De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina | Page 5

Hermann Boerhaave
effectus, qui ex fluentibus per vasa liquoribus oriuntur,
evidentior longe fulgebit Veritatis Mechanicae potestas.
Si enim liquida descripta in vasis depictis quiescunt habebimus
cadaver.
Ubi vero liber his humoribus per canales conciliatur motus corpus
vivum cernimus.
Sermoni fidem quisquis meo negat, suis ut oculis credat oportet.
Mollem consideremus hominem, qui salientis de vulnere cruoris
spectaculo perturbatus in animi cecidit deliquium.
Mortuum videmus; sed qualem? in quo cuncta solida, quae sanitati
sufficiunt, adsunt et liquida, solus abest liquores in gyrum agens motus.

Huic quacunque demum ope concutiantur nervi, ut motrix cordis
materies fluat, redit statim, depulsa tristi mortis imagine, laetior vita.
Vita non modo; calor, rubor, agilitas, cogitatio, vitalis omnis, naturalis
et humana simul redit actio.
Quid hic fermenti, quid effervescentis, quid salis pugnacis, quid olei
spiritusve nascitur aut perit?
Excepto motu, neque additur, neque demitur quidquam, vita tamen
amissa ipsa redditur.
Sic aves et insecta constricta frigore hyberno, lenis statim in vitam
excitat tepor.
Sed veritatis qui convictus viribus, ob ipsam argumenti vulgatam
claritatem, certis saepe diffidit.
Rariori ergo ut spectaculo firmetur, quae nimis noto patuit satis
exemplo fides, in Hokii vos officinam invitat oratio.
Destructo thorace mortuum animal inflatis per follem Laryngi
applicatum pulmonibus cito reviviscit.
Attoniti miraculo vitae tam mechanicae ad magnum cito adeamus
Glissonium; en ille impulso ope vesicae in venas liquido mirifice
vitales actiones aemulafur in defuncti dudum hominis cadavere.
Omnia haec in specimen allata, infinita enim dici possent, an non
evincunt satis, cuncta fere, quae vitam, sanitatemque nostram faciunt,
vel sequuntur, pendere a motu illo, quo humores per vasa mutua plane
moventur et agunt vicissim agitatione?
Cujus effectus, et leges, quum soli rite intelligant, explicent, et
demonstrent, in Pneumaticis atque Hydraulicis, Mechanici, concludo
cuncta ergo rursum disciplinae subjecta haec Mechanicae.
Hic vero ille est locus, ubi mire se jactant, ubi serio triumphant
fermentorum Patroni.

Si fluor liquorum liber per vasa vitae causa, ergo ajunt prima motus
ratio in fluido et ab eo; itaque ab interna huic agitatione, eaque forti
valde et constanti satis, qualis non nisi in excitatis fermento liquidis
reperiunda datur.
Sciant autem Hi, primam moti in Embryo liquidi a parentibus semper
derivandam causam, eam fotu matris continuari dum ab ea pendet
foetus, dein vero ab ipsa fabrica perennare solidorum.
Admirabilem auricularum Cordis ad ejus Thalamos structuram,
nexumque qui speculatus est, et qui hinc necessario sequuntur, alternos
influentis et expulsi liquoris motus a corde in arterias, ab his in cerebri
medullam, processus, nervos, musculosque et venas rursum, non
quaeret vitae continuatae rationem extra ipsam virtutem viscerum
Mechanicam.
Facile enim illi erit, perspicuitate certe Mathematica demonstrare,
unicum pulsum cordis datum in corpore sano sibi continuando esse
causam.
Longe minora numero, longe simpliciora sunt, quae vitae
incolumitatem praestant, quam noster fingit animus.
Leviores longe sunt rerum ingestarum in nobis mutationes, quam vulgo
creditur.
Minus compositae, quam ipsi putamus, vitae humanae causae.
Si exacta structurae esset cognitio, si sensibilis probe nota esset
humorum natura, doceret cito Mechanice ex simplicissimis fluere
principiis, quae ignota maximam nunc pariunt admirationem.
Dicti veritatem tam paradoxi uno ab exemplo discere licebit, ut constet
quam simplici negotio et Mechanico plane maximae quae habetur
omnium operae mutatio in nobis fiat.
Pars pellucida animalis vivi microscopio aucta claro docet spectaculo,
cruorem solo cordis pulsu in extremas trudi arterias, ibi elastica arteriae

contractione retropelli aliquantulum quo momento ictus cordis cessans,
ejusque valvulae concidentes, regressui spatium laxant.
Reciproco hoc impulsu et repercussu varias mole partes cruoris
applicari ubique ad diversa capacitatis hiatu oscula, intra haec recipi,
vel inde repelli, tam clare, quam coelum hoc contueri est.
Tum solo hoc artificio secedere sanguinem in diversa colore et tenuitate
fluida, mox in venis iterum permiscenda eadem claritate cernitur.
Id vero Chemicorum conflictuum perito evidens ipsi oculi aciei apparet,
simplici impulsu aliunde dato, et vasis elatere, sine ullo fermenti signo
omnia haec fieri.
Defixus saepenumero in speculatione hac anceps mihi haesit animus,
an Spirantis cerneret animalis partem, an vero incilia meditatione
summi Mathematici excogitata, manu peritissimi Mechanici
affabrefacta, per quae liquores duceret, secerneret, misceretque
absolutae artis consummatione perfectus Aquilex.
Tandem vero si periculum capere juvat, an ex simplicibus et indubitatis
sensuum experimentis demonstrari queant per Mechanicos illa, de
quorum intellectu ante paucos annos nulla spes, Geometrico parta
labore in usum exempli citare decet.
Perpendamus, quae docet, dum Mechanicen Medicis applicat Rebus,
Borellus.
Evolvantur, quae ex hujus Schola sapiens, eisdem usus principiis, et
Malpigianis inventis fretus Oedipi instar extricat Bellinus.
Tum quae illorum laudato excitatus labore, Orbi erudito Problemata
proposuit, demonstravitque, nobile quondam hujus Lycaei ornamentum
Pitcarnius.
Scheineri, Cartesii, Hugenii de oculo, Kircheri, Schelhammeri, et
Morlandi de aure et auditu, scrutemur demonstrata.

Constabit an prosit Medico Mechanice!
Apparebit quid sperandum sit, si ejus a peritis Medicis invehitur in
Medicinam usus, si in exercitatione hac pergitur tamdiu, quamdiu
patientia humana tam inepta sectarum molimina in disciplina Medica
tulit.
Haec autem vera esse, et usum habere in Medicis Mechanicen,
quamdiu de Theoria agitur, consensus erit forte facilis,
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.