ignis
ardentis.
3:12 Sunt ergo viri Iudaei, quos constituisti super opera regionis
Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex,
decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti,
non adorant.
3:13 Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira praecepit ut
adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt
in conspectu regis.
3:14 Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach,
Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam
constitui, non adoratis?
3:15 Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubae,
fistulae, citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, omnisque
generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci:
quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis
ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea?
3:16 Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi
Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.
3:17 Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de
camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare.
3:18 Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et
statuam auream, quam erexisti, non adoramus.
3:19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius
immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut
succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
3:20 Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach,
Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis.
3:21 Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et
calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis.
3:22 nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro
viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit
flamma ignis.
3:23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago,
ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
QUAE SEQUUNTUR IN HEBRAEIS VOLUMINIBUS NON
REPERI.
3:24 Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes
Domino.
3:25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio
ignis, ait:
3:26 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et
gloriosum nomen tuum in saecula:
3:27 quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua
vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera.
3:28 Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et
super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate,
et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.
3:29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te: et deliquimus
in omnibus:
3:30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus
sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.
3:31 omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti
nobis, in vero iudicio fecisti:
3:32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et
pessimorum, praevaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra
omnem terram.
3:33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti
sumus servis tuis, et his, qui colunt te.
3:34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et
ne dissipes testamentum tuum.
3:35 neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham
dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:
3:36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut
stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris:
3:37 quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque
humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
3:38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque
holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque
locus primitiarum coram te,
3:39 ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito,
et spiritu humilitatis suscipiamur.
3:40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus
agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie,
ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.
3:41 Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus
faciem tuam.
3:42 Ne confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam,
et secundum multitudinem misericordiae tuae.
3:43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:
3:44 et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala,
confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
3:45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem
terrarum.
3:46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere
fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
3:47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta
novem:
3:48 et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis.
3:49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in
fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
3:50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit
eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit.
3:51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et
benedicebant Deum in fornace, dicentes:
3:52 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et
gloriosus, et superexaltatus in
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.