dous*. Quasdam tamen similes voces vsus obtinuit vt ita proferamus, veluti *col* & *cou*, collum: *fol* & *fou*, stultus: *mol* & *mou*, mollis, licet semper scribamus *col, fol, mol*, vnde *colet* ceruicula, *folle*, stulta & *molle* h?c mollis. At illis contrarij Delphinates & Prouinciales quos vocant, sublata *u* vocali ex diphthongo *ou*, scribunt & legunt *cop*, ictus: *beaucop* multum: *doleur* dolor: *torment* tormentum, pro *coup, beaucoup, douleur, tourment*. Sic Sabaudi pro *oui*, ita pronuntiant *o?* per dialysin. Occitani verò, nomen etiam inde adepti, ex negante Gr?ca particula /ouk/, à vicinis fortasse Massiliensibus Gr?cis accepta, fecerunt (quod mirum est) affirmantem particulam *oc*, pro *oui*, ita: qu? omnes pronuntiationes vitios? sunt, & aures Francorum vehementer offendunt.
*V v v u*.
H?c litera, quum est vocalis, est Gr?corum ypsilon, quod ipsa quoque figura testatur, effertúrque veluti sibilo constrictis labris efflato, vnde factum vt Hebr?i non inter vocales siue Gutturales quas appellant, sed inter labiales consonantes hanc quoque alteram, ante reperta qu? vocant puncta, non immeritò numerarint. Sonus autem illius proximè ad tenuitatem *i* vocalis accedit: quamobrem etiam promiscuè veteres Romani optimus & optumus, Maximus & Maxumus, non illo pingui sono quo Romanum suum *u*, & Gr?ci vetustiores suum /o mikron/ efferebant, sed altero illo tenui scribebant & pronuntiabant. Germani propterea hanc literam solent *u* Gallicum, ab illo crassiore quem Galli per *ou* diphthongum scribunt, distinctum appellare: & à litera *u* in suis minutis characteribus hac imposita nota distinguunt, *[)u]*.
C?terùm Franci Latinos grammaticos sequuti ad hanc literam retulerunt etiam ?olici digammatis sonum, sic vocati quòd à solis Gr?corum populorum ?olibus vsurparetur, medium videlicet inter *ba* & *pha*, sicut hodie Latini pronuntiant primam syllabam in vado, vetus, vita, volo, vultus. In huius autem liter? pronuntiatione cauendum est tum Vasconum vitium qui *b* pro *u* efferunt, vt *bin* pro *vin*: *bache* pro *vache*: *beau* pro *veau*, & contrà, *u* pro *b*: qui error passim in veteribus manuscriptis libris occurrit: tum etiam alterum Germanis proprium, quo hanc consonantem pro *ph* siue *f*, & contrà *u* pro *ph* siue *f* vsurpant: vt qui pro *vino, viuo, vitulo, vacca* pronuntient *finum, fifo, fitulus, facca*, & contrà pro *fallere, valleré* & similia: qui maximus error quanto est ipsis familiarior, tanto diligentius est illis vitandus. At nostri maiores Franci peculiarem habuerunt characterem ?olico digammati scribendo tam acutè excogitatam, quàm est imperitè à posteris, in mediis syllabis neglectus, & initio dictionum pro *u* consonnante vsurpatus, vt quum scribunt *vu* & *vue*. Quum igitur hos sonos viderent maximè affines *ba* & *va*, à plerisque confundi, figura vsi sunt qu? hanc affinitatem simul & ostenderet & distingueret, charactere videlicet liter? *b* leuiter in sinistram nempe v & *v* ad digammatis ?olici pronuntiationem significandam inflexo, ídque non tantùm initio dictionum, vt à Francicè scribentibus adhuc hodie obseruatur, vt *vie, vertu, vertueux*, sed etiam intra ipsas dictiones, vt *vivré, recevoir, avoir, pouvoir*, qua de re suo rursum loco à nobis dicetur. P. Ramus nostra memoria diligens multarum rerum inquisitor, vt hanc literam vocalem à consonante distingueret, hunc quidem characterem v, consonanti, istum verò *u*, vocali attribuit. Laudo institutum, factum probare non possum. Nam illa quidem nota est verum Gr?corum /u psil?n/, id est, h?c ipsa vocalis. At *u* character est, vt ex veteribus etiam manuscriptis codicibus apparet, antiquus Gr?cus liter? betha, non autem digammatis solis ?olibus noti: quam notam postea librorum descriptores perperam ad hanc literam tum vocalem tum consonantem designandam accommodarunt: hoc tamen discrimine seruato, quòd illa priore vsi sunt in dictionum initiis, ista verò intra ipsius dictiones, aut in earum fine.
De consonantium literarum Francicarum pronuntiatione.
*B b*.
H?c consonans eundem quidem sonum in Francica lingua retinet, quem & Gr?ci emendatè pronuntiantes & Latini obseruant, sed suauitate quadam siccitatem ipsius temperante, quo magis cauendum est Germanis ne hanc cum *p* sicciore etiam litera suo quodam more confundant, vt quum pro scribere & bibere pronuntiant, & quidem non sine densiore quoque flatu scrippere & pippere. De Vasconibus autem hanc literam in ?olicum digamma transferentibus, paulò antè est à nobis dictum.
*C c c*.
H?c consonans, orto proculdubio à vitiosa Latin? lingu? pronuntiatione errore, duplicem habet sonum, qui tamen fallere neminem nisi falli volentem possit. Nam ante *a* & diphthongum *au*. Item ante *o*, & *ou* diphthongum, & *u*, & *ui* diphthongum, sonum suum natiuum, paucissimis exceptis vocabulis seruat, vt *cas*, casus: *cause*, causa: *columne*, columna: *couler*, colare: *curer*, curare: *cuir*, corium. At ante vocales *e* & *i* pronuntiatur sicut, *s* Latinum, vt *cé* & *ci*, ac si scriptum esset *sé* & *si*.
Dixi excipi quasdam paucas dictiones in quibus itidem vt *s* Latinum profertur tum ante *a* tum ante *o*, cuiusmodi sunt *ca, deca, fa?on, fa?onner, gla?on, ma?on, ma?onner, lima?on, poin?on, poin?onner*, & actiua tum pr?terita tum participia ab infinitis qu? in *cer* desinunt, vt à *commen?er*, fit *commen?ant* & *commen?ons, commen?a*: & si qua sunt eiusmodi *s* Latino pronuntianda: quarum dictionum nonnulli quasdam inserta *e* vocali quiescente scribunt, vt *commen?ea commen?eons*, alij
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.