*dicuntur* sunt declinati casus, uti is qui de altero
diceret, distinguere posset cum uocaret cum daret cum accusaret, sic
alia eiusmodi_ (Sp., eiusdem F) _discrimina, quae nos et Graecos ad
declinandum duxerunt. sine controuersia sunt quinque._ legendum
_propter eorum qui *dicunt naturam*_ (DICVNTVR pro
DIC=NATVR=.), cum haec superioribus 14 p. 402 respondeant _in sua
discrimina declinantur (nomina) aut *propter ipsius rei naturam* de
qua_ (quo F) _dicitur, aut *propter illius, qui dicit.* propter ipsius rei
discrimina aut ab toto aut a parte_ e.q.s., quo loco breuiter tractato ad
alteram declinationum causam, illius qui dicit naturam transit, aliter
statuit G. Schoemann l.s. p. 13 n. 2. secuntur haec _quis uocetur ut
Hercules, quemadmodum uocetur ut Hercule, quo uocetur ut ad
Herculem, a quo uocetur ut ab Hercule, cui uocetur ut Herculi, cuius
uocetur ut Herculis._ mirabere non quinque sed sex casus proferri,
quod eiectis uerbis a quo uocetur ut ab Hercule tollere uoluerunt, sed
haec omnia expellenda sunt. primum enim haec casuum explicatio
nulla ratione cum altera _cum nocaret, cum daret, cum accusaret_
coniuncta et a Varrone aliena et per se absurda est, deinde hoc loco non
de eo qui uocetur agi debuit, sed de eo qui vocet, propter cuius naturam
casus declinati sunt, denique duplex haec casuum enumeratio ab hoc
loco quo breuissime summam rerum perstringit abhorret.
Rationem et *consilium totius operis* perpendentibus longius nobis
progrediendum est. quod ad argumentum attinet, eas quaestiones
tractandas M. Terentius sibi sumpsit, quae ad interiores linguae leges
spectant etymologiam declinationes, quo uocabulo et declinationem
proprie dictam et coniugationem et uocabulorum deriuationes
conprehendit, constructionem easque ita explicare uoluit, ut et principia
generalia diligenter examinaret et singula secundum ea, quae uera esse
sibi persuasisset, persequeretur. quem in finem singulas hexades in
triades diuisit, quarum prima leges generales; altera copiam uerborum
percenseret quod quamquam de prioribus tantum constat nescio an de
omnibus probabile sit. hoc consilium adparet non minus ad philosophos
quam ad grammaticos pertinere scriptoremque utriusque partis
disputationes suum in usum conuertisse exspectari potest.{9} et
profecto in libris de lingua latina qui extant stoicorum praecepta eo
modo memorantur, uel significantur, ut omnis dubitatio tollatur. Priore
triade hexadis primae, quae de etymologia est, cum priuati simus,
tamen ex altera stoicorum placita illic quoque fundamentum fuisse
efficitur. scribit enim Varro V 7 p. 18: nunc singulorum uerborum
origines expediam, quorum quatuor explanandi gradus. primus is
(Muell. in F.) quo etiam populus uenit, quis enim non uidet, unde
aurifodinae et uiocurus? secundus quo grammatica ascendit antiqua,
quae ostendit, quemadmodum quodque poeta finxerit uerbum, quod
confinxerit, quod declinarit. hic Pacuui 'rudentum sibilus', hic
'incuruiceruicum pecus', hic 'chlamyde clypeat brachium'. tertius gradus,
quo philosophia ascendens peruenit atque ea quae in consuetudine
communi essent aperire coepit, ut a quo dictum esset oppidum uicus uia.
quartus ubi est aditus ad initia rerum (Vertran. regis F.), quo si non
perueniam, scientiam ad opinionem aucupabor, quod etiam in salute
nostra nonnunquam facit cum aegrotamus medicus. quodsi summum
gradum non attigero, tamen secundum non praeteribo, quod non solum
ad Aristophanis lucernam sed etiam ad *Cleanthis* lucubraui. et VI 1 p.
183: in hoc (libro) dicam de uocabulis temporum et earum rerum, quae
in agendo fiunt aut dicuntur cum tempore aliquo ut sedetur ambulatur
loquontur. atque si qua erunt ex diuerso genere adiuncta, potius
cognationi uerborum quam auditori calumnianti geremus morem. huius
rei auctor satis mihi *Chrysippus* et *Antipater* et illi in quibus, si
non tantum acuminis at plus litterarum, in quo (cf. A. Nauck Arist. Byz.
fr. p. 269. L. Spengel Emend. Varr. p. 7) est Aristophanes et
Apollodorus. quae cum demonstrent praeter grammaticorum Varronem
etiam Cleanthis 'quasi maiorum gentium stoici' (Cic. acad. post. II 41
126), qui scripsit "peri tou logou" libros tres (L.D. VII 175), Chrysippi,
Antipatri Tarsensis Diogenis Babylonii discipuli, qui "peri lexeôn kai
tôn legomenôn" disputauit (L.D. VII 58. cf. P.A. Wuillot de Antip. Tars.
p. 69. 42), libros lectitasse et in altera triade singulorum uerborum
originibus destinata adhibuisse, nonne sequitur, multo magis eisdem
eum usum fuisse in triade priore, qua philosophicae etymologiae
rationes examinandae erant? De analogia et anomalia declinationum,
quas secunda hexas tractat, 'Graeci Latinique libros fecerunt multos'
(VIII 23 p. 408), et minus necessarium erat ad ipsos stoicorum
thesauros confugere. nihilo minus uelut e fonte primo e Chrysippi libris
de anomalia Varronem hausisse testantur prima libri noni uerba: ... in
quo fuit Crates, nobilis grammaticus, qui fretus *Chrysippo* homine
acutissimo, qui reliquit "peri anômalias" IIII libros, contra analogian
atque Aristarchum est nixus, sed ita ut scripta indicant eius, ut neutrius
uideatur peruidisse uoluntatem, quod et Chrysippus de inaequabilite
cum scribit sermonis, propositum habet ostendere similis res
dissimilibus uerbis et dissimilis similibus esse notatas, id quod est
uerum, et Aristarchus de aequabilitate cum scribit [et de add. F],
uerborum similitudinem quodammodo (Sp. quarumdam F) in
declinatione (Sp. inclinationes F) sequi iubet, quoad patiatur
consuetudo.{10} e quo argumento librorum Chrysippeorum facilis est
coniectura, huic
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.