Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis | Page 5

Not Available
et
interpretationem eius?
2:27 Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex
interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:
2:28 Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex
Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus.
Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
2:29 Tu rex cogitare coepisti in strato tuo, quid esset futurum post haec:
et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt.
2:30 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis
viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi
manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.
2:31 Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna,
et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
2:32 Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia
de argento, porro venter, et femora ex aere.
2:33 tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam
autem fictilis.
2:34 Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et
percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos.
2:35 Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et
redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento:
nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam,
factus est mons magnus, et implevit universam terram.
2:36 hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te,
rex.
2:37 Tu rex regum es: et Deus caeli, regnum, et fortitudinem, et
imperium, et gloriam dedit tibi:
2:38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri:
volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa
constituit: tu es ergo caput aureum.
2:39 Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum
tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
2:40 Et regnum quartum erit velut ferrum. quomodo ferrum comminuit,
et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec.

2:41 Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testae figuli, et
partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri
orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto.
2:42 Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte
regnum erit solidum, et ex parte contritum.
2:43 Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur
quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri
non potest testae.
2:44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum,
quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non
tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec: et ipsum
stabit in aeternum.
2:45 Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine
manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum,
Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea. et verum est
somnium, et fidelis interpretatio eius.
2:46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem
adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei.
2:47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est,
et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire
hoc sacramentum.
2:48 Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna
dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis:
et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
2:49 Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera
provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem
Daniel erat in foribus regis.

2. SOCII DANIELIS IN FORNACE SERVANTUR, 3:1-97.
3:1 Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum
sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura
provinciae Babylonis.
3:2 Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas,
magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et praefectos, omnesque
principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuae, quam
erexerat Nabuchodonosor rex.
3:3 Tunc congregati sunt satrapae, magistratus, et iudices, duces, et

tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi
principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuae, quam
erexerat Nabuchodonosor rex. stabant autem in conspectu statuae,
quam posuerat Nabuchodonosor rex:
3:4 et praeco clamabat valenter: Vobis dicitur populis, tribubus, et
linguis:
3:5 In hora, qua audieritis sonitum tubae, et fistulae, et citharae,
sambucae, et psalterii, et symphoniae, et universi generis musicorum,
cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex.
3:6 Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in
fornacem ignis ardentis.
3:7 Post haec igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubae,
fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et omnis
generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguae
adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex.
3:8 Statimque in ipso tempore accedentes viri Chaldaei accusaverunt
Iudaeos:
3:9 dixeruntque Nabuchodonosor regi: Rex in aeternum vive:
3:10 tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum
tubae, fistulae, et citharae, sambucae, et psalterii, et symphoniae, et
universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream:
3:11 si quis autem non procidens adoraverit, mittatur in fornacem
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 19
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.