De francicae linguae recta pronuntiatione | Page 5

Théodore de Bèze

actiua tum præterita tum participia ab infinitis quæ in *cer* desinunt, vt
à *commençer*, fit *commençant* & *commençons, commença*: & si
qua sunt eiusmodi *s* Latino pronuntianda: quarum dictionum nonnulli
quasdam inserta *e* vocali quiescente scribunt, vt *commençea
commençeons*, alij verò, quos omnino sequendos arbitror, litera *s*
tanquam cauda quadam literæ *e* subiecta notant, & hanc literam *c*
caudatum, Hispanorum more vocant, vt *ça deça, façon, façonner*:
*maçon maçonner*: *poinçon poinçonner*: *commençay commença*:
*commençons commençent*.

Quoties autem huic literæ adhæret sequens aspiratio, quæcunque
vocalis sequatur, tum solet crasso quodam & pingui sono proferri,
cuiusmodi est apud Hebræos literæ Schin in dextro latere signatæ, non
vt Græcorum chi, quod sonant Germani in verbo *machen*, sed vt
*ch* pronuntiant in voce *chelme*. Sic igitur Francicè sonant *chat*,
catus: *chair*, caro: *chaud*, calidus: *chez*, apud: *cheut*, lapsus:
*riche*, diues: *chose*, res: *chou*, brassica. At contrà Picardi
pleraque à cæteris Francis per *ch* pingue prolata, per *c* siccum
efferunt, vt *cat, cauld, cose, rigue*, & plurima è contrario per *ch*,
proferunt, quæ per *s* Latinum cæteri pronuntiant, vt *chechi, chela*,
tanta est dialectorum non modò varietas, sed etiam repugnantia.
*D d d d*.
Hæc consonans pronuntiata nullam syllabam claudit in Francica lingua
præter vltimam in quibusdam dictionibus, in quibus perinde
pronuntiatur vt *t*, sed ita vt siccitas eius aliquatenus liquefiat. Quod si
quis roget, cur non igitur *t* potius quàm *d* scribatur, respondeo id
fieri propter deriuatorum analogiam. Itaque scribimus *gaillard*,
hilaris: *paillard*, scortator: *lard*, lardum propter deriuata,
*gaillardise, paillarder, larder*, quum alioqui haud secus illa propriè
efferamus, quàm si per *t* scriberentur. Sic quamuis tertiæ personæ
singulares præsentis indicandi modi verborum actiuorum *t* literam
regulariter requirant in secunda & tertia coniugationibus, scribimus
tamen *entend*, intelligit: *fend, defend, fond, respond*, propter
infinita, *entendre, fendre, defendré, fondré, respondre*, quibus etiam
nonnulli addunt *pleind, peind, craind, feind, estraind, ioind, poind*,
sed immeritò. Nec enim in eorum infinitis modis, *plaindre, pendre,
craindré, feindre, estraindre, ioindre, poindre*, litera *d* inuenitur vt in
illis ex analogia, sed euphoniæ causa inseritur, vt in Græca dictione
/andros/ pro /anros/, & in Francica *tendre*, pro *tenre*, à Latina voce
tener. Sed nullam excusationem admittit eorum error qui inter *quand*
pro quando & *quant* pro quantum nullum discrimen in scriptura
statuunt. Et hîc admonendi sunt Germani ne *t* pro *d* pronuntient, vt
suum *das* & *dag*, efferre solent *tas* & *tag*, & Latinè pro
Doctore Toctorem aut etiam Tocthorem proferre.

*F f*.
Hanc literam initio fuisse Æolici digammatis, siue *u* consonantis
notam, ipsa figura à Latinis vsurpata, demonstrat, ex vno gammate
alteri imposito constructa vt ex Ciceronis etiam quodam loco in
oratione pro Flacco manifestè liquet. Postea verò pro /ph/ Græcorum, id
est pro ph vsurpari coepit, vt & à Francis hodie pronuntiatur. Sicut
autem dixi de *u* consonante, magnoperè cauendum esse Germanis ne
illam cum *f* confundant, ita vicissim summoperè studeant oportet ne
*f* pro *v* consonante vsurpent: quanuis hæc litera dictionem finiens
à Francis loco digammatis scribatur, & vt *f* pronuntietur, vt *beuf,
bref, cerf, gref, naïf, nef, nerf, serf, suif, vif*, à Latinis vocibus, bouis,
breuis, ceruus, grauis, natiuus, nauis, neruus, seruus, seuum, viuus:
restituto in illorum deriuatis digammate, vt *bovine, breveré, cerve,
grever, navire, nerveux, servitude, vivacit[e], naiveté*.
*G g g*.
Hæc consonans ante *a, o*, & *u*, verum suum sonum seruat
proximum Cliteræ, vt *gale*, scabies: *gaule*, Gallia: *gosier*, guttur:
*goutte*, gutta: *aigu*, acutus. At ante *e* & *i*, errore à Latina
vitiosa pronuntiatione propagato, idem prorsus plerunque sonat atque
*i* consonans in Latinis vocibus, vt à plerisque etiamnum enuntiatur
Regere & Regis, vt *gager, regir*, ac si scriptum *gaier et rejir*. Sed
neque illud neque istud exceptione caret. Nam & ante *a* & ante *o*
interdum vt *j* consonans, & contrà ante *e* & ante *i* natiuo suo
sono profertur, quæ tamen varietas facilè discernitur. Quoties enim ante
*a* & *o* pro *j* consonante vsurpatur, illi subiici solet *[e]*, non vt
proferatur, sed vt silens ostendat *g* in iis dictionibus non aliter
efferendum quàm ante *[e]* consueuit, id est pro *j* consonante, vt
*mangeons* comedimus, item *ié mangeay, tu mangeas, il mangea,
nous mangeasmes, vous mangeastes, ils mangearent*, comedi, disti, dit,
dimus, distis, derunt, perinde ac si scriberetur *manions, manjay,
manias*, &c. Sic Germani nonnulli pro Ego perperam pronuntiant Eio,
& pro Gallus Iallus. Vnde Bituricenses *Iau* pro Gallo & *Aiacé* pro
*Agacé*, id est pica. Sic etiam ante *o* vt *flageol*, fistula pastoritia.
At quoties ante *e* vel *i* natiuum suum sonum retinet, solet illi adiici

*u* itidem quiescens, & hoc vnum ostendens, quanuis sequatur *e* vel
*i*, tamen natiuo suo sono hanc literam esse proferendum vt *langue*
& *languir*, in quibus nusquam auditur *u*, sed indicat non esse
proferendas istas voces vt si scriberetur *lanje* & *lanjir*. Itali verò
nescio qua ratione hunc sonum per *gh* scribunt, vt *stringhié,
ghiotto*, & similia.
*H h h*.
Aspirationem Franci quantum
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 24
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.