illi quidem vt & Franci per *gn*, isti verò per *n* superinducta lineola signatum scribunt, hoc charactere videlicet, *?*, vt post *a, gagna*, post *e* clausum *gagner*: post *e* foemineum, *rongne*: post *i, ignorer, guigner*: post *o, rognon*: post *eu, gaigneur*: qu? pronuntiatio eadem penè est, atque si h?c ita scribas & pronunties vt dissyllaba, *gania, ganier, guinier, ronion, ganieur, et iniorer* trissyllabum. Hinc factum vt nonnulli ante *on* in huiusmodi vocibus *i* quiescens inserant, quod ego quidem non probo, quum potius si occurrerit sit expungendum. Sic enim à nominibus *coin, tesmoin, et besoin*, deducuntur verba, *cogner, tesmogner, et besogner*: qu? nonnulli, interiecto altero *n*, scribunt *congner, tesmongner, besongner*. Neque sanè temerè id faciunt, quum s?pissimè sic geminentur *m*, vt pro *home*, homo, vsus obtinuit vt scribatur & pronuntietur *hommé*, & *n* quoque in *bonne, sonner, honneur, honneste* à Latinis vocibus Bona, Sonare, Honor, Honestas: licet dicamus simplici *n honorer & honorable*, ab Honorare & Honorabilis. Sic etiam vel *g* expuncto scribendum est *conoistre, & conoissance* vel in *n* mutato, *connoistre et connoissance*, pro quibus vitiosè scribi solet *cognoistre* & *cognoissance*: Cuiusmodi *n* Hebr?i non scriberent geminum, sed per daghes forte quod vocant, aptissimo compendio notarent, cuius exemplum nobis accommodatissimum nostra h?c Francica lingua suppeditat in diuersis dictionibus, quarum prior in *n*, posterior verò incipit à vocali: Exempli gratia, Francicè sic rectè scripseris, *Pierre s'en est alle*, quod tamen sic efferendum est, *Pierre s'en nest alle*. Sic, *on m'en a parle*, ac si scriptum esset, *on m'en na parle*, illo videlicet prioris dictionis *n* daghessato, & cum vocali sequentem vocem incipiente coniuncta, pro eo quod Parisiensium vulgus pronuntiat, *il sé nest alle, on me na parle*, per *e* foemineum vt in pronominibus *sé* & *mé*. Sed hoc in primis curandum est peregrinis omnibus quod antea in litera *m* monui, nempe hanc literam quoties syllabam finit, quasi dimidiato sono pronuntiandam esse, mucrone videlicet lingu? minimè illiso superiorum dentium radici, alioqui futura molestissima pronuntiatione: quo vitio inter Francos laborant etiamnum hodie Nortmanni. Gr?cos autem haud aliter hanc literam ante /k, g, ch/, pronuntiare consueuisse annotat ex Nigidio Figulo Agellius.
*P p*.
Sicca est admodum huius liter? pronuntiatio vt in reliquis linguis, sed in Francico idiomate quantum fieri potest emollitur, syllabam in paucis finiens, vt in interiectionibus *hip* qu? saltantis alacritatem indicat, & *hop* aliquem inclamantis, vt apud Aristophanem /batrachois/, & vetere voce iam obsoleta *hanap* pro calice: *cap* promontorium: *coup* ictus: vnde aduerbium *beaucoup*: *sep*, vitis. Germanis verò danda est opera ne illam cum *b* confundant, veluti cum br?ceptor dicunt pro pr?ceptor.
*Q q*.
H?c consonans syllabam inchoans semper habet *v* vocalem adiunctam, sed quiescentem vt suo loco dicemus, & hoc vnum indicantem, hanc consonantem, qu?cunque sequatur vocalis, idem valere atque K id est Gr?corum Cappa, siue Hebr?orum Coph, vt *quand*, quando: *quant*, quantum: *que*, quod: *qui*, quis: *quotidien* quotidianus: quasi scriptum sit *kand, kant, ke, ki*. Redundat igitur litera C illi à quibusdam pr?posita in nonnullis vocabulis, vt *auecques, picquer*, nullo prorsus vsu, quum sufficiat scribere *aueques & piquer*. Syllabam finit quantum possum meminisse in hac vnica dictione *Coq*, gallus gallinaceus: sed desinentia in *c* plurima vocabula scribuntur per *qu* in deriuatis, vt *rebequer, bequer, claquer, choquer, defroquer, greque, fantastique, publique, croquer*, à *rebec, bec, clac, choc, froc, grec, fantastic, public, croc*. Qu?dam tamen eiusmodi formant deriuata non in *qu*, sed in *ch*, vt, *duché, sachet, seche, rocher, deiucher, acrocher*, à nominibus *duc, sac, sec, roc, desiuc, croc*.
*R r r*.
H?c litera siue inchoet siue finiat syllabam, natiuo suo sono profertur. Immò quamuis sit omnium literarum asperrima, ideóque apud Hebr?os nunquam daghessetur, & Francicam linguam constet molitiem pronuntiationis in primis captare, tamen quum geminatur, fortiter est efferenda, vna quidem priorem syllabam finiente, altera verò sequentem inchoante, vt *barre, beurre, courre, errer, ferrer, fourrer, quarre, verre*. Itaque cauendum est Cenomanorum, Pictonum & Lotharingorum vitium qui duplicem vt simplicem enuntiant: quum tamen contrà iidem Cenomani simplicem vt duplicem efferant, vt *fairre*, facere, & *voirre*, verè. Parisienses autem, ac multo etiam magis Altissiodorenses & mei Vezelij simplicem etiam in s vertunt, vt *courin, Masie, pese, mese, Theodose* pro *cousin, Marie, pere, mere, Theodore*: quomodo etiam Romani promiscue scripserunt Valesius & Valerius: honos & honor: & flos & mos retinuerunt pro flor & mor, vt ex obliquis floris & moris apparet. Imo etiam veteres honosem pro honorem scribebant, vt Festus testatur. Sed hoc vitium in Francica lingua nullus mos excusat.
*S s s*.
H?c consonans suo natiuo sibilo semper profertur dictionem incipiens, vt, *sage, semer, signe, songe, surmonter*. Intra ipsam autem dictionem, si inter duas vocales deprehendatur, vnam videlicet qu? syllabam pr?cedentem finiat, & alteram qu? ipsi sigmati adh?reat, tunc lenissimo sibilo vt Zain Hebr?orum & Francorum Zeta, de quo mox dicemus, non autem vt Gr?corum /z/, quod respondet Hebr?orum Tsade, pronuntiatur, vt *cause, desir, plaisir, raison, baiser, creuser, priser, chose, oser, vser, excuser*, qu? sic efferuntur ac si scriberetur, *cauze, dezir,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.