uel ut alii putant sex; primo
ut eiusdem sint generis de quibus quaeritur, dein casus, tum exitus,
quarto numeri syllabarum, item soni_ uereor ut recte Curtius
Wachsmuth meus de Cratete Mall. p. 11 explicuerit. genus enim etiam
in Varronis loco quem confert X 21 p. 556 ex Ed. Luebberti
emendatione (thes. V quaest. pontif. adn.) id est quod M. Terentius
interdum sexum uocat. casus autem licet a Varrone nonnunquam
generaliter positum sit, a Romano multo posteriore nec indocto
scriptore, cui haec Charisius debet, hoc modo usurpari non potuit si
intellegi uoluit. reliqua cum generalia sint et Varro quoque l.s. de
nominum tantum analogia loquatur, nullam dubitationem mouent, de
eadem (cf. Varr. de l.l. VIII 13 p. 401) Aristophanem egisse; quod si
huius disciplinae progressus spectas, non nullius momenti est.
Footnote 4: De singulis Tryphonis libris recte iudicauit A. de Velsen l.l.
p. 24 sq. Qui praeterea de his rebus scripserunt post Varronis, immo
Apolloni tempora uixerunt, ut de Herodiano (cf. Michael Syncellus in
Bachmanni anecd. gr. II p. 424 cl. E. Egger Apoll. Dyscole p. 234)
taceam, Telephus Crateteus, qui teste Suida "peri suntaxeôs logou
Attikou biblia" 5 edidit, post Augustum floruit (cf. Preller ztschr. f.
alterthw. 1837 p. 499) et L. Veri praeceptor fuisse uidetur (Iul. Capitol.
Veri 2. Ebert dissert. Sic. I p. 147), et Arcadius Antiochenus,
Herodiano inferior (Choerob. Bekk. anecd. gr. III p. 1193), qui "peri
suntaxeôs tôn tou logou merôn" scripsit. reliqui praeter Byzantinos
grammaticos (de quibus Egger l.l. p. 234. 265) rhetores posterioris
aetatis erant, ut Gaianus Arabs Theon Alexandrinus Pausanias
Caesariensis (Suid.), qui uestigia Dionysi Halicarnasensis et auctoris
libri "peri hupsous", qui duos libros "peri suntaxeôs" conposuit, ("p.
hupsous" 39, 1) sequebantur.
Prorsus diuersa ratione *stoici* in grammaticis studiis uersabantur (cf. I.
Classen de gramm. gr. primord. p. 72 sq. R. Schmidt stoicorum gramm.
C. Prantl gesch. d. logik I p. 414 sq. H. Steinthal gesch. d. sprachw. b. d.
Griech. u. Roem. p. 278 sq.), quippe qui a philosophia profecti
uniuersam hanc disciplinam ad dialecticam referrent, idcircoque a
principio ad leges generales quae de lingua ualerent animum
intenderent. dialectica eis secundum Posidonium "epistêmê alêthôn kai
pseudôn kai oudeterôn" (Laert. Diog. VII 62) erat itaque praecipuas
quoque grammaticae partes etymologiam declinationes syntaxin, cum
linguam tamquam subsidium cognitionis haberent, explorabant
quatenus ad uerum percipiendum spectarent. loqui ergo cum "to tên tou
nooumenou pragmatos sêmantikên propheresthai phônên" (Sext. Emp.
adu. math. VIII 80 cf. Augustini uerba princ. dial. V _loqui est
articulata uoce signum dare_) acciperent, inde consecuntur quae de
etymologia (cf. Orig. contra Cels. I 24) et anomalia, cui patrocinabantur
(Varr. de l.l. IX 1 p. 456) docebant. syntaxin, illa dialecticae cum
grammatica coniunctione posita, tam arte cum praeceptis de iudiciis et
conclusionibus datis coniunxerunt, ut nullum fere inter utramque
discrimen seruarent (cf. Prantl l.l. p. 442). duobus prioribus nunc missis,
de quibus uiri docti supra laudati bene meruerunt et mihi his illic infra
dicendum est, breuissime syntaxeos diuisionem in primis Laertium
Diogenem secutus (VII 55 sq.) percurram. prae ceteris autem in hac re
excelluit Chrysippus 'homo acutissimus', cuius dialecticam dignam
quae deorum esset putabant. mirabili nimirum usus adsiduitate uel
potius insatiabilitate scribendi plus trecentis libris, quorum indicem
apud Laert. Diog. VII 189 sq. habes, singulos locos solius dialecticae
inlustrauit, quorum plurimos ne dicam omnes, cum tota haec dialectica
e grammaticis rationibus penderet, non minus ad dicendi quam ad
cogitandi syntaxin pertinuisse in propatulo est.
Duas igitur fecerunt partes dialecticae, quae secundum Senecam (epist.
89, 9) proprietates uerborum exigit et structuram et argumentationes, ne
pro uero falsa subrepant, "ton peri tês phônês ê tôn sêmainontôn topon",
quo de uoce de litteris de uocabulis eorumque pronuntiatione de
orationis partibus de rhythmis de poematis de uirtutibus uitiisque
orationis agebatur (L.D. VII 44. 55 sq.), alteram quae ad nos nunc
pertinet "ton peri tôn pragmatôn ê tôn sêmainomenôn topon", qui
praeter "ton peri tôn phantasiôn topon" (L.D. VII 43) conplectebatur "to
lekton", quod ab Ammonio (ad Aristot. "p. herm." p. 100a Br.) "meson
tou te noêmatos kai pragmatos", a Sexto Empirico (adu. math. VIII 70.
cf. L.D. VII 73) "to kata logikên phantasian huphistamenon" explicatur.
erant autem "ta lekta" aut "ellipê" aut "autotelê". "ellipê" enuntiata
erant ea, quae e solo uerbo, quod nominatiuum ut plenum uel
"autoteles" fiat requirit, constant ut "peripatei" (L.D. VII 63) eademque
et "katêgorêmata" et "sumbamata" adpellabant, quibus praeter hoc
simplex "katêgorêma", uerbum intransitiuum ut nostris terminis utar
casu obliquo non egens, etiam transitiuum uerbum adnumerabant sine
accusatiuo positum, "elatton ê katêgorêma", et duas uerborum
inpersonalium classes, alteram quae unum casum obliquum poscit ut
"metamelei" (sc. "Sôkratei") "parasumbama" siue "parakatêgorêma",
alteram quae duos casus obliquos postulat, ut "melei" (sc. "Sôkratei
Alkibiadous") "elatton ê parasumbama".{5} huic loco tribuebant cum
uniuersam de uerborum generibus et speciebus doctrinam, tum casuum
obliquorum, qui cum uerbis coniunguntur explicationem (L.D. VII 64
sq. Schmidt l.l. p. 57 sq.). in plenis enuntiatis
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.