De francicae linguae recta pronuntiatione | Page 6

Théodore de Bèze
fieri potest emolliunt, sic tamen vt
omnino audiatur, at non asperè ex imo gutture efflata, quod est
magnoperè Germanis & Italis præsertim Tuscis, obseruandum. Deinde
cauendum accuratè, ne vel vbi quiescit efferatur, (quibus autem in
vocabulis quiescat, partim vsus docet, partim etiam suo loco dicemus)
vel vbi pronuntianda est prætermittatur, quo vitio purgatis auribus
molestissimo, Burgundi, Bituricenses, Lugdunenses, & Aquitani penè
omnes laborant, pronuntiantes *en ault, l'autesse, l'acguenee, l'azard, les
ouseaux*, pro *en hault, la haultesse, la hacquenee, le hazard, les
houseaux*. Quibus autem in vocibus sonet exquiescentium recensione
etsi facilè fuerit iudicare, placuit tamen illorum in quibus auditur,
plerasque enumerare, quò faciliùs sibi quisque ab illo vitio cauere
possit. In harum igitur dictionum initiis aspiratio pronuntiatur.
*H* ante *a*.
*Ha* Interiectio exclamantis & imitantis. *Hache*, hasta. *Halier*,
dumetum. *Haïr*, odisse, cum omnibus deriuatis. *Haire*, cilicium.
*Hairon*, ardea. *Hait*, vetus verbum Gallicum quo animi
acquiescentis alacritas significatur, vnde *souhait* & *souhaitter*.
*Halé*, forum tectum rerum venalium. *Halecret*, thorax ferreus.
*Haler*, sursum funibus onus attollere. *Haleter*, anhelare. *Hameau*,
viculus. *Hanap*, patera, vetus Gallicum verbum. *Hanche*, coxa.
*Hante*, hastile. *Hanter*, frequentare, cum deriuatis. *Haquebute*,
gestatoria bombarda. *Haquenee*, gradarius equus. *Hacquet*, species
vehiculi. *Harangue*, oratio publicè habita. *Haras*, equorum grex.
*Harceler*, incessere. *Hardes*, sarcinæ. *Hardi*, Audax, cum
deriuatis. *Haren*, halec, pro pisciculo marino. *Harer*, incitare,
fictitia vox ab interiectione ha. *Harnie*, hernia, cum deriuatis.

*Harier*, vrgere, ab eadem interiectione ha. *Harnois*, lorica. *Harpe*,
Cithara, cum deriuatis. *Hart*, Laqueus. *Hazard*, periculum incertum,
cum deriuatis. *Hasle*, torrens solis æstus, cum deriuatis. *Haste*,
veru, pro quo purius loquentes Franci dicunt *vne broche*. *Haubert,
haubergeon*, thorax. *Haute*, quantum aliquis potest semel arripere.
*Hauet*, vncus. *Hauir*, retorrere. *Hault*, altus, cum deriuatis.
*Haye*, sepes. *Haure*, nauale.
*H* ante *e e e*.
*He*, interiectio vocantis. *Heaume*, galea. *Hector*, nomen
proprium. *Hennir*, hinnire. *Herault*, fecialis. *Henri*, nomen
proprium. *Herisson*, herinaceus. *Herse*, occa. *Hestoudeau*,
pullaster. *Hestre*, cerrus. *Heurt*, Illisio, cum deriuatis.
*H* ante *i*.
*Hibou*, bubo. *Hideux*, horridus. *Hie*, fistuca.
*H* ante *o*.
*Ho*, interiectio vocantis. *Hobin*, equus tolutarius. *Hocher*,
quatere. *Hochet*, infantile crepitaculum. *Hoguiner*, contrectatione
lacessere. *Hola*, Interiectio sistentis. *Hon*, Interiectio cum
indignatione recusantis, vnde *hongner*. *Hongre*, Hungarus,
Cantherius. *Hongrie*, Hungaria. *Honnir*, dedecorare. *Honte*,
pudor, ignominia, cum deriuatis. *Hoquet*, singultus. *Hoqueton*,
tunicæ species. *Horion*, ictus fuste impactus, vox Picardis peculiaris.
*Hors*, foris. *Hote*, corbis dossuaria. *Hou*, interiectio abigentis
cum ignominia. *Houbelon*, lupulus. *Houe*, bipalum cum deriuatis.
*Houlette*, pedum. *Houppe*, floccus. *Houseau*, ocrea. *Housse*,
stragula sellæ equestri imposita. *Housser*, pertica abstergere.
*Houssine*, virga arbustea. *Houx*, aquifolia.
*H* ante *V*.
*Huer*, inclamare, fictitia vox. *Huche*, mactra. *Hucher*, voce
accersere, dictio Picardis præsertim familiaris, cum deriuatis. *Hulote*,

vlula. *Humer*, sorbere cum deriuatis. *Hupe*, vpupa. *Hurler*,
vlulare.
*L l l*.
*L* natiuum suum sonum singularis retinet tum dictionem inchoans vt
*la, le, li, lo, lu*, tum finiens, vt *al, el, il, ol, ul*. Sin verò geminetur
ídque ante *a, e*, vel *o* (quod fieri solet consuetudine potius quàm
necessaria ratione) tum nihilominus pronuntiatur vt simplex, vt *aller,
belle, telle, querelle, folle, molle*. Ante *i* verò vocalem edit mollem
quendam sonum Hebreæ, Græcæ, & Latinæ linguæ prorsus insuetum,
proximè accedentem ad sonum syllabæ *li* cum proxima vocali
coalescentis, quem Itali quidem per *gl* scribunt, tum in initio, vt in
*gli* articulo, tum intra ipsam dictionem, vt *figliuolo*: Hispani verò
per duplex *ll* initio quoque vocabulorum notant, vt *llamado* quasi
*liamado* trissyllaba dictione. Francis autem hic sonus nullam
dictionem incohat, præterquam Bituricensibus qui *gloire* &
*glorieux*, & similia efferunt quasi *lioire* dissyllabum, & *liorieux*
trissyllabum scribatur. Sic ergo duplex *ll* à Francis enuntiatur,
proximè præcedente *i*, quæ vocalis si sola fuerit, sonum suum seruat,
vt *bille*, globulus, *fondrillé*, sordes in fundo hærentes: *fille*, filia:
*grille*, craticula: *fourmiller*, formicarum instar pullulare:
*chenille*, eruca: *piller*, populari: *quille*, lignum paruulum
pyramidis instar effictum: *siller*, nictare: *sillon*, sulcus in re rustica,
siue merges. Excipe dictionem vnicam *ville* pro vrbe, in qua sonat
*l* singulare, sic scripta, vt à foeminino adiectiuo *vile*, vilis
discernatur. Sin autem vocalem *i* præcedat alia quæcunque siue
simplex, siue in diphthongo, tum *i* quiescit, & indicat duplex illud
*ll* illo molli sono efferendum, vt ante *a bailler*, tradere, *paille*,
palea: *saillir*, salire: ante *e, veiller*, vigilare, *treillis*, clathra: ante
*ou, mouiller*, madefacere: *grenouille*, rana: *bouillir*, bullire. ante
*eu, feuille*, folium: *veuille*, velim. Sic enim hæc arbitror scribenda
non vt vulgo solent, *fueille, vueille*. Quod autem Aquitani & eos
imitati nonnulli hunc sonum scribunt per *lh* vt *balher, moulher*, &
similia, ipsi viderint qua ratione faciant.
*M m m*.

*M* syllabam inchoans vero & omnibus linguis vsitato sono
compressis labiis effertur, vt *ma, me, mi, mo, mu*: syllabam autem
finiens siue intra ipsam dictionem, siue in vltima vocabulorum, perinde
prorsus pronuntiatur vt *n*, de qua mox dicemus, ita videlicet vt non
modò labia non occludantur, sed etiam linguæ mucro dentium radicem
non feriat, vt *temporel*, temporalis, *hymne*, hymnus, *dommage*,
damnum, *dam*, damnum, *nom*, nomen, *haim*, hamus, *faim*,
fames, *temps*, tempus, perinde
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 24
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.