Le procès des Templiers | Page 3

Not Available
magnas [sic] nobis
informacionem per suos nuncios et litteras destinavit. Infamia vero
contra Templarios ipsos increbrescente validius super sceleribus
antedictis, et quia eciam quidam miles ejusdem ordinis magne
nobilitatis, et qui non leve opinionis in dicto ordine habebatur, coram
nobis secreto juratus, deposuit quod in recepcione fratrum prefati
ordinis hec consuetudo vel verius corruptela servatur, quod ad
recipientis vel ab eo deputati sugestionem, qui recipitur Christum
Jhesum negat, et super crucem sibi obstensam spuit, in vituperium
crucifixi, et quedam alia faciunt recipiens et receptus, que licita non
sunt nec humane conveniunt honestati, prout ipse tunc confessus extitit
coram nobis, vitare nequivimus, urgente nos ad id officii nostri debito,
quin tot et tantis clamoribus accomodaremus auditum. Sed cum demum
fama publica deferente, et clamosa insinuacione dicti regis, nec non et
ducum, comitum et baronum ac aliorum nobilium, cleri quoque et
populi dicti regni Francie, ad nostram propter hec, tam per se quam per
procuratores et sindicos, presenciam veniencium, quod dolentes
referimus, ad nostram audienciam pervenisset, quod Magister,
preceptores et alii fratres dicti ordinis et ipse ordo prefatis et pluribus
aliis erant criminibus irretiti, et premissa per multas confessiones,
attestaciones et deposiciones prefati Magistri et plurium preceptorum et
fratrum ordinis prelibati, coram multis prelatis et heretice pravitatis
inquisitore in regno Francie factas, habitas et receptas et in publicam
scripturam redactas, nobisque et fratribus nostris ostensas probata
quodam modo viderentur, ac nichilominus fama et clamores predicti in
tantum invaluissent et eciam ascendissent tam contra ipsum ordinem
quam contra singulas personas ejusdem, quod sine gravi scandalo
preteriri non poterant nec absque imminente periculo tolerari; nos,
Illius cujus vices licet immeriti in terris gerimus vestigiis inherentes, ad
inquirendum de predictis racione previa duximus procedendum,
multosque de [p. 4] pre[cedenti]bus presbiteris et militibus et aliis
fratribus dicti ordinis, reputacionis non modice, in nostra presencia
constitutis, prestito ab eis juramento, quod super premissis meram et
plenam nobis dicerent veritatem, super premissis interrogavimus et

examinavimus usque ad numerum septuaginta duorum, multis ex
fratribus nostris nobis assistentibus diligenter, eorumque confessiones
per publicas manus in autenticam scripturam redactas illico in nostra et
dictorum fratrum nostrorum presencia, ac deinde interposito aliquorum
dierum spacio, in consistorio publico legi fecimus coram ipsis, et eas in
suo vulgari cuilibet eorum exponi. Qui perseverantes in illis eas
expresse et sponte, prout recitate fuerunt, approbarunt, postque cum
Magistro et precipuis preceptoribus prefati ordinis intendentes super
premissis inquirere per nos ipsos, ipsum Magistrum, et Francie, terre
Ultramarine, Normanie, Aquitanie ac Pictavie preceptores majores
nobis Pictavis existentibus mandavimus presentari. Sed quoniam
quidam ex ipsis sic infirmabantur tunc temporis, quod equitare non
poterant nec ad nostram presenciam quoquomodo adduci, nos cum eis
scire volentes de premissis omnibus veritatem et an vera essent que
continebantur in eorum confessionibus et deposicionibus, quas coram
inquisitore pravitatis heretice in regno Francie, presentibus quibusdam
notariis publicis et multis aliis bonis viris, dicebantur fecisse, nobis et
fratribus nostris per ipsum inquisitorem sub manibus publicis exhibitis
et ostensis, dilectis filiis nostris Berengario tituli sanctorum Nerei et
Archilei, et Stephano tituli sancti Ciriaci in Termis presbiteris, et
Landulpho sancti Angeli diacono cardinalibus, de quorum prudencia et
fidelitate indubitata[m] fiducia[m] obtinemus, commisimus et
mandavimus, ut ipsi cum prefato Magistro et preceptoribus inquirerent
tam contra ipsos et alias singulares personas dicti ordinis generaliter,
quam contra ipsum ordinem, super premissis cum diligencia veritatem,
et quicquid super premissis hiis invenirent, nobis referre ac eorum
confessiones ac deposiciones per manum publicam in scriptis redactas
nostro apostolatui deferre et presentare curarent, eisdem Magistro et
preceptoribus [p. 5] absolucionis beneficium a sentencia
excommunicacionis, quam pro premissis, si vera erant, incurrerent, si
absolucionem humiliter ac devote peterent, ut debebant, juxta formam
ecclesie, impensuri. Qui cardinales ad ipsos Magistrum et preceptores
personaliter accedentes eis sui adventus causam exposuerunt, et
quoniam tam persone quam res ipsorum et aliorum Templariorum in
regno Francie consistencium in manibus nostris erant, quod libere,
absque metu cujusquam, plene ac pure super premissis omnibus ipsis
cardinalibus dicerent veritatem, eis auctoritate apostolica injunxerunt.

Qui Magister et preceptores Francie, terre Ultramarine, Normandie,
Aquitanie et Pictavie, coram ipsis tribus cardinalibus, presentibus
quatuor tabellionibus publicis, et multis aliis bonis viris, ad sancta Dei
Evangelia ab eis corporaliter tacta prestito juramento, quod super
premissis omnibus meram et plenam dicerent veritatem, coram ipsis
singulariter libere ac sponte, absque coactione qualibet et terrore,
deposuerunt et confessi fuerunt inter cetera, Christi abnegacionem et
spuicionem super crucem, cum in ordine Templi recepti fuerunt, et
quidam ex eis, se sub eadem forma, scilicet cum abnegacione Christi et
spuicione super crucem, fratres multos recepisse. Sunt eciam quidam ex
eis quedam alia horribilia et inhonesta confessi, que, ut eorum ad
presens parcamus verecundie, subticemus. Dixerunt preterea et confessi
fuerunt esse vera que in eorum confessionibus et deposicionibus
continentur, quas dudum fecerunt coram inquisitore heretice pravitatis.
Que confessiones et deposiciones dictorum Magistri et preceptorum, in
scripturam publicam per quatuor tabelliones publicos redacte, in
ipsorum Magistri et preceptorum, et
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 268
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.