Libris Grammaticis | Page 4

M. Terentius Varro
"axiômata" ponebant.
"axiôma de estin ho estin alêthes ê pseudos ê pragma autoteles
apophanton hoson eph' heautô ê kataphanton, hôs ho Chrusippos phêsin
en tois dialektikois horois; hoion hêmera esti, Diôn peripatei" (L.D. VII
65). haec iterum aut simplicia aut conposita esse existimabant (L.D.
VII 68. Sext. Emp. VIII 93.) simplicibus adnumerabant "erôtêma
pusma prostaktikon horkikon aratikon hupothetikon ekthetikon
thaumastikon epaporêtikon pragma homoion axiômati", quorum
definitiones leguntur ap. L.D. VII 66 sq. Ammon. ad Aristot. "p. herm."
p. 96a Br. Geo. Choerob. p. 1178 B. p. 739 Gaisf. Anonym. Coisl. p.
93a Br. praeterea simplicium "axiômatôn" erant alia "apophantika
katagoreutika katêgorêtika huperapophantika arnêtika sterêtika" (L.D.
VII 69), alia "hôrismena aorista mesa" (Sext. Emp. VIII 96 sq.).
tractarunt igitur in hac parte modos et formulas loquendi ut
interrogationem et adhortationem, inter utrumque quidem non magis
distinguentes, quam Protagoras fecerat (cf. L. Spengel art. script, p. 44),
deinde affirmationes et negationes, enuntiata finita et infinita.
Conposita axiomata secundum coniunctiones, quibus formantur (cf.
C.F. Iahn grammaticor. graec. de coni. doctr. p. 19 sq.) diuidebant,
quorum praecipua haec erant "to sunêmmenon (ei) to parasunnêmenon
(epei) to sumpeplegmenon (kai kai) to diexeugmenon (ê ê) to aitiôdes
(dioti) to diasaphoun to mallon (mallon ê) to diasaphoun to hêtton

(hêtton ê)" L.D. VII 69. 71 sq. Postremo sequebatur expositio "tôn
logôn kai sullogismôn", quorum 'ingentem diuisionem' (L.D. VII 76 sq.
Seneca l.l.) excribere longum nec necesse est; nam id quod uolui satis
elucere confiteor, stoicos magna cum subtilitate argutaque sagacitate de
his rebus disputasse uberrimamque materiam hoc argumentum
tractantibus congessisse. Vnum adicio Dionysi Halicarnasensis locum
ita scribentis de comp. uerb. IIII p. 70 Sch. (cf. V p. 84): "Egôg' oun,
hote diegnôn tautên tên hupothesin, ezêtoun ei ti tois proteron eirêtai
peri autês kai malista tois apo tês Stoas philosophois, eidôs tous andras
ou mikran phrontida tou lektikou topou pepoiêmenous; dei gar autois
talêthê marturein. oudamê de ouden hup' oudenos heurôn tôn goun
onomatos êxiômenôn oute meizon oute elatton sunachthen eis hên egô
proêrêmai pragmateian; has de Chrusippos kataleloipe suntaxeis dittas
epigraphên echousas 'peri tês suntaxeôs tôn tou logou merôn' ou
rhêtorikên theôrian echousas, alla dialektikên, hôs isasin hoi tas biblous
anegnôkotes, huper axiômatôn suntaxeôs alêthôn te kai pseudôn, kai
dunatôn kai adunatôn, endechomenôn te kai metapiptontôn kai
amphibolôn kai allôn tinôn toioutotropôn, oudemian oute chreian out'
ôpheleian tois politikois logois sumballomenas, eis goun hêdonên kai
kallos hermêneias, hôn dei stochazesthai tên sunthesin; tautês men tês
pragmateias apestên ktl." quibus uerbis cum dialecticam stoicae
syntaxeos rationem{6} cognoscimus, tum illo tempore unicuique qui de
uerborum constructione siue rhetor siue grammaticus scribere uellet,
primum doctrinam stoicorum in mentem uenire, illorum praecepta
circumspici, ab illorum studiis omnes huiusmodi quaestiones proficisci.
Footnote 5: In his secutus sum Porphyrium ap. Amm. in Arist. "p.
herm." p. 104b Br. et Apoll. d. synt. I 8 p. 31 B. III 32 p. 299. de
pronom. p. 146. cf. Lucian. uit. auct. 21. R. Schmidt l.l. p. 64. Prantl l.l.
p. 439 sq. Steinthal l.l. p. 298. Suidas u. "sumbama" nescio quem
exscripsit non accuratius quam u. "katêgorêma" Laertium Diog. VII, 63
sq., in quo ipso lacunam esse diu intellectum est. Priscianus uero XVIII
4. II p. 211 H., qui quidem locus tam turbatus est, ut neque a librariis
ita corruptum neque a scriptore rem tam male perspectam esse, sed
lectorem eumque non optime doctum haec adiecisse crediderim, ita
scribit: et sciendum quod has quidem constructiones quae per
nominatiuum absoluuntur, stoici "axiômata" uel "sumbamata", id est

dignitates uel congruitates, uocabant, ut ego Priscianus scribo,
Apollonius ambulat, Plato philosophatur, illas uero quibus transitiones
ab alia ad aliam fiunt personam, in quibus necesse est cum nominatiuo
etiam obliquum aliquem casum proferri, "parasumbamata" dicebant,
hoc est minus quam congruitates, ut Cicero seruat patriam, quando uero
ex duobus obliquis constructio fit, "asumbama" id est incongruitatem
dicebant ut placet mihi uenire ad te, siue nominibus ipsis tamen seu
uerbis hoc exigentibus. uides hic non solum axiomata et "sumbamata"
confundi, uerum etiam transitiua uerba (de genere loquendi cf. XIII 23
p. 15 H.) cum nominatiuo et accusatiuo, quae axiomata sunt,
"parasumbamata" dici. praeterea tertiae constructionis, quando ex
duobus obliquis fit, exemplum nullo modo aptum est, expectares pudet
me illius, uel tale quid. ceterum dummodo tali loco aliqua fides
habenda esset, a quibusdam stoicorum "asumbama" quod ab aliis
"elatton ê parasumbama" dictum est, quod eo est incertius, quia
appellatio pessime in rem quadrat.
Footnote 6: Praeterea Dionysi loco euincitur, et illos Chrysippi libros
de rhetorica non egisse (rhetoricam uero stoici ad dialecticam
referebant L.D. VII 41), et si Dionysium bene elegisse credimus quod
in conscribendo opere adhiberet, in aliis quoque libris hanc a Chrysippo
esse neglectam, quod in plerisque factum esse index ille confirmat
Laertianus.
Videamus nunc, paucis *de Varronis philosophia* praemissis, quae
ratio inter Alexandrinorum et Stoicorum grammaticam et libros de
lingua latina sit. Varro erat auditor et familiaris Antiochi Ascalonitae
(Cic. Acad.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 98
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.