mensa regis,
neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum praepositum ne
contaminaretur.
1:9 Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu
principis eunuchorum.
1:10 Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum
meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus
vestros macilentiores prae ceteris adolescentibus coaevis vestris,
condemnabitis caput meum regi.
1:11 Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps
eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam:
1:12 Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis
legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:
1:13 et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur
cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis.
1:14 Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
1:15 Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et
corpulentiores prae omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
1:16 Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis
legumina.
1:17 Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni
libro, et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et
somniorum.
1:18 Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur:
introduxit eos praepositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
1:19 Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis,
ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis.
1:20 Et omne verbum sapientiae et intellectus, quod sciscitatus est ab
eis Rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui
erant in universo regno eius.
1:21 (a) Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.
II. VITA PUBLICA, 2:1-6:28.
1. DANIEL REGI SOMNIUM APERIT ET DECLARAT, 2:1-49.
2:1 In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor
somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.
2:2 Praecepit autem rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et
Chaldaei: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent, steterunt
coram rege.
2:3 Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid
viderim.
2:4 Responderuntque Chaldaei regi Syriace: Rex in sempiternum vive:
dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.
2:5 Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me: nisi
indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et
domus vestrae publicabuntur.
2:6 Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, praemia, et
dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur, et
interpretationem eius indicate mihi.
2:7 Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis
suis, et interpretationem illius indicabimus.
2:8 Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes
quod recesserit a me sermo.
2:9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia,
quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam
composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium
itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram
loquamini.
2:10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo
super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum
quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni
ariolo, et mago, et Chaldaeo.
2:11 Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur
quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum
non est cum hominibus conversatio.
2:12 Quo audito, rex in furore, et in ira magna praecepit ut perirent
omnes sapientes Babylonis.
2:13 Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quaerebanturque
Daniel, et socii eius, ut perirent.
2:14 Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe
militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
2:15 Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob
causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem
indicasset Arioch Danieli,
2:16 Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem
indicandam regi.
2:17 Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae
sociis suis indicavit negotium:
2:18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento
isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus
Babylonis.
2:19 Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et
benedixit Daniel Deum caeli,
2:20 et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in
saeculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt.
2:21 Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit:
dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam:
2:22 Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta:
et lux cum eo est.
2:23 Tibi Deus patrum nostrorum confiteor, teque laudo: quia
sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti mihi quae
rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
2:24 Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut
perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne
perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.
2:25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei:
Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi
annunciet.
2:26 Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar:
Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.