Libris Grammaticis | Page 2

M. Terentius Varro
*epitome de lingua latina e
libris (X)XV libri VIIII*, *de sermone latino libri V*, *de origine
linguae latinae libri III*, *de similitudine uerborum libri III*, quibus
accedit liber disciplinarum *de grammatica*. praeterea occurrunt apud
grammaticos *liber II de antiquitate litterarum* (Prisc. I p. 7 Hertz),
*libri ad Attium* (Pompei. comm. art. Don. p. 9. 27), *liber IIII de
utilitate sermonis* (Char. p. 123 K.).
* * * * *
I
Libros *de lingua latina* fuisse XXV et praeter quattuor priores (cf. de
l.l. V 1 M. p. 12 Sp.) ad Ciceronem ut Caesaris de analogia opus

scriptos esse constat, illud ex Hieronymi indice et seuerae dispositionis
lege qua Varro non solum in his libris utebatur{1}) (cf. Ritschl nou.
mus. rh. VI p. 525), hoc e Ciceronis Academ. post. I 1, 2, cp. ad Attic.
XIII 12, 3 (cf. O. Muelleri praef. Varr. p. 111), e librorum de lingua
latina V-X codice Florentino initio libri III et in fine libri VIIII (p. 3.
542 Sp.), e multis grammaticorum ueterum testimoniis. Libro primo,
quem num Septimio miserit scriptor cum libris II III IIII incertum est,
quasi prooemio praemisso, reliqui XXIIII libri quattuor effecerunt
hexades, quarum prima etymologiam, altera declinationes, tertia et
quarta syntaxin tractabant (l.l. VII 110 p. 390, VII 1 p. 391). infra
reiectis quae de singulis libris priorum hexadum dicenda sunt, primum
de posterioribus hexadibus agam. duobus enim locis s. s., quibus totius
operis dispositionem proponit, Varro profitetur tertia parte se
disputaturum esse (VII 110 p. 390) quemadmodum uocabula
coniungantur, et (VIII 1 p. 391) ut uocabula inter se ratione coniuncta
sententiam efferant, quae quamquam certissimum ipsius scriptoris de
consilio suo testimonium continent, tamen de omnibus duodecim libris
accipere dubitabant uiri docti. incredibile enim uidebatur, tam multos
libros ei doctrinae destinatos fuisse, cuius tam exigua uestigia in
grammaticis latinis inuenirentur, quam solus Priscianus multo
posterioris aetatis scriptor diligentius explicaret, ipse Apollonium
secutus Hadriani aequalem, qui primus omnium hanc prouinciam ad
artem et praecepta reuocasset. accedebat, quod Varro neque in
scribendi genere neque in eis quae occasione data de huiusmodi rebus
monuit, magnum subtilioris syntaxis studium ostendit, et quod, fere
ubique ad res et facta siue ad historiam gentium et litterarum siue ad
naturam spectent intentus et singula conponere atque ex his iudicare
solitus, eandem rationem in rebus grammaticis adhibuisse putabatur.
parum profecto consentaneum uidebatur talem scriptorem disciplinam
tantis difficultatibus obstrictam quasi constituisse et condidisse. neque
hoc fecit, id quod apparebit, si breuiter qua conditione Varronis
tempore studia grammatica fuerint in memoriam reuocauerimus.
Footnote 1: cf. praeter libros de re rustica de antiquitatum libris
Angustini de ciu. del VI 3, fr. antiquitatum human. lib. XX ap. Non.
quadrifariam p. 92, fr. de uita populi Romani lib. I ap. Non. uictuis p.
494.

*Alexandrinorum grammaticorum* et *Pergamenorum* studia
artissime cum arte critica conexa erant. ut de singulis poetarum locis
iudicare possent, leges quae linguam regerent perscrutabantur et
deliberationes suas in poetarum commentariis uariisque dissertationibus
perscribebant et hoc modo immensa materia multorum sagacitate et
diligentia paullatim pertractata uberrimum thesaurum singularum
obseruationum de uerborum ui origine declinatione coniunctione
coaceruabant. ab his profecti singulas quaestiones ordine et in artis
modum exponebant{2}. scripsit iam Aristophanes Byzantius de
analogia{3}, Apollodorus Atheniensis Aristarchi discipulus (Suid.
"Apollodôros") "peri etumologiôn" (Athen. XI p. 483 A. II p. 63 D. al.)
eiusque aequalis Demetrius Ixion "etumologoumena" (Athen. III p.
74B. al.); Dionysius Thrax, hic quoque Aristarcho praeceptore usus (cf.
M. Schmidt philol. VII p. 366 sq.) "technên grammatikên". primis
lineis ductis uarios poetas et dialectos diuersas percensebant et
uerborum classes loquendique formulas separatis libris explicabant
subtilioremque ita et certiorem earundem quaestionum tractationem
incipiebant, quam adsidua scriptorum peruestigatione amplificare
studebant. postremo ut rei natura ferebat, syntaxin adgressi sunt neque
ante magnum Apollonium quisquam totum argumentum conplexus est.
nam Tryphon eiusque discipulus Habron, uterque ab Apollonio haud
raro laudatus uel potius inpugnatus, quorum ille Varronis fere aequalis
erat (cf. A. de Velsen Tryph. gramm. fragm. p. 1. 33) non nisi de
singularum orationis partium constructione scripserunt: Tryphon de
articulis aduerbiis coniunctionibus participiis praepositionibus
pronominibus personis{4}, Habron de pronomine (Apoll. de synt. p. 60.
B.). Ab Alexandrinis igitur grammaticis Varro, quorum opera eum
diligenter tractasse testantur libri de lingua latina, qui ad nos
peruenerunt, nec consilium neque argumentum syntaxis suae repetere
potuit, licet Tryphonis scripta in usum suum conuerterit, quod neque
adfirmari nec negari potest.
Footnote 2: Hoc loco haec tetigisse et contrariam rationem
Alexandrinorum et stoicorum significasse satis est. qua in re quanti
momenti ad studia grammaticorum philosophorum inuenta fuerint, me
non fugit. sed haec ut omnia longiora praetermittenda erant.

Footnote 3: cf. A. Nauck Aristoph. Byz. fragm. p. 267. Charisii locum
p. 116 _specialis (analogia) est, quae spectatur nunc in rebus nunc in
dictionibus_ (Christ münchn. gel. anz. 1859 p. 221 e Donatiano,
rationibus cod. Neap.) _occupata; cui Graeci modum istius modi
condiderunt_ "analogia estin sumplokê logôn akolouthôn en lexei".
_huic Aristophanes quinque rationes dedit
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 98
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.