Le procès des Templiers | Page 7

Not Available
errores esse in ordine supradicto. Dixit tamen quod, ob vim multorum tormentorum prius illatorum eidem apud sanctum Johannem Angeliacensem, confessus fuit post dicta tormenta, coram illis qui torquebant eum, quod credebat confessionem per magnum Magistrum factam esse veram, et quod ei adherebat; et post magnum tempus elapsum, cum continue stetisset in duro carcere, nec ministrarentur sibi nisi panis et aqua, fuit [p. 16] confessus coram dicto domino episcopo quod in recepcione sua spuerat juxta quamdam crucem, ore non corde, et quod fuerat osculatus receptorem suum supra umbilicum, camisia intermedia; que confessio fuit falsa, ut dixit. Requisitus ubi, quando, a quo et quibus receptus fuerat, respondit se fuisse receptum in capella domus Templi civitatis Tripolitane, in festo Omnium Sanctorum proximo preteritum fuerunt XXX anni vel circa, per fratrem quondam Rodoricum de Cuyre militem, tunc preceptorem Tripolitanum, presentibus fratribus Rodorico Ynanhes socio dicti preceptoris, Johanne de Pugi militibus, et Durando de Lemovicis serviente, deffunctis, et pluribus aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum peciisset se recipi ad beneficium ordinis, et diceret se velle fieri servum esclavum dicti ordinis, prout instructus fuerat per aliquos amicos suos, dictus receptor concessit sibi et fecit eum vovere et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos usus et bonas consuetudines ipsius ordinis, et quod pro posse suo juvaret ad acquirendum Terram Sanctam. Quo facto imposuit ei mantellum, et osculatus fuit eum in ore. Postmodum instruxit eum quot Pater noster diceret pro singulis horis, et qualiter regeret se in ordine. Requisitus si aliquid illicitum vel inhonestum fuit dictum vel factum in recepcione sua vel post, dixit per juramentum suum quod non. Requisitus si quos receperat in ordine, respondit quod sic: fratrem Michaelem de Castella servientem, cujus cognomen ignorat, vivum; ut credit, quem recepit in capella dicte domus de Averin, sunt circiter sex anni, presentibus fratribus Petro Garini presbitero, capellano dicte domus, Petro de Moranti clavigero dicte domus, Petro de Losarcos, Bernardo Cathalano et Amerio de Perpiniano servientibus residentibus in dicta domo, quos idem testis dimisit ibidem quando venit ad partes istas in quibus fuit captus, et in dicta recepcione servavit illum modum quem deposuit fuisse servatum in sua. Requisitus quos viderat recipi in ordine, respondit quod vidit recipi in capella domus Templi de Ylerda civitate, in eorum capitulio generali celebrato ibidem, in instanti mense Marcii erunt sex anni vel circa, fratrem Raymundum [p. 17] d'Angleyrola militem, per fratrem Berrengarium de Cardona militem quondam, magistrum tunc Aragonie, presentibus fratribus Symeone de Lerida nunc preceptore Aragonie, Berrengario de Bello Visu castellano castri de Monsso, Dalmacio de Tuno preceptore de Berbeyra, militibus, et aliis circiter centum; et eisdem hora, loco, presentibus, et per eumdem et eodem modo fuerunt recepti fratres Petrus Sanchi, Symon Petri et Remirus Petri de Navarra milites; vidit eciam, in aliis capitulis generalibus celebratis in dicto castro de Monsso, recipi multos alios, quorum nomina et cognomina dixit se in memoria non habere, nec vidit, nec scivit, nec credit, nec audivit dici quod aliqua illicita intervenerunt in dictis recepcionibus vel post. Item, dixit quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit quod, finitis capitulis eorum et factis precibus generalibus, dicebat, ut sibi videtur, frater laicus qui tenebat capitulum quod ipse absolvebat eos, ex potestate sibi tradita a Deo, de hiis que obmiserant dicere propter verecundiam carnis vel propter timorem discipline ordinis, et dicebat quod flecterent genua et quod presbiter qui erat ibi absolveret eos et dicerent Pater noster. Requisitus si per absolucionem quam faciebat dictus laicus ipse testis vel alius frater ordinis credebant esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit de se ipso quod non, nisi fuisset ea confessus presbitero, et credit quod alii fratres crederent idem. Requisitus quid intelligebat per illa verba, ob reverenciam carnis vel timorem discipline ordinis, dixit quod novem casus erant in ordine propter quos perdebant ordinem, inter quos erat unus casus si aliquis convinceretur commisisse crimen sodomiticum; et erant aliqui casus triginta et unus propter quos perdebant mantellum vel incarcerabantur, inter quos erat unus si fuissent convicti ad fornicacionem vel alio peccato carnali, unde credit quod dicta illa dicerentur per dictum laicum tenentem capitulum, ut si aliquis obmitteret dicere aliquem ex dictis XL casibus vel aliis ob verecundiam carnis vel timorem discipline, quod [p. 18] faciebat eis illam indulgenciam quam poterat. Requisitus si post dictum capitulum potuisset aliquis accusari de aliqua culpa commissa per eum ante dictum capitulum, respondit quod sic. Item, dixit quod in recepcione sua juraverat ordinem non exire, et idem juraverant illi quos vidit recipi, absque licencia superiorum suorum. Clandestine recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod ubique reciperentur in ordine uniformiter secundum modum confessatum per eum. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum, eciam illis fratribus qui non adfuerant, et si revelassent, perdidissent domum, quia iste
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 211
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.