maiores nostri primas personas singulares pr?t. imper. tum indicatiui modi, vt *ai,moi,ie*, tum optandi, vt *ai,me,roi,ié*, enuntiabant, quod vsurpauit etiam Marotus Psalmo 23. nempe *vien,droi,ie*, & *craindroi,ie*, trissyllaba: pro quibus postea vsus obtinuit, vt, extrita diphthongo *ie*, scribamus & efferamus *aimoi, aimeroi, viendroi, craindroi*: s?pe etiam addito *s*, qu? tamen est propria, Gr?corum more, secund? person? singularis nota, nempe *aimois, aimerois, viendrois, craindrois*. Sic enim etiam Marotus in quadam Epistola vsum potius quàm rationem sequutus,
*O noble Roy Fran?ois, Pardonné moi, car ailleurs ié pensois.*
Sed & iidem nostri maiores eandem rationem olim sequebantur in tertiis pluralibus personis, per *e* tantum foemininum in vltima syllaba efferendis, puta *aimoi,ent: ai,me,roi,ent*: qu? pronuntiatio dupliciter postea corrumpi coepit. Quidam enim expuncto *i* pronuntiant, *aimoent*: & *aimeroent*, per *[e]* clausum, sicut Pictones adhuc hodie tertias personas plurales, *aiment, disent*, sic efferunt vt participia *aimant, disant*. Aliquj verò, vt Tholosates & alij plerique Aquitani, extrito *e* pronuntiant *ai,moint*, & *ai,me,roint*, diphthongo *oi* suo natiuo sono prolata vt in his vocibus, *soin, besoin, tesmoin*. At nunc Franci rectè pronuntiantes: quanuis verere manente scriptura, sic ista efferunt, vt plures person?, *aimo?ent, aimero?ent*, non sono sed solo accentu circumflexo differant à singularibus, *aimoit, aimeroit*, vt si scribatur, *aim?it, aimer?it*.
Leuis autem erit huius liter? emendatio, charactere minimè immutato, sed duplici tantum apice huic form? *ij* imposito, vt iam omnes nullum hic esse Gr?cum /u/ norint, sed duplex iJ, nusquam alibi scribendum quàm post diphthongos *ai* vel *oi*, sequentibus quas dixi, vel diphthongis vel triphthongis.
*z*.
H?c litera respondens Hebr?orum zain, non autem eorundem Tsade, nec Latinorum Zet?, dictiones aliquas peregrinas inchoat vt *zephire, zacinthe*. Vsus etiam obtinuit necessitate quadam vt in nomine numerali *vnze*, scribatur, quia si *s* scriberetur, tum integro sibilo pronuntiaretur *vnsse*, nempe *s* inter consonantem pr?cedentem & vocalem sequentem deprehensa, sicuti in sigmate diximus. At vsus postea, non eadem ratio, effecit vt similiter scribatur, *douze, trezé, quatorze, quinze, seze*, sicut etiam scribimus *ozeille*, oxalis. Commodè verò mihi facere videntur qui personas secundas plurales verborum, vt à pluralibus rectis nominum substantiuorum distinguantur, hac litera finiunt in *[e]* clausum desinentes, vt *aimez, aimerez*.
De diphthongis Francicis.
Hactenus de simplicium literarum pronuntiatione disseruimus. Nunc de syllabis qu? ex duabus vocalibus coalescentibus conficiuntur dicemus, quas diphthongos, id est, geminisonas appellant. Sunt autem e? in duplici differentia. Nam in vnis neutra vocalis auditur, sed tertius quidem sonus ex vtraque conflatus: in aliis verò vtraque profertur, sed in vnicam syllabam co?ens. Sunt autem nouem numero, nempe, *ai, au, ao, ei, eu, oi, ou, ue, ui*.
*Ai*.
Hanc diphthongum maiores nostri, vt & Gr?ci omnes, quibus nulla est diphthongus ex *a* & *e* constituta, & veteres Latini sic efferebant vt *a* & *i*, raptim tamen & vno vocis tractu prolatam, quomodo efferimus interiectionem incitantis *hai, hai*, non dissyllabam, vt in participio *hai*, exosus, sed vt monosyllabam sicut Picardi interiores hodie quoque hanc vocem *aimer*, pronuntiant. Sicut autem posteriores Latini Aulai & Pictai dissyllaba, qu? poet? per /dialysin/ trissyllaba fecerunt, mutarunt in Aul? & Pict?, ita etiam Franci, licet seruata vetere scriptura, coeperunt hanc diphthongum per *ae* pronuntiare: sic tamen vt in eius prolatione neque *a* neque *[e]* audiatur, sed mixtus ex hac vtraque vocali tertius sonus, is videlicet quem *e* aperto attribuimus. Quum enim vocalis *[e]* propriè penè coniunctis dentibus enuntietur, (qui sonus est *[e]* quem clausum vocauimus) in hac diphthongo adiectum *a* prohibet dentes occludi, & vicissim *e* vetat ne *a* claro illo & sonoro suo proferatur. Exemplo sunt h? voces, *parfaite* & *Prophete*, quarum penultim? non vno modo scribuntur, sed eodem penitus sono enuntientur. Sic prior syllaba in *maistre* & media in *permettre*, non sono sed sola quantitate differunt. Nam in illa quidem longa est per *s* quiescens notata, ista verò breuis est, in qua prius *t* quiescit, ostendens *e*, non esse clausum, sed apertum. Sed duo sunt pr?terea in hac diphthongo notanda. Vnum, interdum per /dialysin/ esse pronuntiandam: vt in verbo *hair*, odisse, dissyllabo, & aliquot huius verbi personis, vt *ha?sse*, odissem: *haissoie*, oderam: quum tamen in themate dicamus *hai, hais, hait*, monosyllaba, & in nomine verbali *haine*, dissyllabum: qu? vsu discuntur. Alterum, in hac diphthongo nonnunquam *a* penitus quiescere, & solùm *i* audiri, sicut dicemus in literarum quiescentium tractatu. Neque h?c mihi dissimulandum videtur vulgi Parisiensium vitium, qui *faisant*, |--| participium pronuntiant *fesant*, |u-| Spond?o in Iambum mutato. Denique & illud notandum est, hanc diphthongum interdum scribi quidem, sed pronuntiatione cum diphthongo *ei* confundi. Nam scribimus quidem *bain*, balneum: & *gain*, lucrum: & *plain*, planus: qu? tamen sic efferimus vt si scriptum esset *bein, guein, plein*: integra tamen in deriuatis restituta diphthongo, vt *plaine*, plana: *baigner*, balneare, pro quo tamen extrito *i* multi pronuntiant *bagner*. Sic etiam à voce *gain* deducitur verbum *gaigner*, vt à Picardis adhuc hodie profertur. Purius autem loquentes hodie, eliso *i* pronuntiant *gagner*. Idem contigit in his vocibus *guairir*, & *guairison*, quas plerique extrito *i* proferunt, *guarir* & *guarison*. Mihi tamen illa vetustior
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.