Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis | Page 7

Not Available
saecula. et benedictum nomen gloriae
tutae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. 3:53
Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et
supergloriosus in saecula. 3:54 Benedictus es in throno regni tui: et
superlaudabilis, et superexaltatus in saecula. 3:55 Benedictus es, qui
intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et
superexaltatus in saecula. 3:56 Benedictus es in firmamento caeli: et
laudabilis et gloriosus in saecula. 3:57 Benedicite omnia opera Domini
Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:58 Benedicite
Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:59
(b) Benedicite caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
3:60 Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate
et superexaltate eum in saecula. 3:61 Benedicite omnes virtutes Domini
Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:62 Benedicite sol,
et luna Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:63
Benedicite stellae caeli Domino: laudate et superexaltate eum in
saecula. 3:64 Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et
superexaltate eum in saecula. 3:65 Benedicite omnes spiritus Dei
Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:66 Benedicite ignis,
et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:67
Benedicite frigus, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in
saecula. 3:68 Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et
superexaltate eum in saecula. 3:69 Benedicite gelu, et frigus Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 3:70 Benedicite glacies, et
nives Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:71 Benedicite
noctes, et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula. 3:72
Benedicite lux, et tenebrae Domino: laudate et superexaltate eum in
saecula. 3:73 Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et
superexaltate eum in saecula. 3:74 Benedicat terra Dominum: laudet, et
superexaltet eum in saecula. 3:75 Benedicite montes, et colles Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 3:76 Benedicite universa

germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
3:77 Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
3:78 Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate
eum in saecula. 3:79 Benedicite cete, et omnia, quae moventur in aquis,
Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:80 Benedicite
omnes volucres caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
3:81 Benedicite omnes bestiae, et pecora Domino: laudate et
superexaltate eum in saecula. 3:82 Benedicite filii hominum Domino:
laudate et superexaltate eum in saecula. 3:83 Benedicat Israel
Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. 3:84 Benedicite
sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
3:85 Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in
saecula. 3:86 Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino: laudate
et superexaltate eum in saecula. 3:87 Benedicite sancti, et humiles
corde Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:88 Benedicite
Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in
saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et
liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos.
3:89 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum
misericordia eius. 3:90 Benedicite omnes religiosi Domino Deo
deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia
eius.
HUCUSQUE IN HEBRAEO NON HABETUR: ET QUAE
POSUIMUS, DE THEODOTIONIS EDITIONE TRANSLATA SUNT.
3:91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait
optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis
compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex.
3:92 Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et
ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species
quarti similis filio Dei.
3:93 Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis,
et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et
venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio
ignis.
3:94 Et congregati satrapae et magistratus, et iudices, et potentes regis
contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in
corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et

sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per
eos.
3:95 Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum,
Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et
eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis
immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent
omnem deum, excepto Deo suo.
3:96 A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et
lingua, quaecumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach,
Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est
alius Deus, qui possit ita salvare.
3:97 Tunc rex promovit Sidrach, Misach, et Abdenago in provincia
Babylonis.

3. NABUCHODONOSOR MENTE CAPITUR ET SANATUR,
3:98-4:34.
3:98 NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis,
qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur.
3:99 Signa, et mirabilia fecit apud me Deus excelsus. Placuit ergo mihi
praedicare
3:100 signa eius, quia magna sunt: et mirabilia eius, quia fortia: et
regnum eius regnum sempiternum, et (c) potestas eius in generationem
et generationem.
4:1 Ego Nabuchodonosor quietus eram in
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 19
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.