Le procès des Templiers | Page 8

Not Available
in ordine uniformiter secundum modum
confessatum per eum. Injungebatur eis quod non revelarent secreta
capitulorum, eciam illis fratribus qui non adfuerant, et si revelassent,
perdidissent domum, quia iste erat unus de dictis novem casibus.
Quamdiu habere poterant sacerdotibus [sic] ordinis non debebant aliis
confiteri, sed si eos habere non poterant, poterant sacerdotibus
secularibus vel fratribus Minoribus confiteri. In capitulis generalibus
precipiebatur fratribus quod bene recolligerent religiosos et bonas
personas, et quod eorum capellas tenerent bene ornatas; et eleemosinas
et hospitalitatem vidit convenienter in ordine fieri et servari.
Precipiebatur eis quod debito modo acquirerent ordini. Clam, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, eorum capitulia tenebantur. Quod
magnus Magister cum conventu statuebat servabat totus ordo, contra
quem nunc grandia scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Non
obtulerat se ad deffensionem ordinis. Audivit dici magnum Magistrum
et alios aliquos errores, nescit quos, fuisse confessos contra ordinem.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
temporali comodo habito vel habendo, respondit quod non, sed pro
veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate.
Frater Petrus Theobaldi serviens, preceptor domus Templi de Castro
Bernardi Xantonensis diocesis, testis supra juratus, mantellum ordinis

et barbam defferens, quadraginta annorum vel circa, absolutus et
reconciliatus par dominum episcopum Xantonensem qui inquisiverat
cum eo, ut dixit, lectis et diligenter expositis sibi omnibus et [p. 19]
singulis articulis, respondit se nescire, nec credere, nec audivisse dici
de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse fuit receptus
in quadam camera domus Templi de Banes Xantonensis diocesis, circa
festum Conversionis sancti Pauli nuper preteritum fuerunt XXIII anni
vel circa, per fratrem Amblardum quondam de Vienesio militem, tunc
magistrum Aquitanie, presentibus fratribus Johanne Galvuti presbitero,
Petro Danbon, Fulcone de sancto Genesio servientibus, deffunctis, et
quibusdam aliis de quibus non recolit, in hunc modum: nam cum ipse
peciisset se recipi ad societatem ordinis, et diceret se velle fieri servum
esclavum ordinis, dictus receptor, prestito per juramentum quod non
erat excommunicatus, nec debitis que non posset solvere obligatus, nec
matrimonio vel religioni alteri obligatus, fecit eum vovere et jurare
obedienciam, castitatem, vivere sine proprio, servare bonos usus et
bonas consuetudines ordinis, et quod acquirendum Terram Sanctam
juvaret pro posse suo. Quo facto, imposuit ei mantellum, et ipse et
receptor et alii duo fuerunt ipsum testem osculati in ore. Postmodum
instruxit eum quot Pater noster diceret pro singulis horis, et qualiter se
regeret et haberet in ordine. Requisitus si abnegaciones, vituperia crucis,
dogmatizaciones, oscula inhonesta vel aliqua alia tangencia crimen
sodomiticum fuerunt dicta vel injuncta seu facta in recepcione sua
predicta vel post, respondit per juramentum suum quod non, licet
aliquid de predictis recognoverit coram dicto domino episcopo
Xantonensi, metu tormentorum prius scilicet per dimidium annum ante
recognicionem predictam sibi illatorum, et eciam propter minas que per
alios, non per dictum dominum episcopum, inferebantur eidem, ut dixit.
Requisitus si predicta illicita credit quod, seu aliqua ex eis vel alia
inhonesta, fierent in recepcionibus aliorum vel post, respondit se non
credere, quia vidit aliquos recipi, in quorum recepcionibus non vidit
aliquid illicitum vel inhonestum injungi vel fieri, nec audivit quod post
recepciones eorum aliqua illicita vel inhonesta intervenissent.
Requisitus de nominibus eorum quos vidit recipi in ordine, dixit quod
ipse vidit recipi fratrem Johannem Mathei servientem, in capella [p. 20]
domus Templi de Votone Engolismensis diocesis XX anni sunt vel
circa, per fratrem Raymundum de Marolio militem quondam,

preceptorem tunc dicte domus de Votone, presentibus fratribus Petro
Mathei presbitero, et Gerardo la Veruha serviente, tunc preceptore
Petragoricensi, deffuncto, et quibusdam aliis de quibus non recordatur;
et eisdem die et loco, et per eumdem, et eisdem presentibus et eodem
modo fuerunt recepti cum dicto fratre Johanne Mathei fratres Geraldus
Juiza, et Petrus Sapientis servientes, deffuncti. Vidit etiam aliquos alios
recipi, de quibus non recordatur, in quorum recepcionibus vidit fieri et
servari modum per quem deposuit se fuisse receptum, et nulla illicita
vel inhonesta intervenerunt in eorum recepcione nec post, quod ipse
sciverit vel audiverit. Credit sacramentis ecclesiasticis, et credit quod
alii fratres crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent.
Dicebatur eis quod statim pro professis habebantur, et quod ordinem
exire non poterant absque licencia superiorum. Clandestine
recipiebantur et eorum capitulia tenebantur, ex quo credit quod esset
suspicio contra eos. Cordulis unde volebant assumptis cingebantur
supra camisias cum quibus jacebant. Injungebatur eis quod non
revelarent secreta capitulorum et ea que agebantur in ipsis capitulis, nisi
essent communia, illis fratribus qui non adfuissent in eis, et si
revelassent, audivit dici quod perdidissent domum. Injungebatur eis
quod, quamdiu possent habere sacerdotes ordinis, non confiterentur
aliis. Credit quod uniformiter reciperentur in ordine, sicut deposuit se
fuisse receptum. In capitulis audivit precipi quod eleemosine debito
modo fierent, et eas ac hospitalitatem vidit convenienter fieri et servari
in domibus ordinis in quibus fuit commoratus. Precipiebatur eis quod
debito modo acquirerent ordini. Januis clausis, nullis presentibus nisi
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 212
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.