Francica lingua scribi consueuit, vt quanuis exprimendis suis sonis singul? sint propriè in omnibus linguis excogitat? liter?, tamen pronuntiatio scriptioni in plerisq. vocibus minimè respondeat. Nam & plurim? sunt prorsus omittend?, & vnius eiusdémque liter? non idem vbique sonus auditur, cuius rei conabimur suo loco rationem & vsum ostendere. H? verò difficultates aliquatenus quidem regulis quibusdam obseruatis quas mox trademus, sed vsu potissimùm ipso superantur, qua in re tamen maximo iudicio & delectu opus est. Etsi enim ex Francici regni prouinciis ali? aliis minus impurè loquuntur, nullam tamen in iis ne vrbem quidem inueneris qu? suis quibusdam pronuntiationis n?uis non laboret, quos passim etiam deinceps annotabimus. Ac fuit quidem tempus, sub Francisco videlicet illo Rege, quem meritò liceat bonarum literarum parentem vocare, quum puram Francic? lingu? pronuntiationem ex ipsius aula petere licuit. Ab eius autem obitu sic paulatim vnà cum moribus immutatam fuisse Francicam totam linguam constat, vt vix ac ne vix quidem appareat vbi tandem ipsius puritas delitescat. Illius certè quidquid hodie superest, partim paucul? seruant antiquum obtinentes famili?, & homines bonis literis exculti: partim adhuc Senatus Parisiensis subsellia sonant, quanuis eò quoque paulatim serpat illa vitios? pronuntiationis contagio: vsque adeò nihil est in rebus humanis quod non sit mutationi, ac tandem interitui, necessitate quadam ineuitabili, obnoxium. Me verò, quomodo purè & eleganter loquentes maiores ab ineunte iuuentute audiui & attentè obseruaui, hac etiam in re iuuerit meam in Francos meos pietatem fuisse pro viribus testatum. Rem igitur ipsam aggrediamur.
Regul? qu?dam generales Francic? discend? pronuntiationis.
Primùm igitur cognito vero pronuntiandarum literarum sono, reliqu? liter? script? quidem ac minimè proferend?, quas quiescentes voco, accuratè sunt cognoscend?, & à pronuntiandis dignoscend?, Deinde non modò verus singularum literarum tenendus est sonus, sed etiam curandum ne qua putidè & duriter sonet, imò vt omnes molliter & quasi negligenter efferantur: omnem pronuntiationis asperitatem vsque adeò refugiente Francica lingua, vt exceptis *cc* vt *acces*, accessus: *m m*, vt *somme*: *n n*, vt *Annee*, annus: *r r*, vt *Terre*, terra: nullam geminatam consonantem pronuntiet. Postremò Italis quidem vt Francicam linguam rectè sonent, cauenda est illa in pronuntiando grauitas qu? in penultimarum pr?sertim syllabarum productione sentitur: Germanis autem multo etiam magis fugienda est tum illa tarditas in singulis penè dictionibus vocem sistens, & tandem in extrema periodo quasi pondere quodam delassatam pr?cipitans, tum etiam in literis nimium fortiter exprimendis asperitas summopere vitanda. Francorum enim vt ingenia valde mobilia sunt, ita quoque pronuntiatio celerrima est, nullo consonantium concursu confragosa paucissimis longis syllabis retardata: eodem tenore denique volubilis: consonantibus, si dictionem aliquam terminarint, sic coh?rentibus cum proximis vocibus à vocali incipientibus, vt integra interdum sententia haud secus quàm si vnicum esset vocabulum efferatur. Exempli gratia, tota h?c sententia, *Ie parleray demain à vous à bon escient à huict heures du matin*, etsi syllabis nouendecim, tamen breuibus omnibus constat, éstque vno ac eodem tenore quasi connexis inter se pro celeumaticis enuntianda, in qua lingu? volubilitate vt plurimis aliis in rebus mira qu?dam est inter Grecum & Francicum sermonem similitudo. Hoc igitur imprimis est Germanis prouidendum & attentissimè obseruandum, vt sese huic volubilitati quàm studiosissimè assuefaciant.
Sunt autem Francis liter? viginti & vna. Nam duarum qu? à nonnullis adiiciuntur vna quidem nempe k, nullius est vsus, vt scribi quidem Francica lingua ab omni penè ?uo consueuit: altera verò nempe *y* quam *i* Gr?cum appellant per inscitiam irrepsit, quum sit duplex *ii* vocale, vt suo loco ostendemus. Harum autem characteres, non ij quibus Typographi vtuntur siue Romani, siue Italici, siue Gotthici quos vocant, sed hi sunt verè Francici quos subieci cum Gr?cis, à quibus manifestè sunt plerique desumpti, vt mirari nonnulli desinant repertas à C?sare in Heluetiorum castris tabulas Gr?cis literis exaratas.
Gr?ci Verè Francici characteres. characteres.
/A a/ *A a a* /B b/ *B b b* /K k/ *C c c* /D d/ *D d d d d* /E e/ *E e e e* /Ph ph/ *F f* *G g g* *H h h* /I i/ *I i*
/L l/ *L l l* /M m/ *M m m m* /N n/ *N n n n* /O o/ *O o* *P p* *Q q* *R r r* /S s/ *S s* /T t/ *T t tt* *V v v u u* /X x/ *X x*
/Z z/ *Z z*.
De vocalium Francicarum pronuntiatione.
In his literis vocales Franci quinque numerant, vt Gr?ci & Latini, de quarum pronuntiatione sic ego quidem, nullo cuiusquam pr?iudicio, existimo.
*A a a*.
H?c vocalis sono in radice lingu? solis faucibus formato, ore hiante clarè & sonorè à Francia effertur, quum illam Germani obscurius & sono quodam ad quartam vocalem o accedente pronuntient, in eo etiam interdum peccantes quòd illam intra dictiones quasdam expungant, vt quum *Ieruslem* dicunt tribus syllabis pro *Ierusalem* quatuor syllabarum.
*E e e e*.
Altera h?c vocalis proprium & vnicum verum habere sonum debuit quem efficit lingu? mucro dentibus mediocriter hiantibus, vocem articulatam plectri vice moderans, vt in his vocibus Latinis legere, viuere, docere propriè sonat.
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.