feminarum in palatio, ubi rex
Assuerus manere consueverat.
1:10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam
potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et
Harbona, et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem
eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,
1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput
eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus
pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
1:12 Quae renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat,
venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
1:13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et
illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum:
(1:14 erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et
Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum,
atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere
soliti erant)
1:15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret, quae Assueri regis
imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
1:16 Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non
solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes,
qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
1:17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant
viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad
eum, et illa noluit.
1:18 Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque
Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est
indignatio.
1:19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur iuxta
legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut
nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera,
quae melior est illa, accipiat.
1:20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum
divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum
deferant maritis suis honorem.
1:21 placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta
consilium Mamuchan,
1:22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque
gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros
principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos
divulgari.
2. ESTHER ELIGITUR REGINA, 2:1-18.
2:1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat,
recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset:
2:2 dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quaerantur regi puellae
virgines ac speciosae,
2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas
speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas
in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et
custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera
ad usus necessaria.
2:4 Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro
Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri.
2:5 Erat vir Iudaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Iair,
filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini,
2:6 (a) qui translatus fuerat de Ierusalem eo tempore, quo Iechoniam
regem Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
2:7 qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine
vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et
decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam
adoptavit in filiam.
2:8 Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius
multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur
Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur
in numero feminarum.
2:9 Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit
eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas,
et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam, quam
pedissequas eius ornaret atque excoleret.
2:10 Quae noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochaeus
enim praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:
2:11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae
virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei
accideret.
2:12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut
intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem
pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex
mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis
et aromatibus uterentur.
2:13 Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum
pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositae de triclinio
feminarum ad regis cubiculum transibant.
2:14 Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in
secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant,
qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra
redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine.
2:15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia
Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet
intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed
quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad
ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine,
omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
2:16 Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui
vocatur Tebeth, septimo anno regni eius.
2:17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque
gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.