si putribus piscibus tot
morbi invehantur in publicum.
Adeo nulla vitae pars est, quae citra medicinae praesidia recte possit
administrari.]
[Sidenote: A quaestu.]
Iam vero si qui sint, qui rerum pretia malint utilitate quaestuque metiri
(licet haec ars divinior est, quam ut huiusmodi rationibus sit aestimanda)
ne hac quidem parte cuiquam aliarum cedit artium. Neque enim ulla
magis fuit frugifera, et ad rem subito parandam aeque praesentanea.
Erasistratus cuius ante memini, a rege Ptolemaeo, Critobolus ab
Alexandro magno, praemiis ingentibus ac vix credendis donati leguntur.
Quamquam quod tandem praemium non exiguum videatur, repensum
servatori capitis, pro cuius unius salute tot hominum millia
depugnabant? Quid ego nunc commemorem Cassios, Carpitanos,
Aruncios, Albutios, quibus Romae tum apud principem, tum apud
populum immodicum quaestum fuisse refert Plinius? Quanquam quid
nos haec ex priscis aetatibus repetimus, quasi non hodie cuique
complures succurrant, quos haec ars ad Croesi opes evexerit?
Rhetorica aut Poetica non alit nisi insignem. Musicus ni praecellat,
esurit. Iureconsulto tenuis proventus est, ni sit eximius. Sola medicina
quomodocunque doctum alit ac tuetur. Innumeris disciplinis, infinita
rerum cognitione constat res medica, et tamen frequenter unum aut
alterum remedium alit idiotam. Tantum abest, ut haec ars sterilitatis
damnari possit.
Adde quod caeterarum artium non ubique paratus est quaestus. Rhetor
frigebit apud Sarmatas, juris Caesarei peritus apud Britannos. Medicum
quoquo terrarum sese contulerit suus comitatur honos, suum sequitur
viaticum, ut in nullam disciplinam verius competat vulgatissimum illud
Graecorum proverbium, "to technion hê pasa gê trephei".
[Sidenote: Confutatio.]
Sed hoc ipsum indignatur Plinius, aut certe apud hunc alii, quaestum
esse medicinae professionem. Maior est, fateor, haec facultas quam ut
quaestui lucroque serviat, sordidarum id est artium. Sed nimis ingratum
est, eam solam sua fraudare gratia, cui nulla par gratia rependitur.
Egregius medicus ceu numen quoddam, servat gratis, servat et invitos.
Sed impietas est, non agnoscere numinis beneficium. Nihil ille moratur
mercedem, tu tamen dignus qui legibus mulcteris ob insignem
ingratitudinem.
Iam haudquaquam me fugit, hanc egregiam artem et olim apud veteres
audisse male, et hodie apud indoctos quosdam male audire. Catoni non
placuit, non quod rem damnaret, sed quod ambitiosam Graecorum
professionem non ferret homo mere Romanus. Isque tantum tribuit
experientiae, ut artem esse noluerit, sed idem universam Graecorum
philosophiam ex urbe pellendam censuit. Existimabat homo durus, ad
purgandum hominis corpus sufficere brassicam et crebros vomitus, et
tamen ille ipse medicorum hostis observatione medicinae, in extremam
usque senectutem robur infractum tutatus scribitur.
Solis, inquiunt, medicis summa occidendi impunitas est. At hoc nomine
magis suspiciendi boni medici, quibus cum in manu sit, non solum
impune, verum etiam mercede occidere, tamen servare malunt. Quod
possunt facultatis est, quod nolunt probitatis. Decantatur iam passim
inter pocula temulentorum adagium, Qui medice vivit, misere vivit.
Quasi vero felicitas sit, distendi crapula, rumpi Venere, turgescere
cervisia, sepeliri somno. Sed istos Sycophantas quid opus est oratione
refellere, cum ipsi petulantiae suae satis magnas poenas dant arti, mox
podagra contorti, paralysi stupidi, desipiscentes ante tempus,
caecutientes ante senectutem, iamque prius vituperatae medicinae,
exemplo Stesichori, seram canunt palinodiam miseri. Et tamen his licet
indignissimis, artis bonitas non gravatur esse praesidio, quantum licet.
Sunt qui, mutuato ex vetere comoedia scommate, vocent medicos
"skatophagous". Quasi vero non isto nomine vel praecipue laudari
mereantur, qui quo subveniant hominum calamitatibus, ex illa sua
sublimitate sese ad haec sordida dejiciant. Quod si medicis tantum esset
supercilii, quantum istis est procacitatis, liceret passim impune mori.
Verum habet hoc ars nostra cum bonis regibus commune, ut bene faciat
ac male audiat.
Quod si maxime sunt, ut sunt in hoc ordine, qui se pro medicis gerunt,
cum nihil minus sint quam medici. Si sunt qui pro remediis venena
ministrant, si sunt qui ob quaestum et ambitionem aegrotis male
consulunt, quid iniquius est, quam hominum vitia in artis calumniam
detorquere? Sunt et inter sacerdotes adulteri, inter monachos homicidae
ac piratae, sed quid hoc ad religionem per se optimam? Nulla tam
sancta professio est, quae non alat sceleratos aliquot. Votis quidem
omnibus optandum, omnes principes eiusmodi esse, cuiusmodi decet
esse, qui censeantur hoc digni nomine. Nec tamen ideo damnandus est
principatus, quod nonnulli sub eo titulo praedones reique publicae
hostes agant. Optarim et ipse medicos omnes vere medicos esse, nec in
his locum dari Graecorum proverbio, "polloi boukentai pauroi de te gês
arotêres". Optarim ab omnibus eam praestari sanctimoniam, quam
Hippocrates sacramento verbis solennibus concepto a professoribus
exigit. Neque tamen huc non enitendum est nobis, si id a plerisque
negligi conspicimus.
Sed quoniam huius argumenti tanta est ubertas, viri praestantissimi, ut
difficillimum sit in eo dicendi finem invenire, ne non praestem quod
initio sum pollicitus, tempestivum arbitror, universas eius laudes
summatim complecti.
[Sidenote: Epilogus.]
Etenim si permultas res sola commendat antiquitas, hanc artem primam
omnium reperit necessitas. Si scientiam autores illustrant, huius
inventio semper diis attributa est. Si quid autoritatis addit honos, non
alia tam passim ac tam diu divinos honores meruit. Si magni fiunt, quae
summis
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.