Si de
semine Iudaeorum est Mardochaeus, ante quem cadere coepisti, non
poteris ei resistere, sed cades in conspectu eius.
4. AMAN SUSPENDITUR ET MARDOCHAEUS PROMOVETUR,
6:14-8:2.
6:14 Adhuc illis loquentibus, venerunt eunuchi regis, et cito eum ad
convivium, quod regina paraverat, pergere compulerunt.
7:1 Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.
7:2 Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quae
est petitio tua Esther ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam
partem regni mei petieris, impetrabis.
7:3 Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si
tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum
pro quo obsecro.
7:4 Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, iugulemur,
et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset
tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est,
cuius crudelitas redundat in regem.
7:5 Respondensque rex Assuerus ait: Quis est iste, et cuius potentiae, ut
haec audeat facere?
7:6 Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman.
Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginae ferre non
sustinens.
7:7 Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum
arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam
pro anima sua, intellexit enim a rege sibi paratum malum.
7:8 Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset
convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat
Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo
mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem
eius.
7:9 Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis:
En lignum, quod paraverat Mardochaeo, qui locutus est pro rege, stat in
domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex:
Appendite eum in eo.
7:10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat
Mardochaeo: et regis ira quievit.
8:1 Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii
Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa
est enim ei Esther quod esset patruus suus.
8:2 Tulitque rex annulum, quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit
Mardochaeo. Esther autem constituit Mardochaeum super domum
suam.
5. EDICTUM EDICTO REPELLITUR, 8:3-17.
8:3 Nec his contenta, procidit ad pedes regis, flevitque et locuta ad eum
oravit ut malitiam Aman Agagitae, et machinationes eius pessimas,
quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet irritas fieri.
8:4 At ille ex more sceptrum aureum protendit manu, quo signum
clementiae monstrabatur: illaque consurgens stetit ante eum,
8:5 et ait: Si placet regi, et si inveni gratiam in oculis eius, et deprecatio
mea non ei videtur esse contraria, obsecro, ut novis epistolis, veteres
Aman litterae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, quibus eos in cunctis
regis provinciis perire praeceperat, corrigantur.
8:6 Quo modo enim potero sustinere necem et interfectionem populi
mei?
8:7 Responditque rex Assuerus Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo:
Domum Aman concessi Esther, et ipsum iussi affigi cruci, quia ausus
est manum mittere in Iudaeos.
8:8 Scribite ergo Iudaeis, sicut vobis placet, regis nomine, signantes
litteras annulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut epistolis, quae ex
regis nomine mittebantur, et illius annulo signatae erant, nemo auderet
contradicere.
8:9 Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis,
qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptae sunt epistolae,
ut Mardochaeus voluerat, ad Iudaeos, et ad principes, procuratoresque
et iudices, qui centum vigintiseptem provinciis ab India usque ad
Aethiopiam praesidebant: provinciae atque provinciae, populo et
populo iuxta linguas et litteras suas, et Iudaeis, prout legere poterant, et
audire.
8:10 Ipsaeque epistolae, quae regis nomine mittebantur, annulo ipsius
obsignatae sunt, et missae per veredarios: qui per omnes provincias
discurrentes, veteres litteras novis nunciis praevenirent.
8:11 Quibus imperavit rex, ut convenirent Iudaeos per singulas civitates,
et in unum praeciperent congregari ut starent pro animabus suis, et
omnes inimicos suos cum coniugibus ac liberis et universis domibus,
interficerent atque delerent, et spolia eorum diriperent.
8:12 Et constituta est per omnes provincias una ultionis dies, id est
tertiadecima mensis duodecimi Adar.
8:13 Summaque epistolae haec fuit, ut in omnibus terris ac populis, qui
regis Assueri subiacebant imperio, notum fieret, paratos esse Iudaeos
ad capiendam vindictam de hostibus suis.
8:14 Egressique sunt veredarii celeres nuncia perferentes, et edictum
regis pependit in Susan.
8:15 Mardochaeus autem de palatio, et de conspectu regis egrediens,
fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et aeriis, coronam
auream portans in capite, et amictus serico pallio atque purpureo.
Omnisque civitas exultavit, atque laetata est.
8:16 Iudaeis autem nova lux oriri visa est, gaudium, honor, et
tripudium.
8:17 Apud omnes populos, urbes, atque provincias, quocumque regis
iussa veniebant, mira exultatio, epulae atque convivia, et festus dies: in
tantum ut plures alterius gentis et sectae eorum religioni et ceremoniis
iungerentur. Grandis enim cunctos Iudaici nominis terror invaserat.
6. IUDAEI AB INIMICIS SE VINDICANT, 9:1-19.
9:1 Igitur duodecimi mensis, quem Adar vocari ante
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.