Latin Vulgate, Esther: Liber Esther | Page 5

Not Available
posuit
diadema regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
2:18 Et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus,
et servis suis pro coniunctione, et nuptiis Esther. Et dedit requiem
universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam
principalem.

3. MARDOCHAEUS CONIURATIONEM IANITORUM
PATEFACIT, 2:19-23.
2:19 Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur,
Mardochaeus manebat ad ianuam regis:
2:20 necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta
mandatum eius. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther: et
ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam
nutriebat.
2:21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur,
irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant, et

in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in regem,
et occidere eum.
2:22 Quod Mardochaeum non latuit, statimque nunciavit reginae Esther:
et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat.
2:23 Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in
patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.

4. AMAN POPULUM IUDAEORUM PERDERE VULT, 3:1-15.
3:1 Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de
stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.
3:2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant
genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator. solus
Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum.
3:3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: Cur
praeter ceteros non observas mandatum regis?
3:4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nunciaverunt
Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis
se esse Iudaeum.
3:5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod
Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
3:6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas:
audierat enim quod esset gentis Iudaeae. magisque voluit omnem
Iudaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
3:7 Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni
Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram
Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit
mensis duodecimus, qui vocatur Adar.

3:8 Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias
regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et
ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non
expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
3:9 si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum
appendam arcariis gazae tuae.
3:10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum
Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum,
3:11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit. de populo
age quod tibi placet.
3:12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die
eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas
regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque
gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis
Assueri: et litterae signatae ipsius annulo,
3:13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut
occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem,
parvulos, et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi,
qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.
3:14 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent,
et pararent se ad praedictam diem.
3:15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere.
Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante
convivium, et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus.

5. MARDOCHAEUS REGINAM INVOCAT, 4:1-17.
4:1 Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus
est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce
magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,

4:2 et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum
indutum sacco aulam regis intrare.
4:3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele
regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium,
ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
4:4 Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nunciaveruntque ei.
Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent
eum: quam accipere noluit.
4:5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat,
praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
4:6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea
civitatis, ante ostium palatii:
4:7 qui indicavit ei omnia, quae acciderant, quo modo Aman
promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
4:8 exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut
reginae ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur
eum pro populo suo.
4:9 Regressus Athach, nunciavit Esther omnia, quae Mardochaeus
dixerat.
4:10 Quae repondit ei, et iussit ut diceret Mardochaeo:
4:11 Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt
provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis
intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex
auream
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.