vel temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Guillelmus d'Erree serviens Cenomanensis diocesis, testis supra
juratus, sexagenarius et ultra, mantellum ordinis et barbam defferens,
cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum
episcopum Xantonensem, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et
singulis articulis, respondit se nescire nec credere de contentis in eis,
nec audivisse dici, nisi quod sequitur. Dixit enim se fuisse receptum, in
instanti festo beati Barnabe erunt quinquaginta duo anni vel circa, in
capella domus Templi de Aynes Cenomanensis diocesis, per fratrem
Petrum Armenart servientem quondam, preceptorem tunc dicte domus,
de mandato fratris Hugonis Gisardi tunc magistri Aquitanie, de cujus
parentela erat ipse testis, presentibus fratribus Johanne Armenart fratre
dicti preceptoris, Johanne Musseti servientibus, deffunctis, in hunc
modum: nam cum peciisset panem et aquam, prout instructus fuerat, et
obtulisset se velle fieri servum esclavum ordinis, et requisitus per eos
respondisset quod non erat alteri religioni nec matrimonio alligatus, nec
excommunicatus, fecit preceptor eum vovere et jurare super quemdam
librum apertum castitatem, obedienciam, vivere sine proprio, servare
bonos usus et bonas consuetudines ordinis, et non revelare secreta
capitulorum. Postea imposuit sibi mantellum, et ipse et fratres astantes
osculati fuerunt eum in ore, et fecerunt eum induere vestes religionis, et
instruxerunt eum quot Pater noster diceret pro horis suis, quod jaceret
cum pannis lineis, cinctus una cordula; sed de abnegacione, vituperiis
crucis, osculis inhonestis, crimine sodomitico vel aliquo alio illicito
non fuit ei locutum in dicta recepcione nec post, licet aliud dicat se
recognovisse coram dicto domino episcopo Xantonensi, metu
tormentorum, quoad spuicionem crucis et abnegacionem Dei; sed
primo, antequam esset ad panem et aquam positus, [p. 14] predictas
spuicionem et abnegacionem negaverat coram eo sicut negat nunc.
Requisitus si scit, credit vel audivit dici quod in recepcionibus aliorum
intervenerunt aliqua ex illicitis que nunc negavit intervenisse in sua,
respondit quod non, quia vidit recipi circa decem vel XV in ordine, in
quorum recepcionibus non vidit fieri aliquid illicitum nec audivit dici
quod post fieret. Requisitus de nominibus illorum quos vidit recipi,
respondit quod, infra mensem a recepcione sua, vidit in capella predicta
recipi insimul fratres Matheum Golarat et Johannem Borrel milites,
deffunctos, per fratrem Matheum Bardo militem quondam, dictis
preceptore dicte domus et ejus fratre, et Johanne Musseti presentibus.
Vidit eciam recipi, in capella domus Templi de Lamahn Xantonensis
diocesis, fratrem Petrum de sancto Genesio presbiterum quondam, per
preceptorem de Rupella, eri examinatum, sunt XXV anni vel circa; et
frater Robertus Guiteri serviens quondam fuit receptus cum dicto
presbitero, et interfuerunt fratres Guillelmus de la Cabana serviens
quondam, et alii de quibus non recolit. Vidit eciam recipi per dictum
preceptorem de Rupella fratrem Arnaudum Bocandi agricultorem, in
dicta capella de Laman, deffunctum, sunt circiter XXV anni,
presentibus illis qui adfuerant recepcioni dictorum presbiteri et Roberti
Guiteti. Vidit eciam recipi ultra mare in Acoy, sunt XXXII anni et
amplius, per fratrem Thomam Berardi, tunc magnum Magistrum
ordinis, fratrem Guidonem de Charbac militem quondam
Cenomanensis diocesis, in pleno conventu, presentibus fratribus
Hugone de Perando et Raynerio de Affricourt, Raynerio de Lissi,
Theobaldo Gaudini, qui postea fuit magnus Magister ordinis, militibus,
et pluribus aliis; de nominibus aliorum quos vidit recipi dixit se non
recordari ad presens. Item, dixit quod bene credebat ecclesiasticis
sacramentis, et credit quod alii fratres bene crederent et quod eorum
sacerdotes debite celebrarent. Juravit ordinem non exire. Statim pro
professis habebantur. Clandestine recipiebantur, quod ei displicebat, ut
dixit, et secreta capitulorum non audebant, eciam fratribus qui non
adfuerant, revelare; et cordulas quibus cingebantur portabant in signum
castitatis. Absque licencia non debebant [p. 15] confiteri aliis quam
sacerdotibus ordinis, si eos habere poterant. Elemosinas et
hospitalitatem fecit et vidit convenienter fieri in domibus ordinis in
quibus fuit; sed aliquando, quando non habebant unde, restringebantur.
De nocte aliquando, propter negocia occurentia, et alias de die clam
eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum conventu
statuisset fuisset servatum in ordine, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta, indebite, ut credit. Non
obtulerat se ad deffensionem ordinis.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Thomas de Panpalona serviens, preceptor domorum de Averyns
in Navarra Pampalonensis et de Riba Forada Terrassonensis diocessum,
et supra juratus, mantellum ordinis et barbam defferens, cum quo
inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per dominum episcopum
Xantonensem, sexagenarius vel circa, lectis et diligenter expositis sibi
omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec audivisse dici,
nec credere de contentis in eis nisi quod sequitur. Videlicet se nunquam
vidisse, nec scivisse, nec audivisse dici, nisi postquam fuit captus, quod
in recepcionibus fratrum vel post fierent abnegaciones,
dogmatizaciones, vituperia crucis, oscula inhonesta, crimen
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.