plaizir, raizon, baizer, creuzer, prizer, choze, ozer, vzer, excuzer*: ídque vsque adeò perpetuum est, vt etiam h?c litera dictionem finiens, & inter duas vocales deprehensa similiter pronuntietur vt *les ames, les asnes, les engins, les instrumens, les ordures, les vsages,* acsi scriberetur *lez ames, lez asnes, lez engins, lez instrumens, lez ordures, les vsages*. Quod si inter duas vocales duplex scripta comperiatur, tunc prior quidem quiescit, posterior autem perfecto natiuóque suo sibilo profertur, vt *aussi, baisser, laisser, chausse, chasser, dessus, dessoubs, glisser, grossir, toussir*, & similia. Idem statuendum quoties inter consonantem pr?cedentem & vocalem adh?rentem occurrit, vt *ainsi, transi, apprehension*. Itaque perperam nonnulli *prinse, entreprinse, peinson*, scribunt & pronuntiant. Quibus autem in syllabis qu? pluribus consonantibus constant, h?c litera sileat, suo loco dicemus.
*T t*.
H?c consonans syllabam inchoans, siue sola vt *ta, te, ti, to, tu*: siue cum *r*, vt *tra, tre, tri, tro, tru*, (nam in Francica lingua vix aliam sibi consonantem adsciscit) natiuum suum sonum retinet à litera *d* distinctum. Hoc obseruandum est Germanis, quibus mos est has duas literas s?pissimè permutare. Syllabam verò nunquam finit intra dictiones, nisi geminata ac proinde quiescens, vel alias superuacanea, vt *lettre, mettre*. C?terùm in Francicis vocibus à Latinis in *tio* desinentibus desumptis, (in quibus h?c consonans scribitur) nulla certè ratione, sed communi errore ab iis qui vitiosè Latina pronuntiant, in peregrinas quoque linguas propagato, h?c litera pronuntiatur per *c* siue solum vt *interrogation, disposition*, & similia plurima: siue cum *c*, vt *affection*, affectio, quasi scriptum sit *interrogac?on, disposicion, affeccion*: pr?cedente tamen *s*, suum natiuum sonum seruat, vt *combustion*. Quòd si dictionem finiat, sequente quacunque consonante, quiescit, vt suo loco dicemus. Sed huic liter? mirum quiddam accidit, nempe vt, vbi nusquam apparet, tamen euphoni? causa pronuntietur, vt si scribas *parle-il*, loquitúrne? pronuntiandum erit interposito *t*, etiam seruato *e* foemineo, *parlet-il*. Sic in tertiis personis singularibus futuri indicatiui *ira-il, parlera-il*, & pr?sentis etiam indicandi in quibusdam verbis, vt *va-il*, scribitur quidem, sed pronuntiatur *irat-il, parlerat-il*, quam pronuntiationem recentiores quidam ad normam scriptur? exigunt: sed hoc certè facere saltem non possunt in tertia persona singulari pr?sentis temporis indicatiui prim? coniugationis vt *aime il*? Veteres autem maiores nostros tertias personas singulares desinentes in a, vt *va* vadit, & tertias singulares tum pr?teritorum perfectorum, vt *aima* amauit, tum futurorum vt *aimera*, scripsisse & pronuntiasse addito, *t* quod scribi paulatim desierit, indicat Burgundorum dialectus, qui adhuc hodie scribunt & pronuntiant, *Ié va, tu vas, il vat*, & *i'aima, tu aimas, il aimat*, & *ié parlera, tu parleras, il parlerat*.
*X x*.
H?c litera in peregrinis dictionibus, necessitate quadam Francic? lingu? suauitati veluti vim afferente, pronuntiatur pro duplici *cc* vt *xerxes, Artaxerxes*, sic tamen vt in posteriore istorum nominum syllaba audiatur alterum *c* duntaxat, quasi scribatur *xerces Artaxerces*. Sic etiam syllabam finiens effertur, vt *exercer, exemplé, executer*, etiam vbi *c* redundat, vt *exces, excessif*. In extremis verò dictionibus idem sonat prorsus atque s, & partim vsu potius quàm firma ratione vsurpatur, vt in dictionibus *noix*, nux: *paix*, pax: *poix*, pix: & in nominibus numeralibus *six*, sex, & *dix*, decem, & eorum deriuatis, vt *sixiesme, dixiesme*: partim etiam ratione. Quum enim in litera quotidiana & verè Francica quam manu scriptam cursiuam vocant, vix ac ne vix quidem discerni possent *n* & *u*, (qu? causa etiamnum hodie cogit Germanos literam *u* ab *n* imposito quodam apice distinguere) vsurpari c?pit x pro s pr?cedente diphthongo *au* vel *eu*, ne in pronuntiatione hallucinaretur, vt *ceux, dieux, lieux, mieux*, ne quis si s adhibitum esset, legeret *cens, diens, liens, miens*. Itidémque vsus obtinuit vt scriberetur *cheuaux, maux*, & similia, ne quis legeret *cheuans et mans*.
De *y* quod u Gr?cum falsò vocant.
Quum hanc literam viderem non modò promiscuè & nulla prorsus ratione inscribenda Francica lingua vsurpari, sed etiam falsò *i* Gr?cum vocari, quum /u/ Gr?corum non sit *i*, sed *u* illud exile crass? diphthongo *ou* oppositum, videor mihi tandem comperisse quod res est: nunquam videlicet maiores illos nostros de isto *i* Gr?co cogitasse, sed duplex /i/ vocale scripsisse, vt nunc quoque Germani scribunt, hac nimirum forma *ij*: qu? facilè postea in *y* degenerarit, & *u* Gr?cum vocari coepit, quod eius formam, Latinis descriptoribus familiarem, imitaretur. Sic etiam corrupta iampridem Gr?ca pronuntiatione factum vt /u/ cum iota confundatur. Vsus autem istius duplicis *ij* fuit duntaxat post *ai* & *oi* diphthongos occurentibus diphthongis aliis ab *i* incipientibus, puta *ia*, vel *ie*, aut triphtongis *iau* vel *ieu*, vt *plaije*: *aije*: *loijal: roijal: loijauté: ioije: ioijeux: loijaux*: in cuiusmodi dictionibus vitio scriptur? tripliciter vitiata fuit pronuntiatio. Nam alij sic ista efferunt posteriore *i* eliso, acsi scriptum esset *joi,eux: loi,al: moi,en: plai,e*. Alij, vt Aurelij, corruptissimè posterius *i* pronuntiant, vt consonantem, priore *i* expuncto, *a,ié: jo,je: io,jeux: lo,jal*: quas prolationes omnes constat vitiosas esse, & illam veram prolationem retinendam in qua diphthongus gemina, aut diphthongus & triphthongus distinctè audiuntur, nempe *plai,ié: ai,ié: pai,ier: pai,iement: ioi,ié: ioi,ieux: moi,ien: loi,ial: loi,iauté: roi,ial: monnoi,ieur*. Sic
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.