*a*, non tamen ita obscurè vt *ou* diphthongus,
qua in re à Bituricensibus & Lugdunensibus, aliísque non paucis
populis peccatur, qui pro *nostre* noster, *vostre*, vester: *le dos*
dorsum, pronuntiant *noustre, voustre, le dous*. Quasdam tamen
similes voces vsus obtinuit vt ita proferamus, veluti *col* & *cou*,
collum: *fol* & *fou*, stultus: *mol* & *mou*, mollis, licet semper
scribamus *col, fol, mol*, vnde *colet* ceruicula, *folle*, stulta &
*molle* hæc mollis. At illis contrarij Delphinates & Prouinciales quos
vocant, sublata *u* vocali ex diphthongo *ou*, scribunt & legunt
*cop*, ictus: *beaucop* multum: *doleur* dolor: *torment* tormentum,
pro *coup, beaucoup, douleur, tourment*. Sic Sabaudi pro *oui*, ita
pronuntiant *oï* per dialysin. Occitani verò, nomen etiam inde adepti,
ex negante Græca particula /ouk/, à vicinis fortasse Massiliensibus
Græcis accepta, fecerunt (quod mirum est) affirmantem particulam
*oc*, pro *oui*, ita: quæ omnes pronuntiationes vitiosæ sunt, & aures
Francorum vehementer offendunt.
*V v v u*.
Hæc litera, quum est vocalis, est Græcorum ypsilon, quod ipsa quoque
figura testatur, effertúrque veluti sibilo constrictis labris efflato, vnde
factum vt Hebræi non inter vocales siue Gutturales quas appellant, sed
inter labiales consonantes hanc quoque alteram, ante reperta quæ
vocant puncta, non immeritò numerarint. Sonus autem illius proximè
ad tenuitatem *i* vocalis accedit: quamobrem etiam promiscuè veteres
Romani optimus & optumus, Maximus & Maxumus, non illo pingui
sono quo Romanum suum *u*, & Græci vetustiores suum /o mikron/
efferebant, sed altero illo tenui scribebant & pronuntiabant. Germani
propterea hanc literam solent *u* Gallicum, ab illo crassiore quem
Galli per *ou* diphthongum scribunt, distinctum appellare: & à litera
*u* in suis minutis characteribus hac imposita nota distinguunt, *[)u]*.
Cæterùm Franci Latinos grammaticos sequuti ad hanc literam
retulerunt etiam Æolici digammatis sonum, sic vocati quòd à solis
Græcorum populorum Æolibus vsurparetur, medium videlicet inter
*ba* & *pha*, sicut hodie Latini pronuntiant primam syllabam in vado,
vetus, vita, volo, vultus. In huius autem literæ pronuntiatione cauendum
est tum Vasconum vitium qui *b* pro *u* efferunt, vt *bin* pro *vin*:
*bache* pro *vache*: *beau* pro *veau*, & contrà, *u* pro *b*: qui
error passim in veteribus manuscriptis libris occurrit: tum etiam
alterum Germanis proprium, quo hanc consonantem pro *ph* siue *f*,
& contrà *u* pro *ph* siue *f* vsurpant: vt qui pro *vino, viuo, vitulo,
vacca* pronuntient *finum, fifo, fitulus, facca*, & contrà pro *fallere,
valleré* & similia: qui maximus error quanto est ipsis familiarior, tanto
diligentius est illis vitandus. At nostri maiores Franci peculiarem
habuerunt characterem Æolico digammati scribendo tam acutè
excogitatam, quàm est imperitè à posteris, in mediis syllabis neglectus,
& initio dictionum pro *u* consonnante vsurpatus, vt quum scribunt
*vu* & *vue*. Quum igitur hos sonos viderent maximè affines *ba* &
*va*, à plerisque confundi, figura vsi sunt quæ hanc affinitatem simul
& ostenderet & distingueret, charactere videlicet literæ *b* leuiter in
sinistram nempe v & *v* ad digammatis Æolici pronuntiationem
significandam inflexo, ídque non tantùm initio dictionum, vt à Francicè
scribentibus adhuc hodie obseruatur, vt *vie, vertu, vertueux*, sed
etiam intra ipsas dictiones, vt *vivré, recevoir, avoir, pouvoir*, qua de
re suo rursum loco à nobis dicetur. P. Ramus nostra memoria diligens
multarum rerum inquisitor, vt hanc literam vocalem à consonante
distingueret, hunc quidem characterem v, consonanti, istum verò *u*,
vocali attribuit. Laudo institutum, factum probare non possum. Nam
illa quidem nota est verum Græcorum /u psilôn/, id est, hæc ipsa
vocalis. At *u* character est, vt ex veteribus etiam manuscriptis
codicibus apparet, antiquus Græcus literæ betha, non autem digammatis
solis Æolibus noti: quam notam postea librorum descriptores perperam
ad hanc literam tum vocalem tum consonantem designandam
accommodarunt: hoc tamen discrimine seruato, quòd illa priore vsi sunt
in dictionum initiis, ista verò intra ipsius dictiones, aut in earum fine.
De consonantium literarum Francicarum pronuntiatione.
*B b*.
Hæc consonans eundem quidem sonum in Francica lingua retinet,
quem & Græci emendatè pronuntiantes & Latini obseruant, sed
suauitate quadam siccitatem ipsius temperante, quo magis cauendum
est Germanis ne hanc cum *p* sicciore etiam litera suo quodam more
confundant, vt quum pro scribere & bibere pronuntiant, & quidem non
sine densiore quoque flatu scrippere & pippere. De Vasconibus autem
hanc literam in Æolicum digamma transferentibus, paulò antè est à
nobis dictum.
*C c c*.
Hæc consonans, orto proculdubio à vitiosa Latinæ linguæ
pronuntiatione errore, duplicem habet sonum, qui tamen fallere
neminem nisi falli volentem possit. Nam ante *a* & diphthongum *au*.
Item ante *o*, & *ou* diphthongum, & *u*, & *ui* diphthongum,
sonum suum natiuum, paucissimis exceptis vocabulis seruat, vt *cas*,
casus: *cause*, causa: *columne*, columna: *couler*, colare: *curer*,
curare: *cuir*, corium. At ante vocales *e* & *i* pronuntiatur sicut,
*s* Latinum, vt *cé* & *ci*, ac si scriptum esset *sé* & *si*.
Dixi excipi quasdam paucas dictiones in quibus itidem vt *s* Latinum
profertur tum ante *a* tum ante *o*, cuiusmodi sunt *ca, deca, façon,
façonner, glaçon, maçon, maçonner, limaçon, poinçon, poinçonner*, &
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.