verò, quos omnino sequendos arbitror, litera *s* tanquam cauda quadam liter? *e* subiecta notant, & hanc literam *c* caudatum, Hispanorum more vocant, vt *?a de?a, fa?on, fa?onner*: *ma?on ma?onner*: *poin?on poin?onner*: *commen?ay commen?a*: *commen?ons commen?ent*.
Quoties autem huic liter? adh?ret sequens aspiratio, qu?cunque vocalis sequatur, tum solet crasso quodam & pingui sono proferri, cuiusmodi est apud Hebr?os liter? Schin in dextro latere signat?, non vt Gr?corum chi, quod sonant Germani in verbo *machen*, sed vt *ch* pronuntiant in voce *chelme*. Sic igitur Francicè sonant *chat*, catus: *chair*, caro: *chaud*, calidus: *chez*, apud: *cheut*, lapsus: *riche*, diues: *chose*, res: *chou*, brassica. At contrà Picardi pleraque à c?teris Francis per *ch* pingue prolata, per *c* siccum efferunt, vt *cat, cauld, cose, rigue*, & plurima è contrario per *ch*, proferunt, qu? per *s* Latinum c?teri pronuntiant, vt *chechi, chela*, tanta est dialectorum non modò varietas, sed etiam repugnantia.
*D d d d*.
H?c consonans pronuntiata nullam syllabam claudit in Francica lingua pr?ter vltimam in quibusdam dictionibus, in quibus perinde pronuntiatur vt *t*, sed ita vt siccitas eius aliquatenus liquefiat. Quod si quis roget, cur non igitur *t* potius quàm *d* scribatur, respondeo id fieri propter deriuatorum analogiam. Itaque scribimus *gaillard*, hilaris: *paillard*, scortator: *lard*, lardum propter deriuata, *gaillardise, paillarder, larder*, quum alioqui haud secus illa propriè efferamus, quàm si per *t* scriberentur. Sic quamuis terti? person? singulares pr?sentis indicandi modi verborum actiuorum *t* literam regulariter requirant in secunda & tertia coniugationibus, scribimus tamen *entend*, intelligit: *fend, defend, fond, respond*, propter infinita, *entendre, fendre, defendré, fondré, respondre*, quibus etiam nonnulli addunt *pleind, peind, craind, feind, estraind, ioind, poind*, sed immeritò. Nec enim in eorum infinitis modis, *plaindre, pendre, craindré, feindre, estraindre, ioindre, poindre*, litera *d* inuenitur vt in illis ex analogia, sed euphoni? causa inseritur, vt in Gr?ca dictione /andros/ pro /anros/, & in Francica *tendre*, pro *tenre*, à Latina voce tener. Sed nullam excusationem admittit eorum error qui inter *quand* pro quando & *quant* pro quantum nullum discrimen in scriptura statuunt. Et h?c admonendi sunt Germani ne *t* pro *d* pronuntient, vt suum *das* & *dag*, efferre solent *tas* & *tag*, & Latinè pro Doctore Toctorem aut etiam Tocthorem proferre.
*F f*.
Hanc literam initio fuisse ?olici digammatis, siue *u* consonantis notam, ipsa figura à Latinis vsurpata, demonstrat, ex vno gammate alteri imposito constructa vt ex Ciceronis etiam quodam loco in oratione pro Flacco manifestè liquet. Postea verò pro /ph/ Gr?corum, id est pro ph vsurpari coepit, vt & à Francis hodie pronuntiatur. Sicut autem dixi de *u* consonante, magnoperè cauendum esse Germanis ne illam cum *f* confundant, ita vicissim summoperè studeant oportet ne *f* pro *v* consonante vsurpent: quanuis h?c litera dictionem finiens à Francis loco digammatis scribatur, & vt *f* pronuntietur, vt *beuf, bref, cerf, gref, na?f, nef, nerf, serf, suif, vif*, à Latinis vocibus, bouis, breuis, ceruus, grauis, natiuus, nauis, neruus, seruus, seuum, viuus: restituto in illorum deriuatis digammate, vt *bovine, breveré, cerve, grever, navire, nerveux, servitude, vivacit[e], naiveté*.
*G g g*.
H?c consonans ante *a, o*, & *u*, verum suum sonum seruat proximum Cliter?, vt *gale*, scabies: *gaule*, Gallia: *gosier*, guttur: *goutte*, gutta: *aigu*, acutus. At ante *e* & *i*, errore à Latina vitiosa pronuntiatione propagato, idem prorsus plerunque sonat atque *i* consonans in Latinis vocibus, vt à plerisque etiamnum enuntiatur Regere & Regis, vt *gager, regir*, ac si scriptum *gaier et rejir*. Sed neque illud neque istud exceptione caret. Nam & ante *a* & ante *o* interdum vt *j* consonans, & contrà ante *e* & ante *i* natiuo suo sono profertur, qu? tamen varietas facilè discernitur. Quoties enim ante *a* & *o* pro *j* consonante vsurpatur, illi subiici solet *[e]*, non vt proferatur, sed vt silens ostendat *g* in iis dictionibus non aliter efferendum quàm ante *[e]* consueuit, id est pro *j* consonante, vt *mangeons* comedimus, item *ié mangeay, tu mangeas, il mangea, nous mangeasmes, vous mangeastes, ils mangearent*, comedi, disti, dit, dimus, distis, derunt, perinde ac si scriberetur *manions, manjay, manias*, &c. Sic Germani nonnulli pro Ego perperam pronuntiant Eio, & pro Gallus Iallus. Vnde Bituricenses *Iau* pro Gallo & *Aiacé* pro *Agacé*, id est pica. Sic etiam ante *o* vt *flageol*, fistula pastoritia. At quoties ante *e* vel *i* natiuum suum sonum retinet, solet illi adiici *u* itidem quiescens, & hoc vnum ostendens, quanuis sequatur *e* vel *i*, tamen natiuo suo sono hanc literam esse proferendum vt *langue* & *languir*, in quibus nusquam auditur *u*, sed indicat non esse proferendas istas voces vt si scriberetur *lanje* & *lanjir*. Itali verò nescio qua ratione hunc sonum per *gh* scribunt, vt *stringhié, ghiotto*, & similia.
*H h h*.
Aspirationem Franci quantum fieri potest emolliunt, sic tamen vt omnino audiatur, at non asperè ex imo gutture efflata, quod est magnoperè Germanis & Italis pr?sertim Tuscis, obseruandum. Deinde cauendum accuratè, ne vel vbi quiescit efferatur, (quibus autem in vocabulis quiescat, partim vsus docet, partim etiam suo loco dicemus) vel
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.