Encomium Artis Medicae | Page 4

Desiderius Erasmus
hominem iam inferis destinatum arte, ingenio, cura, fideque sua, velut
ex ipsis mortis faucibus retrahentis? Aliis in rebus profuisse sit officium, caeterum in
certo corporis animique periculo servasse, plus quam pietas est. Adde his quod quicquid
in homine magnum est, eruditio, virtus, naturae dotes, aut si quid aliud, id omne
medicorum arti acceptum feramus oportet, quatenus id servat, sine quo ne reliqua quidem
queant subsistere. Si omnia propter hominem, et hominem ipsum servat medicus,
nimirum omnium nomine gratia debetur medico.
[Sidenote: Sanitatis custos medicus.]
Si non vivit, qui vivit morbis obnoxius, et vitam salubrem aut reddit aut tuetur medicus,
an non convenit hunc ceu vitae parentem agnoscere? Si res exoptanda est immortalitas,
hanc medicorum industria, quoad licet, meditatur, quae vitam in longum prorogat. Quid
enim hic notissima referam exempla, Pythagoram, Chrysippum, Platonem, Catonem
censorium, Antonium, Castorem, cumque his innumerabiles, quorum plerique medicinae
observatione, vitam ab omni morbo liberam neque fatiscente ingenii vigore, neque
concussa memoriae soliditate, neque fractis aut labefactatis sensibus, ultra centesimum
annum prorogarunt? An non istuc est immortalitatis, quam speramus, hic iam nunc
imaginem quandam exhibere? Christus ipse immortalitatis autor ac vindex unicus corpus
assumpsit, mortale quidem illud, sed tamen nullis morbis obnoxium. Crucem non horruit,
morbos horruit. An non pulcherrimum fuerit, nos principem nostrum in hoc quoque pro
viribus imitari? Apostolos, quorum nemo fere non multam vixit aetatem, caesos legimus,
interfectos legimus, aegrotasse non legimus. Quocunque pacto hoc illis contigit, certe
praestat idem ars medicorum, quod illis praestitit sua felicitas. Nec enim audiendos
arbitror, qui nobis non minus indocte, quam impudenter solent illud objicere: Virtus in
infirmitate perficitur, somniantes Paulum gravi capitis dolori fuisse obnoxium, cum ille
infirmitatem vel animi tentationem, vel quod vero propius est, improborum hominum
molestam insectationem appellet. Atque idem ille Paulus, inter apostolicas dotes, donum
curationis recensuit.

Iam auget et illud non levi argumento medicinae gloriam, quod et Caesarearum legum
majestas, et pontificiarum autoritas sese ultro medicorum judicio submittit, velut in
quaestionibus pubertatum, partuum ac veneficiorum. Item in quaestionibus aliquot ad
matrimonium facientibus. O nova dignitas medicinae. Agitur de capite hominis, et judicis
sententia pendet ex medici praejudicio. Summi pontificis pietas, si quid indulget, in
nonnullis non aliter indulget, nisi medicorum accedat calculus. Atque in decretis
Romanus pontifex episcopum eum, qui delatus fuerat tamquam foedo immanique morbo
obnoxius, ex medicae rei judicio censet aut amovendum episcopatu, aut suo loco
restituendum. Divus item Augustinus ex medicorum consilio fieri jubet, quod faciendum
est, etiamsi nolit aegrotus. Idem honorem medico debitum, hoc est artis et industriae
praemium, recte eripi scribit ab eo qui detinet, velut ab injusto possessore et quod
alienum est mala fide occupante. Quin ii quoque, qui conceptis precaminibus, daemones
impios e corporibus humanis exigunt, non raro in consilium adhibent, velut in his morbis,
qui secretis rationibus quaedam sensuum organa spiritusque vitiant, et adeo daemoniacam
speciem imitantur, ut nisi a peritissimis medicis discerni non queant, sive sunt crassiores
aliqui daemones, ut fertur illorum varia natura, qui medicam etiam opem sentiant, sive
morbus adeo penitus intimis animi recessibus insidet, ut a corpore videatur alienus. In
cuius rei fidem, dum ex innumeris mihi compertum exemplum refero, quaeso ut me
patienter audiatis.
[Sidenote: Exemplum.]
Panaceum celeberrimi nominis medicum adolescens colui, is me teste quendam restituit,
nomine Phlyarium, patria Spoletanum, qui ex vermibus in novum maniae genus inciderat,
ita ut in morbo probe teutonice loqueretur, quod (uti constabat) sanus nunquam potuerat.
Quis imperitus rei medicae non hunc daemoniacum vel dejerasset etiam? At is hominem
facili paratoque remedio menti reddidit. Redditus sibi, teutonice nec loquebatur, nec
intelligebat. Quod si quis hunc vere daemoniacum fuisse contendat, ea sane res vel
maxime medicorum illustrat artem, cui compertum est et daemones impios parere,
quemadmodum in restituenda vita, ita et in exigendis spiritibus divinae virtutis tum
ministrae, tum aemulae. Neque vero deerant, qui factum hoc magicis artibus tribuebant,
quorum ego calumniam arti nostrae gloriae laudique verto, per quam ea praestantur, quae
vulgus hominum humanis viribus praestari posse non credit.
[Sidenote: Quibus culta medicina.]
Optimo igitur jure priscis seculis, cum nondum sordidi quaestus et spurcae voluptates
vitiassent omnia, medendi ars inter omnes una divinis ac summatibus viris,
opulentissimis regibus, clarissimis senatoribus praecipue cordi fuit, nec alia mortalium
generi gratior. Siquidem Moses ille magnus, non alia ratione quam artis medicae, cibos
suos distinxisse creditur. Orpheus, Graecorum vetustissimus, de viribus herbarum
nonnulla prodidisse legitur. Homerus ipse, citra controversiam, unicus ingeniorum fons,
plurimus est et in herbarum commemoratione, et in laude medicorum. Is et Moly nobis
depinxit, herbarum omnium (teste Plinio) laudatissimam, efficacem adversus veneficia,
cuius inventionem Mercurio tribuit, hac Ulyssem suum adversus Circes pocula
praemuniens. Idem nepenthes indicat in conviviis adhibendum, quod moerorem
tristitiamque discutiat. Porro Machaonem, Paeonem, Chironem, Podalirium, ut hac arte

praestantes, saepicule non sine honore commemorat, quorum arte non solum heroibus,
verum ipsis etiam diis subventum esse fingit, illud videlicet subindicans, summis etiam
principibus medicorum praesidiis opus esse, atque horum vitam medicis in manu esse,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 35
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.