efferenda acsi scriptum esset,
*tanporel, hinne, donmage, dan, non, hin, fin, tans*.
*N n n*.
Hæc quoque consonans syllabam inchoans natiuum sonum retinet, vt,
*na, ne, ni, no, nu*: intra dictionem autem, vel vltimam dictionis
syllabam incipiens, sæpe sonum quendam edit mollem admodum, tum
Hebræis tum Græcis, tum etiam fortasse Latinis ignotum, quamuis
Italis quoque & Hispanis familiarem: quem illi quidem vt & Franci per
*gn*, isti verò per *n* superinducta lineola signatum scribunt, hoc
charactere videlicet, *ñ*, vt post *a, gagna*, post *e* clausum
*gagner*: post *e* foemineum, *rongne*: post *i, ignorer, guigner*:
post *o, rognon*: post *eu, gaigneur*: quæ pronuntiatio eadem penè
est, atque si hæc ita scribas & pronunties vt dissyllaba, *gania, ganier,
guinier, ronion, ganieur, et iniorer* trissyllabum. Hinc factum vt
nonnulli ante *on* in huiusmodi vocibus *i* quiescens inserant, quod
ego quidem non probo, quum potius si occurrerit sit expungendum. Sic
enim à nominibus *coin, tesmoin, et besoin*, deducuntur verba,
*cogner, tesmogner, et besogner*: quæ nonnulli, interiecto altero *n*,
scribunt *congner, tesmongner, besongner*. Neque sanè temerè id
faciunt, quum sæpissimè sic geminentur *m*, vt pro *home*, homo,
vsus obtinuit vt scribatur & pronuntietur *hommé*, & *n* quoque in
*bonne, sonner, honneur, honneste* à Latinis vocibus Bona, Sonare,
Honor, Honestas: licet dicamus simplici *n honorer & honorable*, ab
Honorare & Honorabilis. Sic etiam vel *g* expuncto scribendum est
*conoistre, & conoissance* vel in *n* mutato, *connoistre et
connoissance*, pro quibus vitiosè scribi solet *cognoistre* &
*cognoissance*: Cuiusmodi *n* Hebræi non scriberent geminum, sed
per daghes forte quod vocant, aptissimo compendio notarent, cuius
exemplum nobis accommodatissimum nostra hæc Francica lingua
suppeditat in diuersis dictionibus, quarum prior in *n*, posterior verò
incipit à vocali: Exempli gratia, Francicè sic rectè scripseris, *Pierre
s'en est alle*, quod tamen sic efferendum est, *Pierre s'en nest alle*.
Sic, *on m'en a parle*, ac si scriptum esset, *on m'en na parle*, illo
videlicet prioris dictionis *n* daghessato, & cum vocali sequentem
vocem incipiente coniuncta, pro eo quod Parisiensium vulgus
pronuntiat, *il sé nest alle, on me na parle*, per *e* foemineum vt in
pronominibus *sé* & *mé*. Sed hoc in primis curandum est peregrinis
omnibus quod antea in litera *m* monui, nempe hanc literam quoties
syllabam finit, quasi dimidiato sono pronuntiandam esse, mucrone
videlicet linguæ minimè illiso superiorum dentium radici, alioqui futura
molestissima pronuntiatione: quo vitio inter Francos laborant etiamnum
hodie Nortmanni. Græcos autem haud aliter hanc literam ante /k, g, ch/,
pronuntiare consueuisse annotat ex Nigidio Figulo Agellius.
*P p*.
Sicca est admodum huius literæ pronuntiatio vt in reliquis linguis, sed
in Francico idiomate quantum fieri potest emollitur, syllabam in paucis
finiens, vt in interiectionibus *hip* quæ saltantis alacritatem indicat, &
*hop* aliquem inclamantis, vt apud Aristophanem /batrachois/, &
vetere voce iam obsoleta *hanap* pro calice: *cap* promontorium:
*coup* ictus: vnde aduerbium *beaucoup*: *sep*, vitis. Germanis verò
danda est opera ne illam cum *b* confundant, veluti cum bræceptor
dicunt pro præceptor.
*Q q*.
Hæc consonans syllabam inchoans semper habet *v* vocalem
adiunctam, sed quiescentem vt suo loco dicemus, & hoc vnum
indicantem, hanc consonantem, quæcunque sequatur vocalis, idem
valere atque K id est Græcorum Cappa, siue Hebræorum Coph, vt
*quand*, quando: *quant*, quantum: *que*, quod: *qui*, quis:
*quotidien* quotidianus: quasi scriptum sit *kand, kant, ke, ki*.
Redundat igitur litera C illi à quibusdam præposita in nonnullis
vocabulis, vt *auecques, picquer*, nullo prorsus vsu, quum sufficiat
scribere *aueques & piquer*. Syllabam finit quantum possum
meminisse in hac vnica dictione *Coq*, gallus gallinaceus: sed
desinentia in *c* plurima vocabula scribuntur per *qu* in deriuatis, vt
*rebequer, bequer, claquer, choquer, defroquer, greque, fantastique,
publique, croquer*, à *rebec, bec, clac, choc, froc, grec, fantastic,
public, croc*. Quædam tamen eiusmodi formant deriuata non in *qu*,
sed in *ch*, vt, *duché, sachet, seche, rocher, deiucher, acrocher*, à
nominibus *duc, sac, sec, roc, desiuc, croc*.
*R r r*.
HÆc litera siue inchoet siue finiat syllabam, natiuo suo sono profertur.
Immò quamuis sit omnium literarum asperrima, ideóque apud Hebræos
nunquam daghessetur, & Francicam linguam constet molitiem
pronuntiationis in primis captare, tamen quum geminatur, fortiter est
efferenda, vna quidem priorem syllabam finiente, altera verò
sequentem inchoante, vt *barre, beurre, courre, errer, ferrer, fourrer,
quarre, verre*. Itaque cauendum est Cenomanorum, Pictonum &
Lotharingorum vitium qui duplicem vt simplicem enuntiant: quum
tamen contrà iidem Cenomani simplicem vt duplicem efferant, vt
*fairre*, facere, & *voirre*, verè. Parisienses autem, ac multo etiam
magis Altissiodorenses & mei Vezelij simplicem etiam in s vertunt, vt
*courin, Masie, pese, mese, Theodose* pro *cousin, Marie, pere, mere,
Theodore*: quomodo etiam Romani promiscue scripserunt Valesius &
Valerius: honos & honor: & flos & mos retinuerunt pro flor & mor, vt
ex obliquis floris & moris apparet. Imo etiam veteres honosem pro
honorem scribebant, vt Festus testatur. Sed hoc vitium in Francica
lingua nullus mos excusat.
*S s s*.
Hæc consonans suo natiuo sibilo semper profertur dictionem incipiens,
vt, *sage, semer, signe, songe,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.