vbi pronuntianda est pr?termittatur, quo vitio purgatis auribus molestissimo, Burgundi, Bituricenses, Lugdunenses, & Aquitani penè omnes laborant, pronuntiantes *en ault, l'autesse, l'acguenee, l'azard, les ouseaux*, pro *en hault, la haultesse, la hacquenee, le hazard, les houseaux*. Quibus autem in vocibus sonet exquiescentium recensione etsi facilè fuerit iudicare, placuit tamen illorum in quibus auditur, plerasque enumerare, quò faciliùs sibi quisque ab illo vitio cauere possit. In harum igitur dictionum initiis aspiratio pronuntiatur.
*H* ante *a*.
*Ha* Interiectio exclamantis & imitantis. *Hache*, hasta. *Halier*, dumetum. *Ha?r*, odisse, cum omnibus deriuatis. *Haire*, cilicium. *Hairon*, ardea. *Hait*, vetus verbum Gallicum quo animi acquiescentis alacritas significatur, vnde *souhait* & *souhaitter*. *Halé*, forum tectum rerum venalium. *Halecret*, thorax ferreus. *Haler*, sursum funibus onus attollere. *Haleter*, anhelare. *Hameau*, viculus. *Hanap*, patera, vetus Gallicum verbum. *Hanche*, coxa. *Hante*, hastile. *Hanter*, frequentare, cum deriuatis. *Haquebute*, gestatoria bombarda. *Haquenee*, gradarius equus. *Hacquet*, species vehiculi. *Harangue*, oratio publicè habita. *Haras*, equorum grex. *Harceler*, incessere. *Hardes*, sarcin?. *Hardi*, Audax, cum deriuatis. *Haren*, halec, pro pisciculo marino. *Harer*, incitare, fictitia vox ab interiectione ha. *Harnie*, hernia, cum deriuatis. *Harier*, vrgere, ab eadem interiectione ha. *Harnois*, lorica. *Harpe*, Cithara, cum deriuatis. *Hart*, Laqueus. *Hazard*, periculum incertum, cum deriuatis. *Hasle*, torrens solis ?stus, cum deriuatis. *Haste*, veru, pro quo purius loquentes Franci dicunt *vne broche*. *Haubert, haubergeon*, thorax. *Haute*, quantum aliquis potest semel arripere. *Hauet*, vncus. *Hauir*, retorrere. *Hault*, altus, cum deriuatis. *Haye*, sepes. *Haure*, nauale.
*H* ante *e e e*.
*He*, interiectio vocantis. *Heaume*, galea. *Hector*, nomen proprium. *Hennir*, hinnire. *Herault*, fecialis. *Henri*, nomen proprium. *Herisson*, herinaceus. *Herse*, occa. *Hestoudeau*, pullaster. *Hestre*, cerrus. *Heurt*, Illisio, cum deriuatis.
*H* ante *i*.
*Hibou*, bubo. *Hideux*, horridus. *Hie*, fistuca.
*H* ante *o*.
*Ho*, interiectio vocantis. *Hobin*, equus tolutarius. *Hocher*, quatere. *Hochet*, infantile crepitaculum. *Hoguiner*, contrectatione lacessere. *Hola*, Interiectio sistentis. *Hon*, Interiectio cum indignatione recusantis, vnde *hongner*. *Hongre*, Hungarus, Cantherius. *Hongrie*, Hungaria. *Honnir*, dedecorare. *Honte*, pudor, ignominia, cum deriuatis. *Hoquet*, singultus. *Hoqueton*, tunic? species. *Horion*, ictus fuste impactus, vox Picardis peculiaris. *Hors*, foris. *Hote*, corbis dossuaria. *Hou*, interiectio abigentis cum ignominia. *Houbelon*, lupulus. *Houe*, bipalum cum deriuatis. *Houlette*, pedum. *Houppe*, floccus. *Houseau*, ocrea. *Housse*, stragula sell? equestri imposita. *Housser*, pertica abstergere. *Houssine*, virga arbustea. *Houx*, aquifolia.
*H* ante *V*.
*Huer*, inclamare, fictitia vox. *Huche*, mactra. *Hucher*, voce accersere, dictio Picardis pr?sertim familiaris, cum deriuatis. *Hulote*, vlula. *Humer*, sorbere cum deriuatis. *Hupe*, vpupa. *Hurler*, vlulare.
*L l l*.
*L* natiuum suum sonum singularis retinet tum dictionem inchoans vt *la, le, li, lo, lu*, tum finiens, vt *al, el, il, ol, ul*. Sin verò geminetur ídque ante *a, e*, vel *o* (quod fieri solet consuetudine potius quàm necessaria ratione) tum nihilominus pronuntiatur vt simplex, vt *aller, belle, telle, querelle, folle, molle*. Ante *i* verò vocalem edit mollem quendam sonum Hebre?, Gr?c?, & Latin? lingu? prorsus insuetum, proximè accedentem ad sonum syllab? *li* cum proxima vocali coalescentis, quem Itali quidem per *gl* scribunt, tum in initio, vt in *gli* articulo, tum intra ipsam dictionem, vt *figliuolo*: Hispani verò per duplex *ll* initio quoque vocabulorum notant, vt *llamado* quasi *liamado* trissyllaba dictione. Francis autem hic sonus nullam dictionem incohat, pr?terquam Bituricensibus qui *gloire* & *glorieux*, & similia efferunt quasi *lioire* dissyllabum, & *liorieux* trissyllabum scribatur. Sic ergo duplex *ll* à Francis enuntiatur, proximè pr?cedente *i*, qu? vocalis si sola fuerit, sonum suum seruat, vt *bille*, globulus, *fondrillé*, sordes in fundo h?rentes: *fille*, filia: *grille*, craticula: *fourmiller*, formicarum instar pullulare: *chenille*, eruca: *piller*, populari: *quille*, lignum paruulum pyramidis instar effictum: *siller*, nictare: *sillon*, sulcus in re rustica, siue merges. Excipe dictionem vnicam *ville* pro vrbe, in qua sonat *l* singulare, sic scripta, vt à foeminino adiectiuo *vile*, vilis discernatur. Sin autem vocalem *i* pr?cedat alia qu?cunque siue simplex, siue in diphthongo, tum *i* quiescit, & indicat duplex illud *ll* illo molli sono efferendum, vt ante *a bailler*, tradere, *paille*, palea: *saillir*, salire: ante *e, veiller*, vigilare, *treillis*, clathra: ante *ou, mouiller*, madefacere: *grenouille*, rana: *bouillir*, bullire. ante *eu, feuille*, folium: *veuille*, velim. Sic enim h?c arbitror scribenda non vt vulgo solent, *fueille, vueille*. Quod autem Aquitani & eos imitati nonnulli hunc sonum scribunt per *lh* vt *balher, moulher*, & similia, ipsi viderint qua ratione faciant.
*M m m*.
*M* syllabam inchoans vero & omnibus linguis vsitato sono compressis labiis effertur, vt *ma, me, mi, mo, mu*: syllabam autem finiens siue intra ipsam dictionem, siue in vltima vocabulorum, perinde prorsus pronuntiatur vt *n*, de qua mox dicemus, ita videlicet vt non modò labia non occludantur, sed etiam lingu? mucro dentium radicem non feriat, vt *temporel*, temporalis, *hymne*, hymnus, *dommage*, damnum, *dam*, damnum, *nom*, nomen, *haim*, hamus, *faim*, fames, *temps*, tempus, perinde efferenda acsi scriptum esset, *tanporel, hinne, donmage, dan, non, hin, fin, tans*.
*N n n*.
H?c quoque consonans syllabam inchoans natiuum sonum retinet, vt, *na, ne, ni, no, nu*: intra dictionem autem, vel vltimam dictionis syllabam incipiens, s?pe sonum quendam edit mollem admodum, tum Hebr?is tum Gr?cis, tum etiam fortasse Latinis ignotum, quamuis Italis quoque & Hispanis familiarem: quem
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.