eius ornaret atque excoleret.
2:10 Quae noluit indicare ei populum et patriam suam: Mardochaeus
enim praeceperat ei, ut de hac re omnino reticeret:
2:11 qui deambulabat quotidie ante vestibulum domus, in qua electae
virgines servabantur, curam agens salutis Esther, et scire volens quid ei
accideret.
2:12 Cum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut
intrarent ad regem, expletis omnibus, quae ad cultum muliebrem
pertinebant, mensis duodecimus vertebatur: ita dumtaxat, ut sex
mensibus oleo ungerentur myrrhino, et aliis sex quibusdam pigmentis
et aromatibus uterentur.
2:13 Ingredientesque ad regem, quidquid postulassent ad ornatum
pertinens, accipiebant: et ut eis placuerat, compositae de triclinio
feminarum ad regis cubiculum transibant.
2:14 Et quae intraverat vespere, egrediebatur mane, atque inde in
secundas aedes deducebatur, quae sub manu Susagazi eunuchi erant,
qui concubinis regis praesidebat: nec habebat potestatem ad regem ultra
redeundi, nisi voluisset rex, et eam venire iussisset ex nomine.
2:15 Evoluto autem tempore per ordinem, instabat dies, quo Esther filia
Abihail fratris Mardochaei, quam sibi adoptaverat in filiam, deberet
intrare ad regem. Quae non quaesivit muliebrem cultum, sed
quaecumque voluit Egeus eunuchus custos virginum, haec ei ad
ornatum dedit. Erat enim formosa valde, et incredibili pulchritudine,
omnium oculis gratiosa et amabilis videbatur.
2:16 Ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri mense decimo, qui
vocatur Tebeth, septimo anno regni eius.
2:17 Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, habuitque
gratiam et misericordiam coram eo super omnes mulieres, et posuit
diadema regni in capite eius, fecitque eam regnare in loco Vasthi.
2:18 Et iussit convivium praeparari permagnificum cunctis principibus,
et servis suis pro coniunctione, et nuptiis Esther. Et dedit requiem
universis provinciis, ac dona largitus est iuxta magnificentiam
principalem.
MARDOCHAEUS CONIURATIONEM IANITORUM PATEFACIT.
2:19 Cumque secundo quaererentur virgines et congregarentur,
Mardochaeus manebat ad ianuam regis:
2:20 necdum prodiderat Esther patriam, et populum suum, iuxta
mandatum eius. Quidquid enim ille praecipiebat, observabat Esther: et
ita cuncta faciebat ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam
nutriebat.
2:21 Eo igitur tempore, quo Mardochaeus ad regis ianuam morabatur,
irati sunt Bagathan, et Thares duo eunuchi regis, qui ianitores erant, et
in primo palatii limine praesidebant: volueruntque insurgere in regem,
et occidere eum.
2:22 Quod Mardochaeum non latuit, statimque nunciavit reginae Esther:
et illa regi ex nomine Mardochaei, qui ad se rem detulerat.
2:23 Quaesitum est, et inventum: et appensus est uterque eorum in
patibulo. Mandatumque est historiis, et annalibus traditum coram rege.
AMAN POPULUM IUDAEORUM PERDERE VULT.
3:1 Post haec rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de
stirpe Agag: et posuit solium eius super omnes principes, quos habebat.
3:2 Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant
genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator. solus
Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum.
3:3 Cui dixerunt pueri regis, qui ad fores palatii praesidebant: Cur
praeter ceteros non observas mandatum regis?
3:4 Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nunciaverunt
Aman, scire cupientes utrum perseveraret in sententia: dixerat enim eis
se esse Iudaeum.
3:5 Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod
Mardochaeus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
3:6 et pro nihilo duxit in unum Mardochaeum mittere manus suas:
audierat enim quod esset gentis Iudaeae. magisque voluit omnem
Iudaeorum, qui erant in regno Assueri, perdere nationem.
3:7 Mense primo (cuius vocabulum est Nisan) anno duodecimo regni
Assueri, missa est sors in urnam, quae Hebraice dicitur phur, coram
Aman, quo die et quo mense gens Iudaeorum deberet interfici: et exivit
mensis duodecimus, qui vocatur Adar.
3:8 Dixitque Aman regi Assuero: Est populus per omnes provincias
regni tui dispersus, et a se mutuo separatus, novis utens legibus et
ceremoniis, insuper et regis scita contemnens. Et optime nosti quod non
expediat regno tuo ut insolescat per licentiam.
3:9 si tibi placet, decerne, ut pereat, et decem millia talentorum
appendam arcariis gazae tuae.
3:10 Tulit ergo rex annulum, quo utebatur, de manu sua, et dedit eum
Aman filio Amadathi de progenie Agag, hosti Iudaeorum,
3:11 dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit. de populo
age quod tibi placet.
3:12 Vocatique sunt scribae regis mense primo Nisan, tertiadecima die
eiusdem mensis: et scriptum est, ut iusserat Aman, ad omnes satrapas
regis, et iudices provinciarum, diversarumque gentium, ut quaeque
gens legere poterat, et audire pro varietate linguarum ex nomine regis
Assueri: et litterae signatae ipsius annulo,
3:13 missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut
occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem,
parvulos, et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi,
qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent.
PRIOR EPISTOLA XERXIS.
B:1a [12:6b] Epistolae autem hoc exemplar fuit.
B:1b [13:1] Rex maximus Artaxerxes ab India usque Aethiopiam
centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius
imperio subiecti sunt, salutem.
B:2 [13:2] Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem
meae ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae
magnitudine, sed clementia et
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.