uersionem
omnino non proponit, quoniam eam, ut quod prope sua sponte apparet
adiciam, in Varronis libro non repperit. cuius "paradiezeugmenou" usu
admoniti, ne quid audacius Varroni adscribamus, num ex reliquis
quidquam ad eum referendum sit, in medio relinquimus. qui uero sciunt
in his rebus exempla non nullius momenti esse et idem proloqui conexi
exemplum _si (Plato) ambulat, (Plato) mouetur_ hic et in Augustini
opusculo de dialectica adhibitum uident, non nulla fortasse praeterea ut
ipsa exempla e Varrone fluxisse mecum existimabunt. in libro XXIIII
igitur de proloquiis conpositis agebatur. hinc progredienti conicere licet
Varronem in extremae hexadis triade priore, ut solet in hoc opere,
generatim de proloquiis dixisse, in posteriore ad singula explicanda
profectum libro XXIII proloquia simplicia, libro XXIIII conposita,
libro XXV poetarum usum uel nescio quid tractasse. sed haec pro certis
non uendiderim.
Transeo ad priores libros. *Hexas prima*, ut saepius dixi, de
etymologia scripta erat, et libri tres 'priores de disciplina uerborum
originis, posteriores de uerborum originibus'. priorum 'in primo
uolumine est' ut ipsa Varronis uerba ponam (VII 109 p. 389) 'quae
dicantur, cur "etumologikê" neque ars sit neque ea utilis sit, in secundo
quae sint, cur et ars ea sit et utilis sit, in tertio quae forma etymologiae'.
primo igitur libro contra stoicos et grammaticos, qui eorum uel similia
praecepta sequebantur, altero ex eorundem mente disputauit, tertio
suam de re sententiam exposuit. praeclara sane dispositio! Studia
etymologica stoicorum (cf. K. Lehrs de Aristarchi stud. hom. p. 340. R.
Schmidt l.l. p. 21. Ch. A. Lobeck de antiphr. et
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.