Le procès des Templiers | Page 4

Not Available
quorumdam aliorum bonorum
virorum presencia, ac deinde interposito aliquorum dierum spacio,
coram ipsis eisdem lecte fuerunt, de mandato et in presencia
cardinalium predictorum, et in suo vulgari exposite cuilibet eorumdem.
Qui perseverantes in illis, eas expresse ac sponte, prout recitate fuerunt,
approbarunt, et post confessiones et deposiciones hujusmodi ab ipsis
cardinalibus ab excommunicacione, [p. 6] quam pro premissis
incurrerant, absolucionem, flexis genibus manibusque complosis,
humiliter ac devote et cum lacrimarum effusione non modica, pecierunt.
Ipsi vero cardinales, quia ecclesia non claudit gremium redeunti, ab
eisdem Magistro et preceptoribus heresi abjurata expresse, ipsis
secundum formam ecclesie, auctoritate nostra, absolucionis beneficium
impenderunt. Ac deinde ad nostram presenciam redeuntes, confessiones
et deposiciones prelibatorum Magistri et preceptorum, in scripturam
publicam per manus publicas, ut est dictum, redactas, nobis
presentaverunt, et que cum dictis Magistro et preceptoribus fecerant
retulerunt. Ex quibus confessionibus et deposicionibus ac relacione
invenimus sepefatos Magistrum et fratres in premissis, et circa
premissa, licet quosdam ex eis in pluribus, et alios in paucioribus,
graviter deliquisse. Verum quia in universis mundi partibus, per quas
idem ordo diffunditur ac fratres degunt ipsius, super hiis non possumus

inquirere per nos ipsos, discrecioni vestre, de quorum circumspectione
specialem fiduciam gerimus, de fratrum nostrorum consilio, per
apostolica scripta mandamus, quatenus ad Senonenses civitatem,
diocesim et provinciam personaliter accedatis, et per publicum
citacionis edictum per vos faciendum in locis de quibus vobis visum
fuerit expedire, vocatis qui fuerunt evocandi, super articulis quos vobis
sub bulla nostra inclusos transmittimus, et super aliis de quibus
prudencie vestre videbitur expedire, inquiratis, hac auctoritate nostra,
contra dictum ordinem cum diligencia, veritatem [eorum]que super
premissis inveneritis, fideliter in scriptis publica manu redacta [sic],
sub vestris sigillis ad nostram presenciam delaturi seu eciam
transmissuri. Testes autem si qui, a vobis requisiti seu amoniti vel citati
ut super dictis articulis ferant veritatis testimonium coram vobis, se
prece vel precio, gracia, timore, odio vel amore a ferendo testimonio
subtraxerint, nec non fautores, receptores et defensores predictorum
fratrum, qui a vobis citati vel vocati, ut premittitur, coram vobis non
comparuerint; eos insuper qui predictam vestram inquisicionem directe
vel indirecte, publice vel occulte, per se vel alium seu alios, vel alio
quoquo modo, presumpserint impedire, per censuram ecclesiasticam, [p.
7] appellacione postposita, compescatis, invocato ad hec, si opus fuerit,
auxilio brachii secularis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis
interesse, septem, sex, quinque, quatuor vel tres, duo videlicet de
prelatis predictis cum altero saltem de aliis ea nichilominus exequantur.
Datum Pictavis II Idus Augusti, pontificatus nostri anno tercio.
Item fuerunt exhibite per dictos dominos commissarios octo alie littere
apostolice consimilis tenoris in effectu cum precedenti. In quarum una
de Remensi, in alia de Rothomagensi, in alia de Turonensi, in alia de
Lugdunensi, in alia de Burdegalensi, in alia de Bituricensi, in alia de
Narbonensi, et in alia de Auxitanensi civitatibus, diocesibus et
provinciis mencio habebatur.
Item aliarum duarum litterarum exhibitarum tenores tales sunt:
Clemens episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus
universis, archiepiscopis et episcopis, et omnibus aliis per nos ad
infrascripta per regnum Francie deputatis, salutem et apostolicam

benedictionem. Ut in negocio fratrum ordinis Templariorum comodius
procedere valeatis, vobis et singulis vestrum in provincia Senonensi,
vel in quibusvis aliis locis regni Francie in quibus ipsi Templarii
detinentur, eciam si aliunde illuc adducti fuerint, ac vobis et
commissariis in eodem negocio deputatis magis expediens fore
videbitur, inquirendi ac recipiendi probaciones quaslibet in eisdem
provincia et locis, non obstantibus quibuscumque litteris apostolicis,
cujuscumque tenoris existant, vobis concessis vel directis, per quas
hujusmodi nostre concessionis explicacio posset quomodolibet impediri,
juxta priorum nostrarum continenciam litterarum, plenam concedimus,
auctoritate presencium, facultatem.--Datum Avinione XI Kalendas
Junii, pontificatus nostri anno quarto.
Clemens episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus [p. 8]
universis, archiepiscopis et episcopis, et omnibus aliis per nos ad
infrascripta per regnum Francie deputatis, salutem et apostolicam
benedictionem. Volentes ut negocium fratrum ordinis Templariorum
debitum celeriter sorciatur effectum, vobis et singulis vestrum
inquirendi et procedendi in eodem negocio, juxta priorum
apostolicarum vobis directarum continenciam litterarum, eciam extra
provincias et dioceses vestras, non obstante quod in predictis litteris
dicitur contineri, quod ad certas vos conferatis provincias, et ibi super
hujusmodi negocio diligencius inquiratis ubi magis predicto negocio
videritis expedire, plenam concedimus, auctoritate presencium,
facultatem. Volumus tamen, quod alios articulos in dictis nostris
prioribus litteris annotatos diligencius observetis. Datum Avinione XI
Kalendas Junii, pontificatus nostri anno quarto.
Item in quadam alia littera apostolica, directa domino regi Francie
illustri, continebantur clausule infrascripte, quas clausulas dicti domini
commissarii preceperunt de verbo ad verbum in presenti processu inseri.
Principium autem dicte littere apostolice tale est:
Clemens episcopus servus servorum Dei carissimo in Christo filio
Philippo regi Francorum illustri salutem et apostolicam benedictionem.
Prodierunt ex affluencia, etc. Item tenor dictarum clausularum talis est:
Ad illud autem quod petebatur a prelatis eisdem, quod, cum major pars

Templariorum regni tui Parisius aut in Senonensi vel Turonensi
provinciis tenerentur, eis videbatur expediens quod processus
inquisicionis hujusmodi
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 268
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.