Le procès des Templiers | Page 4

Not Available
a crimine sodomitico,
quia si committeret, poneretur in carcere perpetuo, et quod non
revelaret secreta capitulorum. De nullo autem illicito vel inhonesto fuit
illi facta mencio in recepcione sua vel post; nec ipse fecit fieri, nec
precepit, nec scivit quod fierent in recepcionibus illorum quos ipse
recepit nec post. Audivit tamen dici ab aliquibus ex fratribus [p. 8]
ordinis; de quorum nominibus non recordatur, quod preceptum fuerat
eis in recepcionibus eorum quod spuerent supra crucem; sed ipsi
dicebant se non spuisse; non tamen audivit dici ab eis quod preciperetur
eis aliquid de abnegacione, nec de conculcacione, nec de osculis
inhonestis, nec eciam de crimine sodomitico, vel de aliquo inhonesto.
Requisitus quando audivit predicta dici, dixit quod sunt quinquaginta
anni vel circa, et ex tunc habuit malam suspicionem contra ordinem,
quam antea non habebat. Ipse autem recepit XX vel XXV fratres in
ordine de quibus dixit esse vivum in Rupella Petrum de Luchet
servientem Xantonensis diocesis, omnes alios esse mortuos; quem
Petrum recepit in capella de Rupella, circa instans festum nativitatis
beati Johannis Baptiste erunt quinque anni vel circa, presentibus
quodam fratre presbitero ordinis Gallicano, cujus nomen et cognomen
ignorat, Bartholomeo de Pertenay, Guillelmo de Mortone
Engolismensis diocesis servientibus deffunctis, et eum recepit per eum
modum per quem deposuit se fuisse receptum. Dixit eciam se recepisse
predictos Petrum et alios secundum modum licitum, quia cum
dimisisset ducentas libras Turonenses reddituales, quas habuisset
existens in seculo, ut existens in ordine salvaret animam suam, nullo
modo consensisset aliquid illicite actum, eo sciente, mandante vel
consenciente; sed ex quo audiverat dici quod aliquibus receptis per

alios quam per ipsum preceptum fuerat quod spuerent supra crucem, et
habuerat suspicionem in corde suo quod hoc esset verum, quando
contingerat eum adesse recepcionibus aliorum, recedebat quam prius
poterat, tradito mantello receptis. Requisitus si per aliquem ex
superioribus suis fuerat ei preceptum quod servaret aliquid illicitum in
recepcionibus fratrum vel post, respondit quod non. Requisitus si ipse
locutus fuerat eisdem superioribus se audivisse dici quod predicta
spuicio crucis precipiebatur per aliquos fieri in ordine, respondit quod
non; dixerat tamen frequenter multis ex fratribus ordinis quod sibi
displicebat multum quia eorum recepciones fiebant clandestine, nullis
presentibus nisi fratribus ordinis, et se dubitare quod male eis [p. 9]
propter premissa contingeret, et hoc dicebat quia credebat et credit
quod propter premissas clandestinaciones seculares haberent
suspicionem contra eos. Requisitus quos viderat in ordine recipi,
respondit se non recordari, et credit quod omnes sint mortui; sed in
Rupella sunt circa XV vivi, qui fuerunt recepti auctoritate magistri
Pictavie: et de mandato ipsius magistri, ipse testis recipiebat eos ad
beneficia ordinis, et reservabat ipse testis inducionem eorum dicto
magistro, et postmodum ipso teste absente, induebantur per ipsum
magistrum, vel per alios quibus ipse magister committebat super hoc
vices suas, quia non curabat ipse testis eos induere nec quando
induebantur adesse. Requisitus quare non curabat eos induere nec
interesse recepcionibus eorum vel aliorum, respondit quod propter
suspicionem quam habebat quod fieret spuicio supradicta. Requisitus si
erat aliquis superior eo qui adesset recepcionibus illorum quos ipse
recepit et recipi mandavit, respondit quod non. Requisitus si credit
quod aliquis illorum qui adfuerunt recepcionibus illorum quos ipse
recepit vel recipi mandavit, preceperit dictis receptis quod facerent
aliquid illicitum, respondit se credere quod non, sed credit quod illi qui
recipiebant alios quos ipse vidit recipi, vel aliqui ex astantibus, post
recessum ejus, preceperunt eis quod spuerent, et quod ipsi spuissent in
dictam crucem vel prope eam. Requisitus si scit vel credit quod dicta
spuicio fieret ex punctis ordinis vel ex precepto superiorum ordinis,
respondit se nescire unde ortum habuit, nec a quibus nec quando; nec
credit quod hoc fieret ex punctis ordinis nec ex regula eorum, sed quod
dictus error fuerit introductus ab aliquibus perversis de superioribus
ordinis. Requisitus si scit, vel audivit dici, vel credit quod aliquis alius

error vigeret in ordine, respondit se credere quod non, sed multi ex eis
erant superbi et alios opprimentes, extorsiones ab eis facientes, per
abusum litterarum apostolicarum et aliis modis. Requisitus si scit vel
credit quod comuniter preciperetur in ordine quod fieret spuicio supra
dicta, respondit se nescire, nec credebat quod communiter in dicto
ordine fieret nec preciperetur, sed per aliquos in aliquibus locis. [p. 10]
Item dixit, quod ipse bene credebat ecclesiasticis sacramentis, et credit
quod alii fratres ordinis bene crederent, et quod eorum sacerdotes
debite celebrarent. Laici tenentes capitula in eorum terminacione
dicebant in effectu talia verba: De hiis que obmittetis dicere, propter
verecundiam carnis vel propter timorem discipline ordinis, nos facimus
vobis talem indulgenciam qualem possumus, sed loquamini de hoc
fratribus sacerdotibus. Requisitus si per dicta verba prelata aliqui
credebant esse absoluti a peccatis venialibus vel mortalibus, respondit
quod ipse non credit, nec credit quod alii crederent, sed ex quadam
consuetudine dicebant predicta verba. Requisitus si in capitulis
manifestabant peccata eorum carnalia, respondit quod hoc nunquam
viderat nec audiverat
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 212
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.