De francicae linguae recta pronuntiatione | Page 3

Théodore de Bèze
Franci Grammatici eruditiores *e* clausum vocant alij *e* productum, sed perperam. Nam interdum quoque corripitur vt in penultima dictionis *Alteré* siticulosus: qu? dictio est Dactylica, & in aliis quamplurimis. Alter tamen eius sonus est is propriè qui est diphthongi *ae* sono ex *a* & *e* temperato: quo modo vsus obtinuit vt Latinè quoq. pronuntietur, nescio tamen quam rectè, quoties h?c vocalis cum *l* vel *r*, vel *s*, vel *t* coh?ret, vt in prima syllaba dictionum Tellus, Fel, Mel, Terra, Ter, Quater, teres, &c. itémque ante *ct* vt Tectum: & *gm* vt Tegmen, quem sonum Franci *e* apertum vocant, & eodem sono atque diphthongum *a?* exprimunt, vt *Estre, Feste, terre, elle*, perinde ac si scriptum sit, *Aistre, Faiste, Tairre, Aille*, vt scribitur & pronuntiatur *maistre, faiste, aise*.
Tertius huius vocalis sonus Gr?cis & Latinis ignotus, is ipse est qui ab Hebr?is tribuitur puncto quod Seua raptum vocant: Galli verò *E* foemineum propter imbecillam & vix sonoram vocem appellant, qu? litera propterea neque in pentametris quarto loco, neque sexto loco in hexametris versibus admittitur, & versus omnes in illam desinentes hypermetri habentur. Itaque dictionem nunquam hic sonus inchoare potest, vtpote qui semper vel à consonante pr?cedente pendeat, vel si nulli consonanti subiiciatur, pr?cedentis vocalis sit veluti productio qu?dam: vt *amie* amica: *aimee* amata, *ioue* gena. Dicemus autem in litera *n* & diphthongorum tractatu de peculari quodam huius vocalis vsu in tertiis pluralibus verborum personis. Sunt verò tres isti huius liter? soni accuratè dignoscendi, ne cum Aquitanis vel actiua verba infiniti modi vt *Aimer* amare: *Disner*, prandere: *parler*, loqui: vel pluralis numeri seu nomina, vt *Bont[e]s* bonitates: seu participia passiua, vt *Lass[e]s*, lassati, qu? omnia per *e* clausum non autem apertum efferenda sunt, vnde isti duri & Francicis purgatis auribus intolerabiles rythmi à doctissimis etiam po?tis Aquitanis vsurpati, quibus inter se conferunt *disputer*, & *Iupitèr*: *hiuer* & *arrivèr*: *parler* & *par lair, lasses* & *Vlissès*: *asses* & *accès*. Quod si obtineri possit vt huic triplici sono triplex hic character attribuatur, nempe *e* pro hac litera clauso sono & masculo efferenda: *e* pro infracto & lenissimo huius liter? sono: *e* denique pro diphtongo *?*, magnopere tum ipsis Francis plerisque tum in primis peregrinis cautum esset. Alij pr?terea duo sunt soni huius liter? sed prorsus adulterini, & paulatim mutata quidem pronuntiatione, sed eadem manente scriptura, in Francicam linguam inuecti. Coalescens enim *e* in eandem syllabam cum *m*, vt *temporèl* temporalis, vel *n*, siue sola & sonora vt *i'enten*, ego intelligo: siue adiuncto *d* vt *entend*, intelligit: vel vt *content*, contentus: pronuntiatur vt *a*. Itaque in his vocibus *constant*, constans: & *content*, contentus, *An*, annus, & *en*, in, diuersa est scriptura, pronuntiatio verò recta, vel eadem, vel tenuissimi discriminis, & quod vix auribus percipi possit. Excipe quatuor has voculas, *ancien* trissyllabum, antiquus: *lien* vinculum, & *moiien*, medium, *fi[e]nt* fimus, dissyllaba: & *quotidien* quotidianus, quatuor syllabarum: denique omnia gentilia nomina, vt *Parisien* Parisiensis: *Sauo?sien* Sabaudiensis: in quibus *e* clausum scribitur & distinctè auditur, *i* & *e* nequaquam in diphthongum conuenientibus. Sed & Picardi veterem h?c quoque tum scripturam tum pronuntiationem retinuerunt, adeò quidem vt etiam scribant & pronuntient *ceens*, hic intus: *dedens*, intus: *leens*, illic intus: quum reliqui Franci scribamus & pronuntiemus *ceans, dedans, leans*: Alter huius liter? sonus adulterinus est idem atque liter? *i* geminat? duplicis, in vnam tamen syllabam coalescentis, quanuis scribatur *i[e]*, litera *n* sequente atque dictionem finiente. Sic in his monosyllabis rectè pronuntiatis accidit, *bien* bonum, vel benè: *chien* canis: *Chrestien* Christianus dissyllabum: *mien* meus, *rien* nihil: *sien* suus: *tien* tuus vel tene, cum compositis: *vien* venio, vel veni cum compositis: qu? omnia vocabula sic à purè pronuntiantibus efferuntur ac si scriptum esset *i* duplici *biien, chiien*, &c. Pictones tamen veterem pronuntiationem per *e* clausum retinuisse videri possent, nisi *e* in *a* mutarent, vt *ils disant, ils parlant*. Sed in earundem vocum foemininis *e* clausum restituitur: scribimus enim & efferimus *chi[e]ne*, canis foemina, *Chrestiené*, Christiana: quanuis *Chrestienté* Christianitas, pronuntiemus *Chrestient[e]: miené*, mea, *siené* sua: *tiene*, tua & teneat, *viene* veniat.
*I i i*.
H?c litera vt apud Hebr?os & Latinos, sic apud Francos interdum vocalis est, interdum consonans: quanuis illam Hebr?i ante reperta puncta qu? vocant, non inter vocales, sed inter palatinas consonantes non temerè recensuerint. C?terum quum h?c litera vocalis est natiuum illum tenuissimum sonum retinet c?teris linguis vsitatum. Quum autem est consonans, idem valet atque *g* nunc solet in Latinis istis vocibus lege & legi (& quidem vitiosè) pronuntiari. Neque mihi displicet eorum commentum qui hanc consonantem à vocali, inferiore illius patre producta & hami instar recurua distinguit, sic nimirum illam consonantem pingentes, *ja, je, ji, jo, ju*.
*O*.
H?c vocalis in ipsa palati testudine quasi echo qu?dam resonat, minus quidem clarè quam *a*, non tamen ita obscurè vt *ou* diphthongus, qua in re à Bituricensibus & Lugdunensibus, aliísque non paucis populis peccatur, qui pro *nostre* noster, *vostre*, vester: *le dos* dorsum, pronuntiant *noustre, voustre, le
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 23
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.