disciplina, sed omnium artium cognitione circuloque, tum praeter
exactum ingenium, multo etiam rerum usu constare. Pythagoras ille
Samius, cui divinitatem quandam tribuebat antiquitas, de naturis
herbarum nobile volumen reliquisse legitur. Atque ut Platonem,
Aristotelem, Theophrastum, Chrysippum, Catonem censorium,
Varronem praeteream, quibus studio fuit hanc artem suis vel studiis, vel
negotiis admiscere, Mithridatem Ponti regem, non perinde regnum,
alioqui locupletissimum, non tam unius et viginti linguarum miraculum,
quam rei medicae peritia nobilitavit, vereque magnum virum declaravit,
qui artis huius commentationes, et exemplaria, effectusque in arcanis
reliquit, ut autor est Plinius. Cuius et hodie nobile theriacae genus
nomine celebratur. Nunc fere regium habetur, aleam ludere, venari,
nugas agere. At olim populi Romani principibus nihil magis erat curae,
quam ut ex longinquo novis importandis herbis, rem medicam
adjuvarent, neque populo illi tum orbis domino aliud erat munus
gratius.
[Sidenote: Christus ipse medicus.]
Quid quod Christus ipse, disciplinarum omnium et autor et princeps,
sese non Iureconsultum, non Rhetorem, non Philosophum, sed
Medicum professus est, dum de se loquens negat opus esse medico iis,
qui bene habeant, dum Samaritanus vulneribus oleum ac vinum
infundit, dum sputum terrae mixtum illinit oculis caeci. Quid quod
idem hac potissimum commendatione, cum adhuc orbi esset ignotus,
sese paulatim in animos atque affectus hominum insinuavit, non auro,
non imperiis, sed morborum remediis? Quod ille nutu fecit, nempe deus,
hoc medicus pro virili sua cura imitatur. Neque deest his quoque divina
vis, nimirum medendi viribus in hunc usum rebus a deo inditis. Nec
alio viatico magis instruxit Apostolos, mandans ut hoc protinus officio
sibi devincirent hospitem, medentes inquit, morbis illorum, et ungentes
oleo. Paulus ille magnus dum Timetheo suo modicum vini praescribit
usum, ad fulciendam stomachi imbecillitatem, nonne palam medici
partibus utitur? Sed quid hoc mirum in Apostolo, cum Raphael angelus
Tobiae caecitati medicans hinc nomen etiam invenerit apud arcanarum
rerum studiosos? O coelestem vereque sacram disciplinam, cuius
cognomento divinae illae mentes insigniuntur.
Inter mortales alii alias artes vel discunt, vel profitentur, hanc unam
oportebat ab omnibus disci, quae nulli non est necessaria. Sed o heu
perversissima hominum judicia.
Nemo nescire sustinet, quis nummus legitimus sit, quis adulterinus, ne
quid fallatur in re vilissima, nec scire studio est, quibus modis id quod
habet optimum tueatur. In numismate non credit alienis oculis, in
negotio vitae ac sanitatis, clausis quod dicitur oculis, sequitur alienum
judicium. Quod si totius artis absoluta cognitio non potest nisi paucis
contingere, qui totam vitam huic uni studio dedicarunt, certe partem
eam, quae ad tuendam valetudinem pertinet, non conveniebat
quemquam nescire. Etiam si bona pars difficultatis, non ab ipsa arte,
sed ab improborum medicorum vel inscitia, vel ambitione proficiscatur.
[Sidenote: A simili.]
Semper apud efferas etiam ac barbaras nationes sanctum ac venerabile
fuit amicitiae nomen. Atque is egregius habetur amicus, qui se fortunae
utriusque comitem sociumque praebeat, quod vulgus amicorum velut
hirundines aestate, rebus secundis adsunt, rebus adversis,
quemadmodum illae ingruente bruma devolant. At quanto sincerior
amicus medicus, qui Seleucidum avium exemplo, quas narrant
nusquam a Casii montis incolis conspici, nisi cum illarum praesidio est
opus, adversus vim locustarum fruges vastantium, rebus integris ac
laetis nusquam sese ingerit, in periculis, in his casibus, in quibus uxor
ac liberi saepe deserunt hominem, velut in phrenesi, phthiriasi, in peste
solus medicus constanter adest, et adest non inutili officio,
quemadmodum plerique caeterorum, sed adest opitulaturus, adest pro
capite periclitantis cum morbo dimicans, nonnunquam suo quoque
periculo. Et o plus quam ingratos, qui talis amici officio servati, jam
depulso periculo medicum odisse possunt, ac non potius parentis vice
colunt ac venerantur. Vulgarem amicum, qui subinde salutat obvium,
ad coenam rogant, qui latus claudit, officio pensant, et talem amicum
ubi desierint egere, aversantur? Et ob hoc ipsum aversantur, quod
intelligant illius officio nullam meritis parem gratiam rependi posse.
Quod si is optimus vir est, qui maxime prodest Reipublicae, ars haec
optimo cuique viro discenda est.
[Siquidem inter munia profani magistratus non minima portio est, et
haud scio an praecipua, dare operam, ut corpora civium bene habeant.
Quid prodest depulisse hostem a moenibus, si pestilentia intus grassans,
plures tollit quam sublaturus erat gladius? Quid refert curasse ne cui
pereat census, si perit prospera corporis valetudo? Prisci qui bonorum
ordines digesserunt, primas tribuunt bonae valetudini. Quid enim
prodest incolumis possessio, nisi valet possessor? Proinde leges
priscorum, cum nondum quaestus et ambitio corrupisset omnia,
potissimum huc spectabant, ut corpora civium essent valida, robusta,
beneque temperata. Ea res partim pendet a nativitate, partim ab
educatione, partim ab exercitamentis, et victus ratione, nonnihil etiam
ab aedificiorum modo. Nimirum medici fungebantur officio, qui bene
temperata corpora jungebant matrimonio, qui nutrices adhibebant
integrae valetudinis, qui balnea publica, qui publica gymnasmata
instituebant, qui ferebant leges sumptuarias, qui mutatis aedificiis, qui
siccatis paludibus pestilentiam excludebant, qui in hoc vigilabant, ne
quid esculentum aut poculentum venderetur, quod laederet corporum
incolumitatem. Et hodie principes fere nihil ad se pertinere credunt, si
pro vinis vendantur venena, si tritico vitiato,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.