quem Illyrici numinis instar receptum
Herculi in honoribus aequarunt. Non equidem probo quod fecit antiquitas, affectum sane
ac iudicium laudo, quippe quae recte et senserit et declararit, docto fidoque medico
nullum satis dignum praemium persolvi posse.
[Sidenote: A difficultate.]
Etenim si quis secum reputet, quam multiplex in corporibus humanis diversitas, quanta ex
aetatibus, sexu, regionibus, coelo, educatione, studiis, usu varietas, quam infinita in tot
milibus herbarum (ne quid interim dicam de caeteris remediis) quae alibi aliae nascuntur,
discrimina. Tum quot sint morborum genera, quae trecenta nominatim fuisse prodita
scribit Plinius, exceptis generum partibus, quarum omnium quam nullus sit numerus,
facile perpendet, qui tantum norit, quot formas in se febris vocabulum complectatur, ut ex
uno caetera aestimentur; exceptis his, qui quotidie novi accrescunt, neque secus
accrescunt, quam si de composito cum arte nostra bellum suscepisse videantur. Exceptis
venenorum plus mille periculis, quorum quot species sunt, tot sunt mortis genera, totidem
remediorum differentias flagitantia. Exceptis casibus quotidianis lapsuum, ruinarum,
ruptionum, adustionum, luxationum, vulnerum, atque his consimilium, quae prope cum
ipso morborum agmine ex aequo certant. Denique qui cogitet, quanta sit in corporum
coelestium observatione difficultas, quae nisi cognoris, saepenumero venenum erit, quod
in remedium datur. Ne quid interim commemorem saepe fallaces morborum notas, sive
coloris habitum spectes, sive lotii signa rimeris, sive pulsus harmoniam observes, velut
hoc agentibus malis, ut hostem medicum fallant et imponant. Tantum undique sese
offundit difficultatum, ut mihi difficile sit omnes vel oratione prosequi.
Sed ut dicere coeperam, has omnes rerum varietates studio persequi, obscuritates ingenio
assequi, difficultates industria pervincere, ac penetratis terrae fibris, excussis undique
totius naturae arcanis, ex omnibus herbis, fruticibus, arboribus, animantibus, gemmis, ex
ipsis denique venenis, cunctis humanae vitae malis efficacia quaerere remedia, atque
horum opportunum usum ex tot autoribus, tot disciplinis, imo et ab ipsis sideribus petere.
Haec inquam, tam abdita rimari cura, tam ardua viribus animi adipisci, tam multa
memoria complecti, tam necessaria ad salutem universi mortalium generis in commune
proferre, nonne prorsus homine maius ac plane divinum quiddam fuisse videtur? Absit
invidia verbis. Liceat id quod vero verius est ingenue praedicare. Non me jacto, sed artem
ipsam effero. Etenim si dare vitam proprium dei munus est, certe datam tueri, jamque
fugientem retinere, deo proximum fateamur oportet. Quamquam ne prius quidem illud,
quod nos soli deo proprium esse volumus, medicorum arti detraxit antiquitas, ut credula,
ita gratissima. Nam Aesculapii quidem ope Tyndaridam, et post eum complures ab Orco
in lucem redisse credidit. Asclepiades hominem exanimatum, elatum, comploratumque
ab rogo domum vivum reduxisse legitur. Xanthus historicus catulum leonis occisum,
praeterea et hominem, quem Draco occiderat, vitae redditum fuisse, posteris prodidit,
herba quam halin[*] nominant. Ad haec Juba, in Africa quendam herba revocatum ad
vitam, testis est. Neque vero laboraverim, si sint apud quos haec fide careant. Certe (quod
agimus) admirationem artis tanto magis implent, quanto magis supra fidem veri sunt, et
immensum esse fateri cogunt id quod vero supersit. Quamquam quantum ad eum attinet,
qui vitae redditur, quid refert utrum anima denuo in artus relictos divinitus reponatur, an
penitus in corpore sepulta, morbique victoris oppressa viribus, arte curaque medici
suscitetur atque eliciatur, iamque certo migratura retineatur? An non pene paria sunt
mortuum restituere, et mox moriturum servare? Atqui permultos nominatim recenset
Plinius libro historiae mundanae septimo, qui iam elati partim in ipso rogo, partim post
dies complusculos revixerint.
[Footnote: The Dutch translation notes that the word in Pliny is "balis".]
Miraculum est, quod paucis dedit casus. Et non magis mirandum, quod quotidie multis
largitur ars nostra? Etiamsi hanc deo Opt. Max. debemus, cui nihil non debemus, ne quis
haec a me putet arrogantius dicta quam verius. Complurium morborum ea vis est, ut certa
mors sint, nisi praesens adsit medicus, veluti stupor is, qui mulieribus potissimum solet
accidere, veluti syncopis profunda, paralysis, apoplexia. Neque desunt ulli vel seculo, vel
genti sua in hanc rem exempla. Hic qui mortem ingruentem arte sua depellit, qui vitam
subito oppressam revocat, nonne ceu numen quoddam dextrum ac propitium semper
habendus est? Quot censes homines ante diem sepultos fuisse priusquam medicorum
solertia morborum vires, et remediorum naturas deprehenderat? Quot hodie mortalium
milia vivunt, valentque, qui ne nati quidem essent, nisi eadem haec ars, et tot nascendi
discriminibus remedia, et obstetricandi rationem reperisset? Adeo statim in ipso vitae
limine, et pariens simul et nascens salutarem medicorum opem miserabili voce implorat.
Horum arti vitam debet, et qui nondum vitam accepit, dum per eam prohibentur abortus,
dum mulieri seminis recipiendi retinendique vis confertur, dum pariendi facultas datur.
[Sidenote: +paroimia+] Quod si vere dictum est illud Deus est juvare mortalem, profecto
mea sententia aut nusquam locum habebit illud nobile Graecorum adagium +anthrôpos
anthrôpou daimonion+, aut in medico fido proboque locum habebit, qui non juvat modo
verum etiam servat. An non igitur ingratitudine ipsa videatur ingratior, ac ipse prope vita
indignus, qui medicinam alteram secundum deum, vitae parentem, tutricem, servatricem,
vindicem non amet, non honoret,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.