esto sorti et
funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes
laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium.
C:11 [13:18] Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit
ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.
OBSECRATIO REGINAE ESTHER.
C:12 [14:1] Esther quoque regina confugit ad Dominum, pavens
periculum, quod imminebat.
C:13 [14:2] Cumque deposuisset vestes regias, fletibus et luctui apta
indumenta suscepit, et pro unguentis variis, cinere et stercore implevit
caput, et corpus suum humiliavit ieiuniis: omniaque loca, in quibus
antea laetari consueverat, crinium laceratione complevit.
C:14 [14:3] Et deprecabatur Dominum Deum Israel, dicens: Domine mi,
qui rex noster es solus, adiuva me solitariam, et cuius praeter te nullus
est auxiliator alius.
C:15 [14:4] Periculum meum in manibus meis est.
C:16 [14:5] Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de
cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut
possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es.
C:17 [14:6] Peccavimus in conspectu tuo, et idcirco tradidisti nos in
manus inimicorum nostrorum:
C:18 [14:7] coluimus enim deos eorum. Iustus es Domine:
C:19 [14:8] et nunc non eis sufficit, quod durissima nos opprimunt
servitute, sed robur manuum suarum, idolorum potentiae deputantes,
C:20 [14:9] volunt tua mutare promissa, et delere hereditatem tuam, et
claudere ora laudantium te, atque extinguere gloriam templi et altaris
tui,
C:21 [14:10] ut aperiant ora Gentium, et laudent idolorum fortitudinem,
et praedicent carnalem regem in sempiternum.
C:22 [14:11] Ne tradas Domine sceptrum tuum his, qui non sunt, ne
rideant ad ruinam nostram: sed converte consilium eorum super eos, et
eum, qui in nos coepit saevire, disperde.
C:23 [14:12] Memento Domine, et ostende te nobis in tempore
tribulationis nostrae, et da mihi fiduciam Domine rex deorum, et
universae potestatis:
C:24 [14:13] tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu
leonis, et transfer cor illius in odium hostis nostri, ut et ipse pereat, et
ceteri, qui ei consentiunt.
C:25 [14:14] Nos autem libera manu tua, et adiuva me, nullum aliud
auxilium habentem, nisi te, Domine, qui habes omnium scientiam,
C:26 [14:15] et nosti quia oderim gloriam iniquorum, et detester cubile
incircumcisorum, et onmis alienigenae.
C:27 [14:16] Tu scis necessitatem meam, quod abominer signum
superbiae et gloriae meae, quod est super caput meum in diebus
ostentationis meae, et detester illud quasi pannum menstruatae, et non
portem in diebus silentii mei,
C:28 [14:17] et quod non comederim in mensa Aman, nec mihi
placuerit convivium regis, et non biberim vinum libaminum:
C:29 [14:18] et numquam laetata sit ancilla tua, ex quo huc translata
sum usque in praesentem diem, nisi in te Domine Deus Abraham.
C:30 [14:19] Deus fortis super omnes, exaudi vocem eorum, qui nullam
aliam spem habent, et libera nos de manu iniquorum, et erue me a
timore meo.
ESTHER AD REGEM INGREDITUR.
D:1 [15:4] Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et
circumdata est gloria sua.
D:2 [15:5] Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium
rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
D:3 [15:6] et super unam quidem innitebatur, quasi prae deliciis et
nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:
D:4 [15:7] altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in
humum indumenta sustentans.
D:5 [15:8] Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac
nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
D:6 [15:9] Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem,
ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis,
auroque fulgens, et pretiosis lapidibus, eratque terribilis aspectu.
D:7 [15:10] Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem
pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum
super ancillulam reclinavit caput.
D:8 [15:11] Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et
festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis, donec
rediret ad se, his verbis blandiebatur:
D:9 [15:12] Quid habes Esther? Ego sum frater tuus, noli metuere.
D:10 [15:13] Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus haec lex
constituta est.
D:11 [15:14] Accede igitur, et tange sceptrum.
D:12 [15:15] Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super
collum eius, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
D:13 [15:16] Quae respondit: Vidi te domine quasi Angelum Dei, et
conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae.
D:14 [15:17] Valde enim mirabilis es domine, et facies tua plena est
gratiarum.
D:15 [15:18] Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
D:16 [15:19] Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius
consolabantur eam.
[5:1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in
atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille
sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
5:2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et
extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quae
accedens, osculata est summitatem virgae eius:]
5:3 Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua?
etiam si dimidiam
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.