Le procès des Templiers | Page 7

Not Available

sodomiticum nec alia inhonesta in articulis contenta. Supradicta
deponens cum imprecacione maledictionis et dampnacionis anime sue
et corporis, et sub virtute juramenti prestiti per eumdem, et quod eciam
nesciebat alios errores esse in ordine supradicto. Dixit tamen quod, ob
vim multorum tormentorum prius illatorum eidem apud sanctum
Johannem Angeliacensem, confessus fuit post dicta tormenta, coram
illis qui torquebant eum, quod credebat confessionem per magnum
Magistrum factam esse veram, et quod ei adherebat; et post magnum
tempus elapsum, cum continue stetisset in duro carcere, nec
ministrarentur sibi nisi panis et aqua, fuit [p. 16] confessus coram dicto
domino episcopo quod in recepcione sua spuerat juxta quamdam
crucem, ore non corde, et quod fuerat osculatus receptorem suum supra
umbilicum, camisia intermedia; que confessio fuit falsa, ut dixit.
Requisitus ubi, quando, a quo et quibus receptus fuerat, respondit se
fuisse receptum in capella domus Templi civitatis Tripolitane, in festo
Omnium Sanctorum proximo preteritum fuerunt XXX anni vel circa,
per fratrem quondam Rodoricum de Cuyre militem, tunc preceptorem
Tripolitanum, presentibus fratribus Rodorico Ynanhes socio dicti
preceptoris, Johanne de Pugi militibus, et Durando de Lemovicis
serviente, deffunctis, et pluribus aliis de quibus non recolit, in hunc
modum: nam cum peciisset se recipi ad beneficium ordinis, et diceret
se velle fieri servum esclavum dicti ordinis, prout instructus fuerat per
aliquos amicos suos, dictus receptor concessit sibi et fecit eum vovere
et jurare castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, et servare bonos
usus et bonas consuetudines ipsius ordinis, et quod pro posse suo
juvaret ad acquirendum Terram Sanctam. Quo facto imposuit ei
mantellum, et osculatus fuit eum in ore. Postmodum instruxit eum quot
Pater noster diceret pro singulis horis, et qualiter regeret se in ordine.
Requisitus si aliquid illicitum vel inhonestum fuit dictum vel factum in

recepcione sua vel post, dixit per juramentum suum quod non.
Requisitus si quos receperat in ordine, respondit quod sic: fratrem
Michaelem de Castella servientem, cujus cognomen ignorat, vivum; ut
credit, quem recepit in capella dicte domus de Averin, sunt circiter sex
anni, presentibus fratribus Petro Garini presbitero, capellano dicte
domus, Petro de Moranti clavigero dicte domus, Petro de Losarcos,
Bernardo Cathalano et Amerio de Perpiniano servientibus residentibus
in dicta domo, quos idem testis dimisit ibidem quando venit ad partes
istas in quibus fuit captus, et in dicta recepcione servavit illum modum
quem deposuit fuisse servatum in sua. Requisitus quos viderat recipi in
ordine, respondit quod vidit recipi in capella domus Templi de Ylerda
civitate, in eorum capitulio generali celebrato ibidem, in instanti mense
Marcii erunt sex anni vel circa, fratrem Raymundum [p. 17]
d'Angleyrola militem, per fratrem Berrengarium de Cardona militem
quondam, magistrum tunc Aragonie, presentibus fratribus Symeone de
Lerida nunc preceptore Aragonie, Berrengario de Bello Visu castellano
castri de Monsso, Dalmacio de Tuno preceptore de Berbeyra, militibus,
et aliis circiter centum; et eisdem hora, loco, presentibus, et per
eumdem et eodem modo fuerunt recepti fratres Petrus Sanchi, Symon
Petri et Remirus Petri de Navarra milites; vidit eciam, in aliis capitulis
generalibus celebratis in dicto castro de Monsso, recipi multos alios,
quorum nomina et cognomina dixit se in memoria non habere, nec vidit,
nec scivit, nec credit, nec audivit dici quod aliqua illicita intervenerunt
in dictis recepcionibus vel post. Item, dixit quod ipse bene credebat
ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres ordinis bene
crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Item, dixit quod,
finitis capitulis eorum et factis precibus generalibus, dicebat, ut sibi
videtur, frater laicus qui tenebat capitulum quod ipse absolvebat eos, ex
potestate sibi tradita a Deo, de hiis que obmiserant dicere propter
verecundiam carnis vel propter timorem discipline ordinis, et dicebat
quod flecterent genua et quod presbiter qui erat ibi absolveret eos et
dicerent Pater noster. Requisitus si per absolucionem quam faciebat
dictus laicus ipse testis vel alius frater ordinis credebant esse absoluti a
peccatis venialibus vel mortalibus, respondit de se ipso quod non, nisi
fuisset ea confessus presbitero, et credit quod alii fratres crederent idem.
Requisitus quid intelligebat per illa verba, ob reverenciam carnis vel
timorem discipline ordinis, dixit quod novem casus erant in ordine

propter quos perdebant ordinem, inter quos erat unus casus si aliquis
convinceretur commisisse crimen sodomiticum; et erant aliqui casus
triginta et unus propter quos perdebant mantellum vel incarcerabantur,
inter quos erat unus si fuissent convicti ad fornicacionem vel alio
peccato carnali, unde credit quod dicta illa dicerentur per dictum laicum
tenentem capitulum, ut si aliquis obmitteret dicere aliquem ex dictis XL
casibus vel aliis ob verecundiam carnis vel timorem discipline, quod [p.
18] faciebat eis illam indulgenciam quam poterat. Requisitus si post
dictum capitulum potuisset aliquis accusari de aliqua culpa commissa
per eum ante dictum capitulum, respondit quod sic. Item, dixit quod in
recepcione sua juraverat ordinem non exire, et idem juraverant illi quos
vidit recipi, absque licencia superiorum suorum. Clandestine
recipiebantur, ex quo credit quod esset suspicio contra eos. Credit quod
ubique reciperentur
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 212
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.