Latin Vulgate, Esther: Liber Esther (ver 2) | Page 6

Not Available
lenitate gubernare subiectos, ut absque
ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace
fruerentur.
B:3 [13:3] Quaerente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc
impleri, unus qui sapientia et fide ceteros praecellebat, et erat post
regem secundus, Aman nomine,
B:4 [13:4] indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum,
qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem
faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam
nationum sua dissensione violaret.
B:5 [13:5] Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem
adversus omne hominum genus perversis uti legibus, nostrisque
iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem
atque concordiam,
B:6 [13:6] iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis
praepositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus,
monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis,
nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar
anni praesentis:

B:7 [13:7] ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant
imperio nostro pacem, quam turbaverant.
3:14 Summa autem epistolarum haec fuit, ut omnes provinciae scirent,
et pararent se ad praedictam diem.
3:15 Festinabant cursores, qui missi erant, regis imperium explere.
Statimque in Susan pependit edictum, rege et Aman celebrante
convivium, et cunctis Iudaeis, qui in urbe erant, flentibus.

MARDOCHAEUS REGINAM INVOCAT.
4:1 Quae cum audisset Mardochaeus, scidit vestimenta sua, et indutus
est sacco, spargens cinerem capiti: et in platea mediae civitatis voce
magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui,
4:2 et hoc eiulatu usque ad fores palatii gradiens. Non enim erat licitum
indutum sacco aulam regis intrare.
4:3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quae crudele
regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Iudaeos, ieiunium,
ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
4:4 Ingressae autem sunt puellae Esther et eunuchi, nunciaveruntque ei.
Quod audiens consternata est: et vestem misit, ut ablato sacco induerent
eum: quam accipere noluit.
4:5 Accitoque Athach eunucho, quem rex ministrum ei dederat,
praecepit ei ut iret ad Mardochaeum, et disceret ab eo cur hoc faceret.
4:6 Egressusque Athach, ivit ad Mardochaeum stantem in platea
civitatis, ante ostium palatii:
4:7 qui indicavit ei omnia, quae acciderant, quo modo Aman
promisisset, ut in thesauros regis pro Iudaeorum nece inferret argentum.
4:8 exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut

reginae ostenderet, et moneret eam, ut intraret ad regem, et deprecaretur
eum pro populo suo.
[B:7.5 [15:1] Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochaeus) ut
ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.]
B:8 [15:2] Memorare (inquit) dierum humilitatis tuae, quomodo nutrita
sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in
mortem:
4:9a [15:3] et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera
nos de morte.
4:9b [4:9] Regressus Athach, nunciavit Esther omnia, quae
Mardochaeus dixerat.
4:10 Quae repondit ei, et iussit ut diceret Mardochaeo:
4:11 Omnes servi regis, et cunctae, quae sub ditione eius sunt, norunt
provinciae, quod sive vir, sive mulier non vocatus, interius atrium regis
intraverit, absque ulla cunctatione statim interficiatur: nisi forte rex
auream virgam ad eum tetenderit pro signo clementiae, atque ita possit
vivere. Ego igitur quo modo ad regem intrare potero, quae triginta iam
diebus non sum vocata ad eum?
4:12 Quod cum audisset Mardochaeus,
4:13 rursum mandavit Esther, dicens: Ne putes quod animam tuam
tantum liberes, quia in domo regis es prae cunctis Iudaeis:
4:14 si enim nunc silueris, per aliam occasionem liberabuntur Iudaei: et
tu, et domus patris tui peribitis. Et quis novit utrum idcirco ad regnum
veneris, ut in tali tempore parareris?
4:15 Rursumque Esther haec Mardochaeo verba mandavit:
4:16 Vade et congrega omnes Iudaeos, quos in Susan repereris, et orate
pro me. Non comedatis, et non bibatis tribus diebus, et tribus noctibus:
et ego cum ancillis meis similiter ieiunabo, et tunc ingrediar ad regem

contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.

DEPRECATIO MARDOCHAEI.
C:0 [4:17] Ivit itaque Mardochaeus, et fecit omnia, quae ei Esther
praeceperat.
C:1 [13:8] Mardochaeus autem deprecatus est Dominum, memor
omnium operum eius,
C:2 [13:9] et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim
tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuae resistere voluntati, si
decreveris salvare Israel.
C:3 [13:10] Tu fecisti caelum et terram, et quidquid caeli ambitu
continetur.
C:4 [13:11] Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuae.
C:5 [13:12] Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et
aliqua gloriae cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman
superbissimum,
C:6 [13:13] (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius
deosculari paratus essem,)
C:7 [13:14] sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et
ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
C:8 [13:15] Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui,
quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.
C:9 [13:16] Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Aegypto.
C:10 [13:17] Exaudi deprecationem meam, et propitius
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 11
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.