post. I 3, 12. 4, 13), cuius placita postea quoque probauit
(Cic. epist. ad Att. XIII 12, 3. 16, 1) extremisque uitae lustris diligenter
exposuit{7} (Augustin. de ciu. dei XVIIII 3, 2). Ciceronem qui
academica et epistulas modo laudatas a.u. DCCVIIII scripsit acriter
inpugnat O. Mueller praef. Varr. p. V sq., quod ne conpertum quidem
habuerit, Varronem ex Antiochi academia in stoam transmigrasse,
cuius philosophiam in libris de lingua latina eodem tempore conscriptis
fere ubique secutus sit. quod parum considerate posuit. M. Tullium
enim, licet antiquorum philosophorum graecorum sententias paullo
neglegentius et cuiuis proximo scriptori se dedens exposuerit (cf. F.
Schleiermacher kritik d. sittenl. p. 157. A.B. Krische forsch. in alt. phil.
I p. 33. 444 sq.) de amici et condiscipuli (R. Kuehner Cic. in phil. mer.
p. 38) sensu et cogitandi ratione tam grauiter errasse idque publice
professum esse, nemo credet, qui magnum discrimen inter scholas illas
fuisse putet. Antiochus uero, Philonis qui ipse stoicis nonnulla
concesserat auditor, nouae academiae placitum nec sensibus nec ratione
cognosci et perspici quidquam ab hominibus posse diu sustinuit ac
defendit, deinde de eiusdem infirmitate et peruersitate 'omnium
philosophorum concursu' conuictus, stoicorum decreta de
conprehensione et adprobatione, ut Ciceronem "katalêpsin" et
"sunkatathesin" uertentem sequar, adsumpsit (cf. Krische l.l. p. 166 sq.
Grysar d. academik. Philo u. Antioch. p. 25) et hanc uiam ingressus eo
usque processit, ut non solum Chrysippeam dialecticam toto pectore
amplecteretur (Cic. acad. post. II 46, 143), uerum etiam 'si perpauca
mutauisset, germanissimus stoicus' fuisset (Cic. l.l. 43, 132. Sext Emp.
hyp. Pyrrh. I 235). nempe in philosophiae parte morali sibi constitit
(Cic. l.l. 43, 133), in dialecticis autem non potuit stoicis primas non
deferre, quorum placita etiam in physicis probasse uidetur. cuius uiri
auditorem fidelemque sectatorem cum Varronem fuisse constet,
minime mirum esse adparet, quod et in reliquis scriptis (cf. L. Krahner
l.l. p. 8 sq. grundl. z. gesch. d. verf. d. röm. staatsrel. p. 51. C.H.I.
Francken fragm. Varr. quae inuen. in libr. S. August. de ciu. dei p. 160)
multa stoam redolent et in libris de lingua latina, quorum pauca
memorasse sufficiat. cum eis quae ibi leguntur de loco (V 14 p. 24)
conferas Zenonem apud Stob. ecl. phys. I 19, 1, de tempore (VI 3 p.
186) Apollodorum apud Stob. l.s. I 9, 42, de igni (V 70 p. 76)
Chrysippum apud Plut. de stoic. repugn. p. 1053 A, de motu solis (VI 4
p. 186 sq.) Zenonem apud Stob. l.l. I 26, 3, de animae partibus (VIIII
30 p. 476) Laert. Diog. VII 110. 157, quibus conlatis haec e stoicorum
mente scripta esse uidebis, et sic multa (cf. V 59 p. 64 sq.) quae ad
rerum naturam spectant. perinde non pauca ne dicam omnia ex eorum
dialectica Varronem sumpsisse quae modo de Antiocho disputaui
docent; in rebus grammaticis eum saepe ab eisdem pendere, itidem
exemplis quibusdam ostendam. Chrysippus inter nomina et uocabula
distinxit (Laert. Diog. VII 57 sq. cf. G. Schoemann lehre v. d. redeth. p.
79), stoicorum nescio qui pronomina cum articulis articulos, illa finitos
hos infinitos, adpellauerunt (Apollon. de pron. p. 48); utrumque habet
Varro VIII 45 p. 424, quorum alterum parum ad linguam latinam
accommodatum esse uides. stoicos secutus quinque casus (VIII 16 p.
403){8} eorumque primum rectum posuit (VIII 4 p. 393 cf. R. Schmidt
l.s. p. 58) et ab eisdem temporum uerbi descriptionem (VIIII 97 p. 529
sq.) mutuatus est (cf. Herm. Schmidt doctr. temp. uerbi gr. et lat. I p. 14.
R. Schmidt l.l. p. 68). sed nec talia neque uestigia quaedam intimae
dialecticae stoicae (cf. VI 56 p. 232 cl. Prantl l.s. p. 438. 519. X 59 p.
578. L.D. VII 53) ut recte de libris nostris iudicemus sufficiunt. nam
stoici in multis rebus grammaticis auctores erant; quorum inuenta
omnes grammatici probarent et Varronem in his rebus in uniuersum
eorum praeceptis obtemperasse supra uidimus.
Footnote 7: Non recte L. Krahner de Varronis philos. p. 3 Ciceronem
illius libro de philosophia (Augustin. l.l. XVIIII 1, 1) usum esse et
academicorum sententias illius uerbis introduxisse sibi persuasit. nam
primum si res ita esset, Cicero Acad. post. I 1, 3 dicere non potuit
_quaero cur cum multa scribis *genus hoc praetermittas*,_ de rebus
philosophicis loquens; deinde Varro apud Ciceronem I 2, 8 saturas
laudationes antiquitatum prooemia perhibet, nihil de philosophico
quodam libro memorat; denique nonnisi ita fere ut l.l. I 2, 4 sq. Varro
exponit de philosophia et his rebus latine scribendis re uera cogitauit,
aptus erat cuius exemplo Cicero ciues suos meliora edoceret. accedit,
de quo optime A.B. Krische ueb. Ciceros Acad. in Goetting. stud. 1845
p. 175 iudicauit, quod fragmentum ex illo Varronis libro ab Augustino
seruatum libro Tulliano de finibus quinto respondet, post annum igitur
709 scriptum esse oportet (cf. N. Madvig praef. Cic. de finib. p.
LVIIII).
Footnote 8: Verba sic leguntur in codice Florentino quantum sciamus
_propter eorum qui
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.