Le procès des Templiers | Page 8

Not Available
erat unus de dictis novem casibus. Quamdiu habere poterant sacerdotibus [sic] ordinis non debebant aliis confiteri, sed si eos habere non poterant, poterant sacerdotibus secularibus vel fratribus Minoribus confiteri. In capitulis generalibus precipiebatur fratribus quod bene recolligerent religiosos et bonas personas, et quod eorum capellas tenerent bene ornatas; et eleemosinas et hospitalitatem vidit convenienter in ordine fieri et servari. Precipiebatur eis quod debito modo acquirerent ordini. Clam, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu statuebat servabat totus ordo, contra quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Audivit dici magnum Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Petrus Theobaldi serviens, preceptor domus Templi de Castro Bernardi Xantonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quadraginta annorum vel circa, absolutus et reconciliatus par dominum episcopum Xantonensem qui inquisiverat cum eo, ut dixit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et [p. 19] singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse fuit receptus in quadam camera domus Templi de Banes Xantonensis diocesis, circa festum Conversionis sancti Pauli nuper preteritum fuerunt XXIII anni vel circa, per fratrem Amblardum quondam de Vienesio militem, tunc magistrum Aquitanie, presentibus fratribus Johanne Galvuti presbitero, Petro Danbon, Fulcone de sancto Genesio servientibus, deffunctis, et quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum ipse peciisset se recipi ad societatem ordinis, et diceret se velle fieri servum esclavum ordinis, dictus receptor, prestito per juramentum quod non erat excommunicatus, nec debitis que non posset solvere obligatus, nec matrimonio vel religioni alteri obligatus, fecit eum vovere et jurare obedienciam, castitatem, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et quod acquirendum Terram Sanctam juvaret pro posse suo. Quo facto, imposuit ei mantellum, et ipse et receptor et alii duo fuerunt ipsum testem osculati in ore. Postmodum instruxit eum quot Pater noster diceret pro singulis horis, et qualiter se regeret et haberet in ordine. Requisitus si abnegaciones, vituperia crucis, dogmatizaciones, oscula inhonesta vel aliqua alia tangencia crimen sodomiticum fuerunt dicta vel injuncta seu facta in recepcione sua predicta vel post, respondit per juramentum suum quod non, licet aliquid de predictis recognoverit coram dicto domino episcopo Xantonensi, metu tormentorum prius scilicet per dimidium annum ante recognicionem predictam sibi illatorum, et eciam propter minas que per alios, non per dictum dominum episcopum, inferebantur eidem, ut dixit. Requisitus si predicta illicita credit quod, seu aliqua ex eis vel alia inhonesta, fierent in recepcionibus aliorum vel post, respondit se non credere, quia vidit aliquos recipi, in quorum recepcionibus non vidit aliquid illicitum vel inhonestum injungi vel fieri, nec audivit quod post recepciones eorum aliqua illicita vel inhonesta intervenissent. Requisitus de nominibus eorum quos vidit recipi in ordine, dixit quod ipse vidit recipi fratrem Johannem Mathei servientem, in capella [p. 20] domus Templi de Votone Engolismensis diocesis XX anni sunt vel circa, per fratrem Raymundum de Marolio militem quondam, preceptorem tunc dicte domus de Votone, presentibus fratribus Petro Mathei presbitero, et Gerardo la Veruha serviente, tunc preceptore Petragoricensi, deffuncto, et quibusdam aliis de quibus non recordatur; et eisdem die et loco, et per eumdem, et eisdem presentibus et eodem modo fuerunt recepti cum dicto fratre Johanne Mathei fratres Geraldus Juiza, et Petrus Sapientis servientes, deffuncti. Vidit etiam aliquos alios recipi, de quibus non recordatur, in quorum recepcionibus vidit fieri et servari modum per quem deposuit se fuisse receptum, et nulla illicita vel inhonesta intervenerunt in eorum recepcione nec post, quod ipse sciverit vel audiverit. Credit sacramentis ecclesiasticis, et credit quod alii fratres crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, et quod ordinem exire non poterant absque licencia superiorum. Clandestine recipiebantur et eorum capitulia tenebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur supra camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum et ea que agebantur in ipsis capitulis, nisi essent communia, illis fratribus qui non adfuissent in eis, et si revelassent, audivit dici quod perdidissent domum. Injungebatur eis quod, quamdiu possent habere sacerdotes ordinis, non confiterentur aliis. Credit quod uniformiter reciperentur in ordine, sicut deposuit se fuisse receptum. In capitulis audivit precipi quod eleemosine debito modo fierent, et eas ac hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Precipiebatur eis quod debito modo acquirerent ordini. Januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur, proviso quod non audirentur exterius que fiebant et dicebantur interius. Totus ordo servasset quod magnus Magister cum conventu statuisset. Nunc grandia scandala, suspicio
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 211
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.