hæc vocalis proprium & vnicum verum habere sonum debuit
quem efficit linguæ mucro dentibus mediocriter hiantibus, vocem
articulatam plectri vice moderans, vt in his vocibus Latinis legere,
viuere, docere propriè sonat. Franci Grammatici eruditiores *e*
clausum vocant alij *e* productum, sed perperam. Nam interdum
quoque corripitur vt in penultima dictionis *Alteré* siticulosus: quæ
dictio est Dactylica, & in aliis quamplurimis. Alter tamen eius sonus est
is propriè qui est diphthongi *ae* sono ex *a* & *e* temperato: quo
modo vsus obtinuit vt Latinè quoq. pronuntietur, nescio tamen quam
rectè, quoties hæc vocalis cum *l* vel *r*, vel *s*, vel *t* cohæret, vt
in prima syllaba dictionum Tellus, Fel, Mel, Terra, Ter, Quater, teres,
&c. itémque ante *ct* vt Tectum: & *gm* vt Tegmen, quem sonum
Franci *e* apertum vocant, & eodem sono atque diphthongum *aï*
exprimunt, vt *Estre, Feste, terre, elle*, perinde ac si scriptum sit,
*Aistre, Faiste, Tairre, Aille*, vt scribitur & pronuntiatur *maistre,
faiste, aise*.
Tertius huius vocalis sonus Græcis & Latinis ignotus, is ipse est qui ab
Hebræis tribuitur puncto quod Seua raptum vocant: Galli verò *E*
foemineum propter imbecillam & vix sonoram vocem appellant, quæ
litera propterea neque in pentametris quarto loco, neque sexto loco in
hexametris versibus admittitur, & versus omnes in illam desinentes
hypermetri habentur. Itaque dictionem nunquam hic sonus inchoare
potest, vtpote qui semper vel à consonante præcedente pendeat, vel si
nulli consonanti subiiciatur, præcedentis vocalis sit veluti productio
quædam: vt *amie* amica: *aimee* amata, *ioue* gena. Dicemus
autem in litera *n* & diphthongorum tractatu de peculari quodam huius
vocalis vsu in tertiis pluralibus verborum personis. Sunt verò tres isti
huius literæ soni accuratè dignoscendi, ne cum Aquitanis vel actiua
verba infiniti modi vt *Aimer* amare: *Disner*, prandere: *parler*,
loqui: vel pluralis numeri seu nomina, vt *Bont[e]s* bonitates: seu
participia passiua, vt *Lass[e]s*, lassati, quæ omnia per *e* clausum
non autem apertum efferenda sunt, vnde isti duri & Francicis purgatis
auribus intolerabiles rythmi à doctissimis etiam poëtis Aquitanis
vsurpati, quibus inter se conferunt *disputer*, & *Iupitèr*: *hiuer* &
*arrivèr*: *parler* & *par lair, lasses* & *Vlissès*: *asses* & *accès*.
Quod si obtineri possit vt huic triplici sono triplex hic character
attribuatur, nempe *e* pro hac litera clauso sono & masculo efferenda:
*e* pro infracto & lenissimo huius literæ sono: *e* denique pro
diphtongo *æ*, magnopere tum ipsis Francis plerisque tum in primis
peregrinis cautum esset. Alij præterea duo sunt soni huius literæ sed
prorsus adulterini, & paulatim mutata quidem pronuntiatione, sed
eadem manente scriptura, in Francicam linguam inuecti. Coalescens
enim *e* in eandem syllabam cum *m*, vt *temporèl* temporalis, vel
*n*, siue sola & sonora vt *i'enten*, ego intelligo: siue adiuncto *d* vt
*entend*, intelligit: vel vt *content*, contentus: pronuntiatur vt *a*.
Itaque in his vocibus *constant*, constans: & *content*, contentus,
*An*, annus, & *en*, in, diuersa est scriptura, pronuntiatio verò recta,
vel eadem, vel tenuissimi discriminis, & quod vix auribus percipi possit.
Excipe quatuor has voculas, *ancien* trissyllabum, antiquus: *lien*
vinculum, & *moiien*, medium, *fi[e]nt* fimus, dissyllaba: &
*quotidien* quotidianus, quatuor syllabarum: denique omnia gentilia
nomina, vt *Parisien* Parisiensis: *Sauoïsien* Sabaudiensis: in quibus
*e* clausum scribitur & distinctè auditur, *i* & *e* nequaquam in
diphthongum conuenientibus. Sed & Picardi veterem hîc quoque tum
scripturam tum pronuntiationem retinuerunt, adeò quidem vt etiam
scribant & pronuntient *ceens*, hic intus: *dedens*, intus: *leens*,
illic intus: quum reliqui Franci scribamus & pronuntiemus *ceans,
dedans, leans*: Alter huius literæ sonus adulterinus est idem atque
literæ *i* geminatæ duplicis, in vnam tamen syllabam coalescentis,
quanuis scribatur *i[e]*, litera *n* sequente atque dictionem finiente.
Sic in his monosyllabis rectè pronuntiatis accidit, *bien* bonum, vel
benè: *chien* canis: *Chrestien* Christianus dissyllabum: *mien*
meus, *rien* nihil: *sien* suus: *tien* tuus vel tene, cum compositis:
*vien* venio, vel veni cum compositis: quæ omnia vocabula sic à purè
pronuntiantibus efferuntur ac si scriptum esset *i* duplici *biien,
chiien*, &c. Pictones tamen veterem pronuntiationem per *e* clausum
retinuisse videri possent, nisi *e* in *a* mutarent, vt *ils disant, ils
parlant*. Sed in earundem vocum foemininis *e* clausum restituitur:
scribimus enim & efferimus *chi[e]ne*, canis foemina, *Chrestiené*,
Christiana: quanuis *Chrestienté* Christianitas, pronuntiemus
*Chrestient[e]: miené*, mea, *siené* sua: *tiene*, tua & teneat,
*viene* veniat.
*I i i*.
Hæc litera vt apud Hebræos & Latinos, sic apud Francos interdum
vocalis est, interdum consonans: quanuis illam Hebræi ante reperta
puncta quæ vocant, non inter vocales, sed inter palatinas consonantes
non temerè recensuerint. Cæterum quum hæc litera vocalis est natiuum
illum tenuissimum sonum retinet cæteris linguis vsitatum. Quum autem
est consonans, idem valet atque *g* nunc solet in Latinis istis vocibus
lege & legi (& quidem vitiosè) pronuntiari. Neque mihi displicet eorum
commentum qui hanc consonantem à vocali, inferiore illius patre
producta & hami instar recurua distinguit, sic nimirum illam
consonantem pingentes, *ja, je, ji, jo, ju*.
*O*.
Hæc vocalis in ipsa palati testudine quasi echo quædam resonat, minus
quidem clarè quam
Continue reading on your phone by scaning this QR Code
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the
Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.