Le procès des Templiers | Page 9

Not Available
et infamia sunt exorta contra ordinem, contra quem magnus Magister et alii [p. 21] dicuntur aliqua fuisse confessi; ad cujus deffensionem ordinis se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Helias Raynaudi Petragoricensis diocesis serviens, preceptor domus Templi de Dompnho Xantonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, quinquagenarius vel circa, cum quo fuerat inquisitum, absolutus et reconciliatus par dominum episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et singulis articulis, respondit se nunquam vidisse nec scivisse quod in recepcionibus fratrum ordinis vel post fierent abnegaciones, dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, vel alia que ad crimen sodomiticum, vel que ad alia illicita in articulis contenta, nec credit quod fierent dicta illicita vel aliqua ex eis; nec audivit hoc dici, nisi post capcionem eorum, et credit quod omnes communiter reciperentur in ordine ubique sicut frater Amblardus de Viena quondam, tunc preceptor Aquitanie, receperat in capella domus Templi deu Deffes Xantonensis diocesis, dominica ante instans festum Ascensionis Domini erunt circiter XXIV anni vel circa, presentibus fratribus Helia de Bordelia milite, Petro Lemovicensi preceptore dicte domus deu Deffes, Petro de Petragoris, et aliis defunctis; a quo cum requisisset caritatem, elemosinam et societatem ordinis et ei concessisset, fecit eum vovere et jurare castitatem, obedientiam, vivere sine proprio, servare bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et jurare pro posse suo ad acquirendum Terram Sanctam. Postmodum imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes osculati fuerunt eum in ore. Et instruxit eum quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine; et nullum illicitum vel inhonestum intervenerat in dicta recepcione sua nec post, nec eciam in recepcionibus infrascriptorum quos vidit recipi, quod ipse testis sciverit vel audiverit dici. [p. 22] Vidit autem recipi fratrem Guillelmum de Fretive Petragoricensis diocesis, vivum ut credit, in capella domus templi de Siturat Xantonensis diocesis, per fratrem Petrum de Madit quondam militem, tunc tenentem locum magistri Pictavie, sunt X anni vel circa, presentibus fratribus Petro Theobaldi, texte supra proximo examinato, Hugone Raynaudi preceptore dicte domus de Siturat, vivis ut credit, et quibusdam aliis de quibus non recordatur. Vidit eciam recipi fratrem Arnaudum nepotem dicti fratris Petri Theobaldi, in predicta capella de Siturat, sunt circiter sex anni, per fratrem Theobaldum quondam militem, tunc preceptorem deus Espans, presentibus dicto fratre Petro Theobaldi, Hugone Raynaudi fratre ipsius testis, preceptore dicte domus, quem credit vivere; plures non vidit recipi, quod recordetur. Non credit quod adorarent catum, nec quod essent increduli ecclesiasticis sacramentis, quibus ipse credit, nec quod eorum laici absolverent vel possent absolvere a peccatis, nec quod jurarent ordinem non exire, sed dicebatur eis quod statim pro professis habebantur. Clandestine recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis; nec scit quod hec ante capcionem esset suspicio contra eos. Non credit quod haberent nec adorarent ydola, nec quod cordule, quibus super camisias cum quibus jacebant cingebantur, tangerent capita ydolorum. Injungebatur eis quod non revelarent secreta capitulorum; qui revelassent, tanquam inobedientes puniti fuissent, sed nescit qualiter. Quamdiu poterant habere sacerdotes ordinis, non debebant aliis confiteri. Non audivit precipi quod eleemosine vel hospitalitas restringerentur, sed contrarium, nec quod preciperetur, nec per nefas acquirerent, sed contrarium, nec quod excubie ponerentur in capitulis, que januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu statuisset servasset totus ordo, si bonum et justum fuisset; contra quem ordinem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta, et contra quem magnus Magister et alii dicuntur aliqua fuisse confessi. Item, dixit quod, propter tormenta ei prius illata, fuit confessus postmodum coram domino episcopo [p. 23] Xantonensi abnegacionem et spuicionem prope crucem. Requisitus si condixerat cum quinque testibus precedentibus, qui simul de Rupella adducti fuerant, quod sic deponerent, respondit quod non.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate; et non obtulerat se ad deffensionem ordinis. Postmodum rediens, dictus frater Petrus Theobaldi dixit se interfuisse recepcioni dicti fratris Arnaudi nepotis sui.
Acta fuerunt hec die et loco predictis, presentibus magistro Amisio, et me Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, die Mercurii sequenti, que fuit X dies dicti mensis Marcii, fuerunt adducti pro testibus, ad presenciam dominorum episcoporum Mimatensis et Lemovicensis, et Archidiaconi Tridentini, aliis excusatis, in domo predicta fratrum Minorum, fratres Petrus de Grimenilio presbiter, et Petrus Janz Belvacensis, Guillelmus Boncelli Ebroicensis, Baudoynus de Gisi Laudunensis, et Johannes de Ponte-Episcopi Noviomensis diocessum. Qui, premissa protestacione quod non intendebant recedere a deposicionibus suis alias factis per eos coram ordinariis suis, et quod si plus vel minus dicerent, quod eis non prejudicet, juraverunt, tactis sacro sanctis Evangeliis, dicere in isto negocio plenam et
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 211
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.