fieri. Item, dixit quod ex privilegiis ordinis, statim
pro professis habebantur, ut possent micti ultra mare quocumque
injungeretur eis. Dicebatur eis quod absque licencia superiorum non
poterant exire ordinem. Cordulis assumptis unde volebant cingebantur
super camisias cum quibus jacebant, nec scit nec credit quod tangerent
capita ydolorum, nec quod haberent nec adorarent ydola. Qui
revelassent secreta capitulorum vel ea que in ipsis capitulis agebantur
circa recepciones vel alia, eciam fratribus qui non adfuerant, fuissent
incarcerati et puniti. Absque licencia non poterant nisi sacerdotibus
ordinis confiteri. Fratres scientes errores fuerunt negligentes, quia non
correxerunt eos nec denunciaverunt Ecclesie. Injungebatur in ordine
quod elemosinas et hospitalitatem debite observarent, et eas vidit
convenienter in dicto ordine fieri et servari; et inhibebatur quod injuste
non acquirerent ordini. Januis clausis, nullis presentibus nisi fratribus
ordinis, eorum capitulia tenebantur. Quod magnus Magister cum
conventu statuisset servasset totus ordo, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Confessata per eum credit
quod essent nota multis ex fratribus ordinis, ad cujus se deffensionem
non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, odio vel
comodo temporali habito vel habendo, respondit quod non, sed pro [p.
11] veritate dicenda; cui fuit injunctum quod non revelaret hanc suam
deposicionem quousque attestaciones fuerint publicate: et est sciendum
quod intelligebat Latinum.
Acta fuerunt hec predictis die et loco, presentibus magistro Amisio, me
Floriamonte Dondedei, et aliis notariis supra ultimo nominatis.
Post hec, in crastinum, videlicet die Martis sequenti, qui fuit VIIII dies
mensis Marcii, fuit adductus ad presenciam eorumdem dominorum
commissariorum, in domo predicta fratrum Minorum, frater Guillelmus
de Torrage miles Carnotensis diocesis, testis supra juratus, ut deponeret
dictum suum, mantellum ordinis et barbam defferens, sexagenarius vel
circa, cum quo inquisitum fuerat, absolutus et reconciliatus per
dominum episcopum Xantonensem. Lectis autem et diligenter sibi
expositis omnibus et singulis articulis, respondit se nescire nec credere
de contentis in eis nisi quod sequitur. Dixit enim quod ipse receptus
fuerat in capella domus Templi de Malo Leone Pictavensis diocesis, in
vigilia instantis festi Resurrectionis Dominice erunt XXV anni vel circa,
per fratrem Johannem dictum le Franceys militem quondam,
preceptorem tunc Pictavie, presentibus fratribus Matheo de Britannia
presbitero, cujus cognomen ignorat, et pluribus aliis deffunctis quorum
nomina ignorat, in hunc modum: nam cum requisivisset se recipi, et
deliberassent eum recipere, fecerunt eum vovere et jurare vivere sine
proprio, servare castitatem, obedienciam, bonos usus et bonas
consuetudines ordinis. Postmodum receptor imposuit ei mantellum, et
ipse et astantes osculati fuerunt eum in ore. Postmodum instruxit eum
quot Pater noster diceret pro horis suis, et qualiter regeret se in ordine;
sed de abnegacione, vituperiis crucis, osculis inhonestis, crimine
sodomitico vel aliqua alia re illicita non fuit ei locutus, nec audivit dici
nec credit quod diceretur aliis in eorum recepcionibus vel post, nec
quod fieret per eos nec in ordine. Requisitus si quos alios viderat recipi,
et ubi et quando et a quibus, respondit quod per testem proximo
examinatum, preceptorem de Rupella, viderat recipi in capella domus
Templi de Rupella [p. 12] insimul, circa Natale proximo preteritum
fuerunt octo anni vel circa, fratres Zachariam de sancta Sora
presbiterum, et Guillelmum Fargeti servientes, quos credit vivere; non
recolit de presentibus nec de nominibus aliorum quos vidit recipi: in
quorum recepcionibus nichil vidit, nec scivit, nec audivit fieri illicitum.
Item, dixit quod fuerat conjugatus in seculo, et quod steterat per annum
et dimidium ultra mare, et ibi fuit sibi dictum per quemdam fratrem
militem ordinis senem, cujus nomen et cognomen ignorat, sed videtur
sibi quod esset Hispanus, quod tarde venerat ad ordinem quia erat
senex, sed forte cicius venerat quam expediret sibi, quia dictus miles
non credebat, ut dixit ipsi testi, quod ordo eorum diu durare posset
propter superbiam eorum, et quia acquirebant dicto ordini
quibuscumque modis poterant, et erant nimis cupidi et ambitiosi, nec
intendebant ad factum armorum contra infideles sicut debuissent; et
hoc fuit dictum: ipsi testi in primo anno recepcionis sue. Item, dixit
quod bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit quod alii fratres
bene crederent et quod eorum sacerdotes debite celebrarent. Jurabant
ordinem non exire. Statim pro professis habebantur. Clandestine
recipiebantur, nullis presentibus nisi fratribus ordinis, ex quo credit
quod esset suspicio contra eos. Non credit quod cordule quibus
cingebantur tangerent capita ydolorum, nec quod haberent nec
adorarent ydola. Absque licencia non poterant nisi sacerdotibus ordinis
confiteri. Elemosinas et hospitalitatem faciebant, aliqui largius, aliqui
strictius. Acquirebant multa illicita, non tamen hoc eis precipiebatur.
Capitulia tenebantur valde tempestive et aliquando de nocte, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, deputato uno ad custodiam porte, ne
exterius audirentur ea que dicebantur interius. Quod magnus Magister
statuebat cum conventu servabatur in ordine, contra quem nunc grandia
scandala, suspicio et infamia sunt exorta. Audivit dici magnum
Magistrum et alios aliquos errores, nescit quos, confessos fuisse contra
ordinem, ad cujus deffensionem se non obtulerat.
Requisitus si sic deposuerat prece, precepto, timore, amore, [p. 13] odio
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.