Latin Vulgate, Esther: Liber Esther | Page 6

Not Available
virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit
vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quae triginta iam
diebus non sum vocata ad eum?
4:12 Quod cum audisset Mardochaeus,
4:13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam

tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis:
4:14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudaei: et
tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum
veneris, ut in tali tempore parareris?
4:15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:
4:16 Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate
pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus:
et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem
contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.
4:17 Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia, quae ei Esther
praeceperat.

II. SALUS IUDAEORUM, 5:1-10:3.
1. ESTHER A XERXE BENIGNE SUSCIPITUR, 5:1-8.
5:1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in
atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille
sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
5:2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et
extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quae
accedens, osculata est summitatem virgae eius:
5:3 Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua?
etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
5:4 At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et
Aman tecum ad convivium, quod paravi.
5:5 Statimque Rex, Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat
voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina
paraverat.

5:6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut
detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei
petieris, impetrabis.
5:7 Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae:
5:8 Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi
quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad
convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.

2. AMAN PRO MARDOCHAEO PATIBULUM PARAT, 5:9-14.
5:9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset
Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non
assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae,
indignatus est valde:
5:10 et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se
amicos suos, et Zares uxorem suam:
5:11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque
turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex
elevasset.
5:12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad
convivium cum rege, praeter me: apud quam etiam cras cum rege
pransurus sum.
5:13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro
Mardochaeum Iudaeum sedentem ante fores regias.
5:14 Responderuntque ei Zales uxor eius, et ceteri amici: Iube parari
excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic
mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege
laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari
crucem.

3. MARDOCHAEUS A REGE HONORATUR, 6:1-13.
6:1 Noctem illam duxit rex insomnem, iussitque sibi afferri historias et
annales priorum temporum. Quae cum illo praesente legerentur,
6:2 ventum est ad illum locum ubi scriptum erat quo modo nunciasset
Mardochaeus insidias Bagathan, et Thares eunuchorum, regem
Assuerum iugulare cupientium.
6:3 Quod cum audisset rex, ait: Quid pro hac fide honoris ac praemii
Mardochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi illius ac ministri: Nihil
omnino mercedis accepit.
6:4 Statimque rex, Quis est, inquit, in atrio? Aman quippe interius
atrium domus regiae intraverat, ut suggereret regi, et iuberet
Mardochaeum affigi patibulo, quod ei fuerat praeparatum.
6:5 Responderunt pueri: Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingrediatur.
6:6 Cumque esset ingressus, ait illi: Quid debet fieri viro, quem rex
honorare desiderat? Cogitans autem in corde suo Aman, et reputans
quod nullum alium rex, nisi se, vellet honorare,
6:7 respondit: Homo, quem rex honorare cupit,
6:8 debet indui vestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella
regis est, et accipere regium diadema super caput suum,
6:9 et primus de regiis principibus, ac tyrannis teneat equum eius, et per
plateam civitatis incedens clamet, et dicat: Sic honorabitur,
quemcumque voluerit rex honorare.
6:10 Dixitque ei rex: Festina, et sumpta stola et equo, fac, ut locutus es,
Mardochaeo Iudaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne quidquam de
his, quae locutus es, praetermittas.
6:11 Tulit itaque Aman stolam et equum, indutumque Mardochaeum in

platea civitatis, et impositum equo praecedebat, atque clamabat: Hoc
honore condignus est, quemcumque rex voluerit honorare.
6:12 Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii: et Aman
festinavit ire in domum suam, lugens et operto capite:
6:13 narravitque Zares uxori suae, et amicis omnia quae evenissent sibi.
Cui responderunt sapientes, quos habebat in consilio, et uxor eius:
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.