De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina | Page 6

Hermann Boerhaave
tamen ne hilum
bonae frugis ipsi Artis exercitio afferre, pervolgata objicitur querela.
Quae quidem speciosa hac distinctione prolata, qui consistere queant
simul, satis non video.
Neque enim aliam hos intelligere Theoriam credo, nisi eam, quae ex
proximis causis clare docet, quae sani hominis vita sit.
Quod si, ut oportet, admittitur, sequetur Scientiam hanc noscendis,
curandisque morbis auxilia suppeditare optima.
Causas enim qui recte novit perfectae sanitatis, ille, quoties hae
deficiunt, egregie ipsius defectus, id est morbi, originem rationemque
comprehendet.
Qui autem causam aegritudinis proximam clarissime vidit, maxime is
idoneus, qui ei occurrat, est habendus.
Eodem sc. modo se res habet ac in horologio, cujus si deviat index,
errores imperitus notare, at corrigere ex arte nemo potest, nisi ille, qui
requisitae structurae gnarus, vitia partium hinc et remedia invenit.
Ita nulla lucis scintilla in Theoria Medica micat, ad quam in faciunda
Medicina facem accendere non possit re peritus Artifex.
Adeoque qui Mechanices in Speculatione, ille ejus in usu praestantiam
fatetur.
Docet hoc antiquitate nobilissima et usu ea artis pars, quae ab eo quod
manu medetur nomen gerit, quae sc. an inventis Mechanicis carere

queat vestra sit aestimatio.
Instrumenta, quibus vitia emendat, quis felicior, quam Mechanicis
imbutus Medicus inveniet?
Tenues, quae volitare putantur ante oculum, imagines, dum Matheseos
imperiti ut oriturae in aqueo humore suffusionis primordia tractant,
acerbis saepe erodunt tenellum et prava arte oculum.
Harum vero sedem reticulo, causam arteriis Geometrae consilio dum
reddit Willisius, dum demonstrat Pitcarnius, quam mutata est medelae
facies?
Abacto externorum mordaci apparatu, misso sanguine, et solventi
medicamine tuto tollitur, vel et negligitur malum.
Oculi error a radiis male collectis quam inepte tentatur collyriis vel
potus medicati haustu!
Quam feliciter levatur perspicillis, quae cuique vitio singulari propria
regulae definiunt Hugenianae!
Opto ut, qui omnem Mechanices usum ex praxi proscribunt Medica,
intelligant prius vel unius Hugenii de emendandis visus vitiis
Commentarios.
Illustre enim illud Batavorum lumen, assumpta ex anatomicis oculi
fabrica, et una morbi, cui succurrere vult, proprietate, mox ex meris
Mathematicis reperit auxilium, quod usum praestat huic tantum malo,
cujus proprietas assumta problema limitaverat.
Intacto oculo, morbi effectum tollit; et inemendabilem in eo defectum
vitri figurati supplemento farcit.
En pulchra, in quibus, ut in speculo, spectatur Geometrarum in medicis
Mechanice ratiocinandi methodus, usus et successus.
Hac via si pertractabunt omnia, ut revera sensim poterunt, habebitur
tandem certior, neque obnoxia figmentis, neque omni mutabilis hora,

sed aeterna scientia medica.
Non est porro quod dicat quis, nondum confirmari vitia fluidorum
adeoque internae aegritudinis causam, hujusque mitigationem auxiliis
subjici Mechanicis.
Vel enim an impossibilis fructus hic, vel an necdum acquisitus
quaeritur.
Si posterius, iniquos habemus et molestos Censores.
Quis aequo ferat animo peti, ut pauci Mechanici, qui Medicis a pauco
tempore vacarunt rebus, ea jam perfecerint, quae tribus annorum
millibus junctis viribus alii omnes vix potuerunt inchoare?
Imo id omnino impossibile: quum enim Mechanices Medicis
applicandae lex exigat, ut structura solidorum, natura liquidorum,
effectus horum sensibiles in sanitate et morbis inserviant pro datis, quis
tam absurdus, qui operosissimae Artis fastigium in ejus rudimentis
quaerat.
Si autem judicat quis nunquam vel quidquam hac via perfectum iri, is,
rogo, perpendat, morbi a fluido orti causam pendere ut plurimum a
vitiato ejus per vasa transfluxu.
Hoc Hippocratica, si componuntur Sanctorianis et quotidiani usus
experimentis, docent.
Fluxus vero impedimentum internum vel languori virtutis impellentis,
vel contractioni vasculorum convulsivae, vel liquidis copia, motu,
spissitate, aut tenuitate peccantibus adscribet plerunque, qui vitae,
sanitatis, morbi, mortis et cadaverum phaenomena comparavit sedulus.
Quin adjumenta, quibus morborum miseriam lenimus aegris, ea
prodesse gratia inprimis, qua dicta malorum capita auferunt, attenta nos
docet contemplatio.
Aurea comparentur Sydenhami observata demonstratis de missione

sanguinis, stimulis et Villo contractili Bellinianis, et, postquam
Mechanica plane ope juvare vulgata remedia constat, spes concipietur
sensim demonstrandi regulas subire posse et vires eorum et applicandi
rationem.
Vix enim me contineo, quin, praematurius forte, pronunciem
simpliciores esse, et magis Mechanicas morborum maxime
compositorum causas, quam ullus Medicorum cogitat.
Unius enim partis minima et simplicissima labes unionis necessitate et
contagio totam saluberrimae Machinae vim subito pervertit.
Tenuissima acu, eaque ex purissimo Chalybe pungatur tendinis vel
nervuli fibrilla in corpore sanissimo.
Heu quam dira ex vili vulnusculo tantillae particulae malorum, heu
quam multiplex cohors!
Dolor, rubor, tumor, ardor, pulsatio, febris, sitis, delirium, convulsio et
horrenda tristis tragoediae catastrophe mors.
Spina, levisve festuca membranoso infixa loco eadem brevi parit.
Et miramur venenorum spicula, pestis lanceolas, vel salium acumina
similia peragere?
Quin solo motu externo quam mirae rerum mutationes in corpore sano!
In gyrum agatur, vel jactetur maris fluctibus scaphae insidens insuetus:
Quid fit? vertigo, pallor, nausea, vomitus, anxietas, mille morborum
aerumnae, mille fluidi vitalis et incredibiles mutationes a solo motu
oriundae.
Qui ergo humores integros manere novit, quamdiu vi canalium
conquassati propelluntur, qui stagnantes hos in calido, humidoque loco
morbosos reddi statim et trahere sincera scit, qui ex uno simplicique
malo infinita alia statim sequi animadvertit, facillime perspiciet
exspectanda ad haec a mechanico medico
Continue reading on your phone by scaning this QR Code

 / 12
Tip: The current page has been bookmarked automatically. If you wish to continue reading later, just open the Dertz Homepage, and click on the 'continue reading' link at the bottom of the page.