Encomium Artis Medicae | Page 3

Desiderius Erasmus
non suspiciat, non veneretur? Cuius praesidiis nunquam
ulli non est opus. Nam reliquis quidem artibus nec semper nec omnes egemus. Huius
utilitate mortalium omnis vita constat. Nam fac abesse morbos, fac omnibus prosperam
adesse valetudinem, tamen hanc qui poterimus tueri, nisi medicus ciborum salutarium ac
noxiorum discrimen, nisi totius victus, quam Graeci diaetam vocant, rationem doceat?
[Sidenote: Senectam remoratur ars medicorum.]
Grave mortalibus est onus senecta, quam non magis licet effugere quam mortem ipsam.
Atque ea medicorum opera multis contingit, tum serius, tum multo etiam levior. Neque
enim fabula est, quinta, quam vocant, essentia senio depulso hominem velut abjecto
exuvio rejuvenescere, cum extent aliquot huius rei testes.
[Sidenote: Totum hominem curat medicus.]

Neque vero corporis tantum, quae vilior hominis pars est, curam gerit, imo totius hominis
curam agit, etiamsi Theologus ab animo, medicus a corpore sumat initium. Siquidem
propter arctissimam amborum intet se cognationem et copulam, ut animi vitia redundant
in corpus, ita vicissim corporis morbi animae vigorem aut impediunt, aut etiam
extinguunt. Quis aeque pertinax suasor abstinentiae, sobrietatis, moderandae irae,
fugiendae tristitiae, vitandae crapulae, amoris abjiciendi, temperandae Veneris, atque
medicus? Quis efficacius suadet aegroto, ut si vivere velit, et salutarem experiri medici
opem, prius animum a vitiorum colluvie repurget? Idem quoties vel diaetetica ratione, vel
ope pharmaceutica bilem atram minuit, labantes cordis vires reficit, cerebri spiritus fulcit,
mentis organa purgat, ingenium emendat, memoriae domicilium sarcit, totumque animi
habitum commutat in melius, nonne per exteriorem, ut vocant, hominem, et interiorem
servat? Qui phreneticum, lethargicum, maniacum, sideratum, lymphatum restituit, nonne
totum restituit hominem? Theologus efficit ut homines a vitiis resipiscant, at medicus
efficit, ut sit qui possit resipiscere. Frustra ille medicus sit animae, si jam fugerit anima,
cui paratur antidotus. Cum impium hominem subito corripuit paralysis, apoplexia, aut
alia quaedam praesentanea pestis, quae vitam prius adimat, quam vacet de castiganda
cogitare vita, hunc qui restituit, alioquin infeliciter in suis sceleribus sepeliendum, nonne
quodammodo tum corpus, tum animum ab inferis revocat? In eum certe locum reponit
hominem, ut ei in manu jam sit, si velit, aeternam mortem fugere. Quid suadebit
lethargico Theologus, qui suadentem non audiat? Quid movebit phreneticum, nisi
medicus prius atram bilem repurgarit?
Pietas caeteraeque virtutes, quibus Christiana constat felicitas, ab animo potissimum
pendent, haud infitior. Caeterum quoniam is corpori illigatus, corporeis organis velit nolit
utitur, fit ut bona pars bonae mentis a corporis habitu pendeat. Permultos homines infelix
corporis temperatura, quam Graeci modo +krasin+ modo +sustêma+ vocant, velut invitos
ac reclamantes, ad peccandum pertrahit, dum animus insessor frustra moderatur habenas,
frustra subdit calcaria, sed equum ferocientem in praecipitium sequi cogitur. Animus
videt, animus audit sed si oculos occuparit glaucoma, si aurium meatus crassus humor
obsederit, frustra vim suam habet animus. Odit animus, irascitur animus, at vitiosus
humor mentis organa obsidens in causa est, ut oderis, quem amore dignum judices,
irasceris cui nolis irasci. Philosophiae summam in hoc sitam esse fatetur Plato, si rationi
pareant affectus, atque ad eam rem praecipuus est adjutor medicus, hoc agens ut ea pars
hominis vigeat sapiatque, cuius arbitrio geruntur, quaecunque cum laude geruntur. Si
hominis vocabulo censentur indigni, qui pecudum ritu rapiuntur cupiditatibus, huius
nominis dignitatem bona ex parte debemus medicis.
[Sidenote: Principibus maxime necessarius medicus.]
Id cum maximum sit in singulis ac privatis, quanto praeclarius est beneficium, cum id
praestatur in principe? Nulla fortuna magis est obnoxia malis huiusmodi, quam
felicissimorum regum. Quos autem rerum tumultus ciet unius homunculi vitiatum
cerebrum? Frustra reclament qui sunt a consiliis, furis o princeps, ad te redi, ni medicus
arte sua neque volenti, neque sentienti suam mentem reddiderit. Si Caligulae fidus
adfuisset medicus, non usque ad pugionum ac venenorum scrinia in perniciem humani
generis insanisset. Atque ob eam sane causam publica consuetudine receptum est apud
omnes orbis nationes, ne princeps usquam gentium agat absque medicis. Proinde cordati

principes nulli unquam arti plus honoris habuerunt, quam medicinae. Quandoquidem
Erasistratus (ut reliquos taceam) Aristotelis ex filia nepos, ob Antiochum regem sanatum,
centum talentis donatus est a Ptolemaeo huius filio. Quin et divinae literae jubent medico
suum haberi honorem, non tantum ob utilitatem, verum etiam ob necessitatem, ut in
caeteros benemeritos ingratitudo sit, in medicum impietas, quippe qui tamquam beneficii
divini adjutor, id arte sua tuetur, quod optimum nobis et carissimum largitus est deus,
videlicet vitam.
[Sidenote: A similibus.]
Parentibus nihil non debemus, quod per hos vitae munus accepisse quodammodo videmur.
Plus mea sententia debetur medico, cui toties debemus, quod parentibus semel dumtaxat
debemus, si tamen illis debemus. Pietatem debemus ei, qui hostem a cervicibus depulit, et
medico non magis debemus, qui pro nobis servandis cum tot capitalibus vitae hostibus
quotidie depugnat? Reges ceu deos suspicimus, quia vitae necisque jus habere creduntur,
qui tamen ut possint occidere, certe vitam non aliter dare possunt, nisi quatenus non
eripiunt, quemadmodum servare dicuntur latrones, si quem non jugulent, nec aliam tamen
vitam dare possunt, quam corporis. At quanto propius ad divinam benignitatem accedit
medici beneficium,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 35
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.