7
et is fongiabis EV
XIII. (29) +Sales conditos ad multa+: Sales conditi ad
digestionem, ad ventrem movendum, et omnes morbos et pestilentiam
et omnia frigora prohibent generari, sunt autem et suavissimi ultra
quam speras. Sales communes frictos lib. I, sales Hammoniacos frictos
5 lib. II, piperis albi unc. III, zingiberis unc. II, ammeos unc. I semis,
thymi unc. I semis, apii seminis unc. I semis (si apii semen mittere
nolueris, petroselini mittis unc. III), origani unc. III, erucae seminis unc.
I semis, piperis nigri unc. III, croci unc. I, hysopi Cretici unc. II, folii
unc. II, 10 petroselini unc. II, anethi unc. II.
§13 (29) post 14 (27) _ordinavit Sch, vide an recte_ | 1 sales V, salis E |
multa ex mulia E | conditi Tor, conditos EV | 2 faciunt _add. Vo_ | 3
pestilentiã V, -iae E | 5 lib. V, libra E | hammoniacos Hum, ammonicos
VE | 6 libras E, lib. V uncias E, un{~c} V | gingiber (geng- V) EV | 7
semis timi sic EV | I·s·apii EV I·s·si apii EV | 9 eruc(a)e semen
unc·I·s·EV | 10 chrochi P, cheochi EV | folium unc. II petrosilenum EV
XIV. (27) +Olivas virides servare ut quovis tempore oleum facias+:
olivas de arbore sublatas in illud mittis, et erunt tales quovis tempore
quasi mox de arbore demptae. de quibus, si volueris, oleum viride
facies.
2 illud EV corruptum nisi oleum _intellegi voluit (cf. Plin. nat. 15, 16)_,
muriam _Hum. ex Plin. nat. 15, 21_ | 4 demt{e,} E, redemptae V |
uiridem EV
XV. +1+ (30) +Cuminatum in ostrea et conchylia+: piper, ligusticum,
petroselinum, mentam siccam, folium, malabathrum, cuminum
plusculum, mel, acetum et liquamen. +2+ +Aliter+: piper, ligusticum,
petroselinum, mentam siccam, cuminum plusculum, mel, acetum,
liquamen. 5
4 mentam E, mentê V, _item l. 12 {+1+ 16, 1} et 14 {+1+ 16, 2}_
XVI. +1+ (31) +Laseratum+: laser Cyrenaicum vel Parthicum tepida
dissolvis cum aceto liquamine temperatum, vel piper,
petroselinum, mentam siccam, laseris radicem, mel, acetum, liquamen.
+2+ +Aliter+: piper, careum, anethum, petroselinum, mentam siccam,
silfi, folium, malabathrum, spicam 5 Indicam, costum modicum, mel,
acetum, liquamen.
1 parthicum {s}, partitum EV | 2 et _add. Gi_
XVII. +1+ (32) +Oenogarum in tubera+: piper, ligusticum, coriandrum,
rutam, liquamen, mel et oleum modice. +2+ +Aliter+: thymum,
satureiam, piper, ligusticum, mel, liquamen et oleum.
XVIII. (33) +Oxyporum+: cumini unc. II, zingiberis unc. I, rutae viridis
unc. I, nitri scripulos VI, dactylorum pinguium scripulos XII, piperis
unc. I, mellis unc. IX. cuminum aut Aethiopicum aut Syriacum aut
Libycum aceto infundes, sicca et sic tundes. postea melle comprehendis.
5 cum necesse fuerit, oxygaro uteris.
1 Oxyporum EV hic, Oxyporium EV _in ind._ | _praeceptum redit 3,
18, 3_ | cumini E, cummuni V | zingiberis sic EV | 3 mellis (i ex e) V | 4
aut aethiopicum EV _p. 21, 10 {+3+ 18, 3}_, uel &hiopicum hic E, uel
hiopic{~u} hic V | 6 ex oxygaro Vo, oxygaro (ex oxigario _corr._ V)
EV
XIX. (34) +Hypotrimma+: piper, ligusticum, mentam aridam nucleos
pineos, uvam passam, caryotam, caseum dulcem, mel, acetum,
liquamen, oleum, vinum, defritum aut caroenum.
1 Hypotrimma EV in indice, ypotrima EV hic | 3 oleum uinum E,
uin{~u} ole{~u} (_sed signis /· et /: ordo correctus_) V | 4 carenum
Hum, cariotam EV, cariotum Sch
XX. +1+ (35) +Oxygarum digestibile+: piperis semunciam, silis Gallici
scripulos III, cardamomi scripulos VI, cumini scripulos VI, folii
scripulum I, mentae siccae scripulos VI tunsa cribrataque melle colligis.
cum opus fuerit, liquamen et acetum addis. +2+ +Aliter+: piperis unc. I,
petroselini, carei, 5 ligustici unc. singulas. melle colliguntur. cum opus
fuerit, liquamen et acetum addes.
1 digestibilem EV hic, -le _in ind._ | 2 silis Hum, silfi EV | 3 iscripulum
I E, iscripulo uno V | menta sicca EV | 4 cribrataque V, cribataque E | 6
colliguntur Sch, colligunt ut EV
XXI. (36) +Moretaria+: mentam, rutam, coriandrum, feniculum, omnia
viridia, ligusticum, piper, mel, liquamen. si opus fuerit, acetum addes.
1 Moretaria E hic, Mortaria V hic et EV in indice | 2 uiridia E, uiria V |
ligusticum {s}, libusticum E, libutic{~u} V
LIB. II. SARCOPTES
I. isicia. II. hydrogarum et apothermum et amulatum. III. vulvulae,
botelli. IV. Lucanicae. V. farcimina.
LIB. II _cap. I_ isicia sic EV _et hic et l. 13 bis {+2+ 1; +2+ 1, 1}, post
fere semper_ esici- | II Hidrogarum et apotermu et amolatu EV | IV
lucanicae E, -niae V
I. ISICIA. 1. +1+ (37) +Isicia+ fiunt +marina+ de cammaris et astacis,
de lolligine, de sepia, de lucusta. isicium condies pipere, ligustico,
cumino, laseris radice. +2+ (38) +Isicia de lolligine+: 3 sublatis
crinibus in fulmento tundes, sicuti adsolet. pulpa et in mortario et in
liquamine diligenter fricatur, 5 et exinde isicia plassantur. +3+ (39)
+Isicia de scillis vel de cammaris amplis+: cammari

Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.