Latin Vulgate, Esther: Liber Esther (ver 2) | Page 4

Not Available

A:17 [12:6a] Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus
coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus
eunuchis regis, qui fuerant interfecti.

REGINA VASTHI EICITUR.
1:1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super
centum viginti septem provincias:
1:2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium
fuit.
1:3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis
principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis,
et praefectis provinciarum coram se,
1:4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem, atque
iactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta

diebus.
1:5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui
inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem
diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio
cultu et manu consitum erat.
1:6 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac
hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis
circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli
quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario
stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.
1:7 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis
vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum
erat, abundans, et praecipuum ponebatur.
1:8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat,
praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque
quod vellet.
1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex
Assuerus manere consueverat.
1:10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam
potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et
Harbona, et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem
eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,
1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput
eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus
pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
1:12 Quae renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat,
venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
1:13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et
illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum:

(1:14 erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et
Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum,
atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere
soliti erant)
1:15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret, quae Assueri regis
imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
1:16 Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non
solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes,
qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
1:17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant
viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad
eum, et illa noluit.
1:18 Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque
Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est
indignatio.
1:19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur iuxta
legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut
nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera,
quae melior est illa, accipiat.
1:20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum
divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum
deferant maritis suis honorem.
1:21 placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta
consilium Mamuchan,
1:22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque
gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros
principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos
divulgari.

ESTHER ELIGITUR REGINA.
2:1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat,
recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset:
2:2 dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quaerantur regi puellae
virgines ac speciosae,
2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas
speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas
in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et
custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera
ad usus necessaria.
2:4 Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro
Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, ut suggesserant, iussit fieri.
2:5 Erat vir Iudaeus in Susan civitate, vocabulo Mardochaeus filius Iair,
filii Semei, filii Cis, de stirpe Iemini,
2:6 qui translatus fuerat de Ierusalem eo tempore, quo Iechoniam regem
Iuda Nabuchodonosor rex Babylonis transtulerat,
2:7 qui fuit nutritius filiae fratris sui Edissae, quae altero nomine
vocabatur Esther: et utrumque parentem amiserat: pulchra nimis, et
decora facie. Mortuisque patre eius ac matre, Mardochaeus sibi eam
adoptavit in filiam.
2:8 Cumque percrebruisset regis imperium, et iuxta mandatum illius
multae pulchrae virgines adducerentur Susan, et Egeo traderentur
Eunucho; Esther quoque inter ceteras puellas ei tradita est, ut servaretur
in numero feminarum.
2:9 Quae placuit ei, et invenit gratiam in conspectu illius. Et praecepit
eunucho, ut acceleraret mundum muliebrem, et traderet ei partes suas,
et septem puellas speciosissimas de domo regis, et tam ipsam, quam
pedissequas
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 11
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.